Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

de mutatione etiam litterarum, de qua supra dixi, nihil repetere hic necesse est, fortasse enim sicut scribebant etiam loquebantur.

semivocales geminare diu non fuit usitatissimi moris, atque e contrario usque ad Accium et ultra porrectas syllabas geminis, ut dixi, vocalibus scripserunt.

diutius duravit, ut e et i iungendis eadem ratione qua Graeci ει uterentur; ea casibus numerisque discreta est, ut Lucilius praecipit: iam puerei venere, e postremum. facito atque i, Ut pueri plures fiant; ac deinceps idem: mendaci furique addes e, cum dare furi iusseris.

quod quidem cum supervacuum est, quia i tam longae quam brevis naturam habet, tum incommodum aliquando. nam in iis, quae proximam ab ultima litteram e habebunt et i longa terminabuntur, illam rationem sequentes utemur e gemina, qualia sunt haec aurei, argentei et his similia.