Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
qui vero talia libris complexi sunt, nomina sua ipsi inscripserunt; ingenioseque visus est Gavius caelibes dicere veluti caelites, quod onere gravissimo vacent, idque Graeco argumento iuvit, ἠϊθέους enim eadem de causa dici affirmat. nec ei cedit Modestus inventione, nam, quia caelo Saturnus genitalia absciderit, hoc nomine appellatos, qui uxore careant, ait; Aelius pituitam, quia petat vitam.
sed cui non post Varronem sit venia, qui agrum, quia in eo agatur aliquid, et graculos, quia gregatim volent, dictos Ciceroni persuadere voluit (ad eum enim scribit), cum alterum ex Graeco sit manifestum duci, alterum ex vocibus avium?
sed hoc tanti fuit vertere, ut merula, quia sola volat, quasi mera volans nominaretur. quidam non dubitaverunt etymologine subiicere omnem nominis causam: ut ex habitu, quemadmodum dixi, Longos et Rufos, ex sono strepere, murmurare; etiam derivata, ut a uelocitate dicitur velox, et composita pluraque his similia, quae sine dubio aliunde originem ducunt, sed arte non
verba a vetustate repetita non solum magnos assertores habent sed etiam adferunt orationi maiestatem aliquam non sine delectatione; nam et auctoritatem antiquitatis habent et, quia intermissa sunt, gratiam novitati similem parant.
sed opus est modo, ut neque crebra sint haec neque manifesta, quia nihil est odiosius adfectatione, nec utique ab ultimis et iam oblitteratis repetita temporibus, qualia sunt topper et antegerio et exanclare et prosapia et Saliorum carmina vix sacerdotibus suis satis intellecta.
sed illa mutari vetat religio et consecratis utendum est; oratio vero, cuius summa virtus est perspicuitas, quam sit vitiosa, si egeat interprete? ergo , ut novorum optima erunt maxime vetera, ita veterum maxime nova.