Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
audendum tamen; namque, ut Cicero ait, etiam quae primo dura visa sunt, usu molliuntur. sed minime nobis concessa est ὀνοματοποιία quis enim ferat, si
v1-3 p.112
quid simile illis merito laudatis λίγξε βιός et σίζ ὀφθαλμός fingere audeamus? nam ne balare quidem aut hinnire fortiter diceremus, nisi iudicio vetustatis niterentur.