Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
simplices voces prima positione id est natura sua
nam ex tribus nostrae utique linguae non concesserim; quamvis capsis Cicero dicat compositum esse ex cape si vis, et inveniantur qui Lupercalia aeque tres partes orationis esse contendant,
quasi luere per caprum; nam solitaurilia iam persuasum est esse suouetaurilia , et sane ita se habet sacrum, quale apud Homerum quoque est. sed haec non tam ex tribus quam ex particulis trium coeunt. ceterum etiam ex praepositione et duobus vocabulis dure videtur struxisse Pacuvius Nerei repandirostrum, incuruiceruicum pecus.
iunguntur autem aut ex duobus Latinis integris ut superfui, subterfugi (quanquam ex integris an composita sint quaeritur), aut ex integro et corrupto ut
frequenter autem praepositiones quoque compositio ista corrumpit: inde abstulit, aufugit, amisit, cum praepositio sit ab sola; et coit, cum sit praepositio con; sic ignaui et erepublica et similia.
sed res tota magis Graecos decet, nobis minus succedit, nec id fieri natura puto, sed alienis favemus; ideoque cum κυρταύχενα mirati simus, incurvicervicum vix a risu defendimus.
propria sunt verba, cum id significant, in quod primo denominata sunt; translata, cum alium natura intellectum alium loco praebent. usitatis tutius utimur, nova non sine quodam periculo fingimus. nam si recepta sunt, modicam laudem adferunt orationi, repudiata etiam in iocos exeunt.
audendum tamen; namque, ut Cicero ait, etiam quae primo dura visa sunt, usu molliuntur. sed minime nobis concessa est ὀνοματοποιία quis enim ferat, si
est etiam sua loquentibus observatio, sua scribentibus. sermo constat ratione vel vetustate, auctoritate, consuetudine. rationem praestat praecipue analogia, nonnunquam et etymologia. vetera maiestas quaedam et, ut sic dixerim, religio commendat.
auctoritas ab oratoribus vel historicis peti solet; nam poetas metri necessitas excusat, nisi si quando nihil impediente in utroque modulatione pedum alterum malunt, qualia sunt, imo de stirpe recisum, et aëriae quo congessere palumbes et silice in nuda et similia; cum summorum in eloquentia virorum iudicium pro ratione, et velut error honestus est magnos duces sequentibus.
consuetudo vero certissima loquendi magistra, utendumque plane sermone ut nummo, cui publica forma est. omnia tamen haec exigunt acre iudicium, analogia praecipue, quam proxime ex Graeco transferentes in Latinum proportionem vocaverunt.