Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
sic genitivus Ulixi et Achilli fecit, sic alia plurima. nunc recentiores instituerunt Graecis nominibus Graecas declinationes potius dare, quod tamen ipsum non semper fieri potest. mihi autem placet Latinam rationem sequi, quousque patitur decor. neque enim iam Calypsonem dixerim ut Iunonem, quanquam secutus antiquos, C. Caesar utitur hac ratione declinandi. sed auctoritatem consuetudo superavit.