Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
sed haec divisio mea ad Graecum sermonem praecipue pertinet, nam et maxima ex parte Romanus inde conversus est et confessis quoque Graecis utimur verbis, ubi nostra desunt, sicut illi a nobis nonnunquam mutuantur. inde illa quaestio exoritur, an eadem ratione per casus duci externa qua nostra conveniat.
ac si reperias grammaticum veterum amatorem, neget quidquam ex Latina ratione mutandum, quia, cum sit apud nos casus ablativus, quem illi non habent, parum conveniat uno casu nostro quinque Graecis uti;
quin etiam laudet virtutem eorum, qui potentiorem facere linguam Latinam studebant, nec alienis egere institutis fatebantur. inde Castorem media syllaba producta pronuntiarunt, quia hoc omnibus nostris nominibus accidebat, quorum prima
ne in a quidem atque s litteras exire temere masculina Graeca nomina recto casu patiebantur, ideoque et apud Caelium legimus Pelia cincinnatus et apud Messalam bene fecit Euthia et apud Ciceronem Hermagora , ne miremur, quod ab antiquorum plerisque Aenea ut Anchisa sit dictus.
nam si ut Maecenas, Sufenas, Asprenas dicerentur, genitivo casu non e littera, sed tis syllaba terminarentur. inde Olympo et tyranno acutam syllabam mediam dederunt, quia duabus longis insequentibus primam brevem acui noster sermo non patitur.
sic genitivus Ulixi et Achilli fecit, sic alia plurima. nunc recentiores instituerunt Graecis nominibus Graecas declinationes potius dare, quod tamen ipsum non semper fieri potest. mihi autem placet Latinam rationem sequi, quousque patitur decor. neque enim iam Calypsonem dixerim ut Iunonem, quanquam secutus antiquos, C. Caesar utitur hac ratione declinandi. sed auctoritatem consuetudo superavit.
in ceteris, quae poterunt utroque modo non indecenter efferri, qui Graecam figuram sequi malet, non Latine quidem sed tamen citra reprehensionem loquetur.
simplices voces prima positione id est natura sua
nam ex tribus nostrae utique linguae non concesserim; quamvis capsis Cicero dicat compositum esse ex cape si vis, et inveniantur qui Lupercalia aeque tres partes orationis esse contendant,
quasi luere per caprum; nam solitaurilia iam persuasum est esse suouetaurilia , et sane ita se habet sacrum, quale apud Homerum quoque est. sed haec non tam ex tribus quam ex particulis trium coeunt. ceterum etiam ex praepositione et duobus vocabulis dure videtur struxisse Pacuvius Nerei repandirostrum, incuruiceruicum pecus.
iunguntur autem aut ex duobus Latinis integris ut superfui, subterfugi (quanquam ex integris an composita sint quaeritur), aut ex integro et corrupto ut
frequenter autem praepositiones quoque compositio ista corrumpit: inde abstulit, aufugit, amisit, cum praepositio sit ab sola; et coit, cum sit praepositio con; sic ignaui et erepublica et similia.
sed res tota magis Graecos decet, nobis minus succedit, nec id fieri natura puto, sed alienis favemus; ideoque cum κυρταύχενα mirati simus, incurvicervicum vix a risu defendimus.