Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

apud nostrorum vero neminem haec observatio reperiatur, quin e contrario devenere locos et conticuere omnes et consedere duces aperte nos doceant, nihil horum ad duos pertinere; dixere quoque, quamquam id Antonius Rufus ex diverso ponit exemplum, de pluribus patronis praeco pronuntiet.

quid ? non Livius circa initia statim primi libri, tenuere , inquit, arcem Sabini? et mox, in adversum Romani subiere? sed quem potius ego quam M. Tullium sequar? qui in Oratore, non

v1-3 p.100
reprehendo, inquit, scripsere; scripserunt esse verius sentio.

similiter in vocabulis et nominibus fit soloecismus genere, numero, proprie autem casibus, quidquid horum alteri succedet. huic parti subiungatur licet per comparationes et superlationes, itemque in quibus patrium pro possessivo dicitur vel contra.

nam vitium, quod fit per quantitatem ut magnum peculiolum, erunt qui soloecismum putent quia pro nomine integro positum sit deminutum. ego dubito, an id improprium potius appellem, significatione enim deerrat; soloecismi porro uitium non est in sensu sed in complexu.

in participio per genus et casum, ut in vocabulo, per tempora, ut in verbo, per numerum, ut in utroque, peccatur. pronomen quoque genus, numerum, casus habet, quae omnia recipiunt huiusmodi errorem.

fiunt soloecismi et quidem plurimi per partes orationis; sed id tradere satis non est, ne ita demum vitium esse credat puer, si pro alia ponatur alia, ut verbum, ubi nomen esse debuerit, vel adverbium, ubi pronomen, et similia.

nam sunt quaedam cognata, ut dicunt, id est eiusdem generis, in quibus, qui alia specie quam oportet utetur, non minus quam ipso genere permutato deliquerit.

nam et an et aut coniunctiones sunt, male tamen interroges, hic aut ille sit;

v1-3 p.102
et ne ac non adverbia; qui tamen dicat pro illo
ne feceris
non feceris,
in idem incidat vitium, quia alterum negandi est alterum vetandi. hoc amplius intro et intus loci adverbia, eo tamen intus et intro sum soloecismi sunt.

eadem in diversitate pronominum, interiectionum, praepositionum accident; est etiam soloecismus in oratione comprehensionis unius sequentium ac priorum inter se inconveniens position.

quaedam tamen et faciem soloecismi habent et dici vitiosa non possunt, ut tragoedia Thyestes et ludi Floralia ac Megalensia, quanquam haec sequenti tempore interciderunt numquam aliter a veteribus dicta. schemata igitur nominabuntur, frequentiora quidem apud poetas sed oratoribus quoque permissa.

verum schema fere habebit aliquam rationem, ut docebimus eo, quem paulo ante promisimus, loco. sed id quoque, quod schema vocatur, si ab aliquo per imprudentiam factum erit, soloecismi vitio non carebit.