Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

immutatio sine controversia est, cum aliud pro alio ponitur. id per omnes orationis partes deprehendimus, frequentissime in verbo, quia plurima huic accidunt;

v1-3 p.98
ideoque in eo fiunt soloecismi per genera, tempora, personas, modos, sive cui status eos dici seu qualitates placet, vel sex vel, ut alii volunt, octo;—nam totidem vitiorum erunt formae, in quot species eorum quidque, de quibus supra dictum est, diviseris praeterea numeros,

in quibus nos singularem ac pluralem habemus Graeci et δυϊκόν. quanquam fuerunt, qui nobis quoque adiicerent dualem scripsere, legere; quod evitandae asperitatis gratia mollitum est, ut apud veteres pro male mereris, male merere. ideoque quod vocant dualem, in illo solo genere consistit, cum apud Graecos et in verbi tota fere ratione et in nominibus deprehendatur, et sic quoque rarissimus eius sit usus,

apud nostrorum vero neminem haec observatio reperiatur, quin e contrario devenere locos et conticuere omnes et consedere duces aperte nos doceant, nihil horum ad duos pertinere; dixere quoque, quamquam id Antonius Rufus ex diverso ponit exemplum, de pluribus patronis praeco pronuntiet.

quid ? non Livius circa initia statim primi libri, tenuere , inquit, arcem Sabini? et mox, in adversum Romani subiere? sed quem potius ego quam M. Tullium sequar? qui in Oratore, non

v1-3 p.100
reprehendo, inquit, scripsere; scripserunt esse verius sentio.

similiter in vocabulis et nominibus fit soloecismus genere, numero, proprie autem casibus, quidquid horum alteri succedet. huic parti subiungatur licet per comparationes et superlationes, itemque in quibus patrium pro possessivo dicitur vel contra.

nam vitium, quod fit per quantitatem ut magnum peculiolum, erunt qui soloecismum putent quia pro nomine integro positum sit deminutum. ego dubito, an id improprium potius appellem, significatione enim deerrat; soloecismi porro uitium non est in sensu sed in complexu.

in participio per genus et casum, ut in vocabulo, per tempora, ut in verbo, per numerum, ut in utroque, peccatur. pronomen quoque genus, numerum, casus habet, quae omnia recipiunt huiusmodi errorem.

fiunt soloecismi et quidem plurimi per partes orationis; sed id tradere satis non est, ne ita demum vitium esse credat puer, si pro alia ponatur alia, ut verbum, ubi nomen esse debuerit, vel adverbium, ubi pronomen, et similia.