Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

singula sunt aut nostra aut peregrina, aut simplicia aut composita, aut propria aut translata, aut usitata aut ficta. uni verbo vitium saepius quam virtus inest. licet enim dicamus aliquod proprium, speciosum, sublime: nihil tamen horum nisi in complexu loquendi serieque contingit; laudamus enim verba rebus bene accommodata.

sola est, quae notari

v1-3 p.80
possit velut vocalitas, quae εὐφωνία dicitur; cuius in eo delectus est, ut inter duo, quae idem significant ac tantundem valent, quod melius sonet malis.

prima barbarismi ac soloecismi foeditas absit. sed quia interim excusantur haec vitia aut consuetudine aut auctoritate aut vetustate aut denique vicinitate virtutum (nam saepe a figuris ea separare difficile est), ne qua tam lubrica observatio fallat, acriter se in illud tenue discrimen grammaticus intendat, de quo nos latius ibi loquemur, ubi de figuris orationis tractandum erit.

interim vitium, quod fit in singulis verbis, sit barbarismus. occurrat mihi forsan aliquis, quid hic promisso tanti operis dignum? aut quis hoc nescit, alios barbarismos scribendo fieri alios loquendo;—quia, quod male scribitur, male etiam dici necesse est; quae vitiose dixeris, non utique et scripto peccant—illud prius adiectione, detractione, immutatione, transmutatione, hoc secundum divisione, complexione, aspiratione, sono contineri?

sed ut parva sint haec, pueri docentur adhuc, et grammaticos officii sui commonemus. ex quibus si quis erit plane impolitus et vestibulum modo artis huius ingressus, intra haec, quae

v1-3 p.82
profitentium commentariolis vulgata sunt, consistet, doctiores multa adiicient, vel hoc primum, quod barbarismum pluribus modis accipimus.

unum gente, quale est, si quis Afrum vel Hispanum Latinae orationi nomen inserat, ut ferrum, quo rotae vinciuntur, dici solet cantus, quanquam eo tanquam recepto utitur Persius; sicut Catullus ploxenum circa Padum invenit, et in oratione Labieni (sive illa Cornelii Galli est) in Pollionem casamo adsectator e Gallia ductum est; nam mastrucam, quod Sardum est, irridens Cicero ex industria dixit.

alterum genus barbarismi accipimus, quod fit animi natura, ut is, a quo insolenter quid aut minaciter aut crudeliter dictum sit, barbare locutus existimatur.

tertium est illud vitium barbarismi, cuius exempla vulgo sunt plurima, sibi etiam quisque fingere potest, ut verbo, cui libebit, adiiciat litteram syllabamve vel detrahat, aut aliam pro alia aut eandem alio quam rectum est loco ponat.

sed quidam fere in iactationem eruditionis sumere illa ex poetis solent et auctores quos praelegunt criminantur. scire autem debet puer, haec apud scriptores carminum aut venia digna aut etiam laude duci, potiusque illa docendi erunt minus vulgata.