Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
sed in prosa quoque est quaedam iam recepta immutatio. nam Cicero Canopitarum exercitum dicit, ipsi Canobon vocant; et Trasumennum pro Tarsumenno multi auctores, etiamsi est in eo transmutatio, vindicaverunt. similiter alia; nam sive est adsentior, Sisenna dixit adsentio multique et hunc et analogian secuti, sive illud verum est, haec quoque pars consensu defenditur.
at ille pexus pinguisque doctor aut illic detractionem aut hic adiectionem putabit. quid quod quaedam, quae singula procul dubio vitiosa sunt, iuncta sine reprehensione dicuntur?
nam et dua et tre et pondo diversorum generum sunt barbarismi; at duapondo et trepondo usque ad nostram aetatem ab omnibus dictum est, et recte dici Messala confirmat.
absurdum forsitan videatur dicere, barbarismum, quod est unius verbi vitium, fieri per numeros aut genera sicut soloecismum: scala tamen et scopa contraque hordea et mulsa, licet litterarum mutationem, detractionem, adiectionem habeant, non alio vitiosa sunt, quam quod pluralia singulariter et singularia
sed hoc quoque notare contentus sum, ne arti culpa quorundam pervicacium perplexae videar et ipse quaestionem addidisse. plus exigunt subtilitatis quae accidunt in dicendo vitia, quia exempla eorum tradi scripto non possunt, nisi cum in versus inciderunt, ut divisio Europaï Asiaï et ei contrarium vitium, quod συναίρεσιν et συναλοιφὴν Graeci vocant, nos complexionem dicamus, qualis est apud P. Varronem tum te flagrant deiectum fulmine Phaethon.
nam si esset prosa oratio, easdem litteras enuntiare veris syllabis licebat. praeterea quae fiunt spatio, sive cum syllaba correpta producitur, ut Italiam fato profugus, seu longa corripitur, ut unius ob noxam et furias, extra carmen non deprehendas; sed nec in carmine vitia dicenda sunt.
illa vero non nisi aure exiguntur, quae fiunt per sonos; quanquam per aspirationem, sive adiicitur vitiose sive detrahitur, apud nos potest quaeri an in scripto sit vitium, si h littera est, non nota. cuius quidem ratio mutata cum temporibus est saepius.
parcissime ea veteres usi etiam in vocalibus, cum aedos ircosque dicebant; diu deinde servatum, ne consonantibus aspirarent,
inde durat ad nos usque vehementer et comprehendere et mihi, nam mehe quoque pro me apud antiquos tragoediarum praecipue scriptores in veteribus libris invenimus.
adhuc difficilior observatio est per tenores (quos quidem ab antiquis dictos tonores comperi videlicet declinato a Graecis verbo, qui τόνους dicunt), vel adcentus, quas Graeci προσῳδίας vocant, cum acuta et gravis alia pro alia ponuntur, ut in hoc Camillus, si acuitur prima:
aut gravis pro flexa, ut Cethegus , et hic prima acuta (nam sic media mutatur); aut flexa pro gravi, ut Appi [*]( aut Appi, Spalding : aut apice, A: ut, B. ) circumducta sequenti, quam ex duabus syllabis in unam cogentes et deinde flectentes dupliciter peccant.
sed id saepius in Graecis nominibus accidit, ut Atreus, quem nobis iuvenibus doctissimi senes acuta prima dicere solebant, ut necessario secunda gravis esset, item Nerei Tereique. haec de accentibus tradita.