Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

quidstlocum stlitesque?quid T litterae cum D quaedam cognatio? quare

v1-3 p.70
minus mirum, si in vetustis operibus urbis nostrae et celebribus templis legantur Alexanter et Cassantra. quid O atque V permutatae invicem, ut Hecoba et nutrix Culchidis et Pulixena scriberentur, ac, ne in Graecis id tantum notetur, dederont ac probaveront? sic Ὀδυσσεύς, quem Ὀλισσέα fecerant Aeolis, ad Ulixem deductus est.

quid ? non E quoque I loco fuit? Μenerva et leber et magester et Diiove Victore non Diiovi Victori? sed mihi locum signare satis est, non enim doceo, sed admoneo docturos. inde in syllabas cura transibit, de quibus in orthographia pauca adnotabo. tum videbit, ad quem hoc pertinet, quot et quae partes orationis; quanquam de numero parum convenit.

veteres enim, quorum fuerunt Aristoteles quoque atque Theodectes, verba modo et nomina et convinctiones tradiderunt; videlicet quod in verbis vim sermonis, in nominibus materiam (quia alterum est quod loquimur, alterum de quo loquimur), in convinctionibus autem complexus eorum esse iudicaverunt: quas coniunctiones a plerisque dici scio, sed haec videtur ex συνδέσμῳ magis propria translatio.

paulatim a philosophis ac maxime Stoicis auctus est numerus, ac primum convinctionibus articuli adiecti, post praepositiones, nominibus

v1-3 p.72
appellatio, deinde pronomen, deinde mixtum verbo participium, ipsis verbis adverbia. noster sermo articulos non desiderat, ideoque in alias partes orationis sparguntur, sed accedit superioribus interiectio.

alii tamen ex idoneis dumtaxat auctoribus octo partes secuti sunt ut Aristarchus et aetate nostra Palaemon, qui vocabulum sive appellationem nomini subiecerunt tanquam speciem eius. at ii, qui aliud nomen aliud vocabulum faciunt, novem. nihilominus fuerunt, qui ipsum adhuc vocabulum ab appellatione deducerent, ut esset vocabulum corpus visu tactuque manifestum, domus, lectus, appellatio, cui vel alterum deesset vel utrumque, ventus, caelum, deus, virtus. adiiciebant et asseverationem ut eheu, et tractationem ut fasciatim; quae mihi non approbantur.

vocabulum an appellatio dicenda sit προσηγορία et subiicienda nomini necne, quia parvi refert, liberum opinaturis relinquo.

nomina declinare et verba in primis pueri sciant, neque enim aliter pervenire ad intellectum sequentium possunt; quod etiam monere supervacuum erat, nisi ambitiosa festinatione plerique a posterioribus inciperent et, dum ostentare discipulos circa

v1-3 p.74
speciosiora malunt, compendio morarentur.

atqui si quis et didicerit satis et (quod non minus deesse interim solet) voluerit docere quae didicit, non erit contentus tradere in nominibus tria genera et quae sunt duobus omnibusve communia.

nec statim diligentem putabo, qui promiscua, quae ἐπίκοινα dicuntur, ostenderit, in quibus sexus uterque per alterum apparet; aut quae feminina positione mares aut neutrali feminas significant, qualia sunt Murena et Glycerium.

scrutabitur ille praeceptor acer atque subtilis origines nominum, quae ex habitu corporis Rufos Longosque fecerunt; ubi erit aliud secretius, Sullae , Burri, Galbae, Plauti, Pansae, Scauri taliaque; et ex casu nascentium; hic Agrippa et Opiter et Cordus et Postumus erunt; et ex iis, quae post natos eveniunt, unde Vopiscus. iam Cottae, Scipiones, Laenates, Serani sunt ex variis causis.

gentes quoque ac loca et alia multa reperias inter nominum causas. in servis iam intercidit illud genus, quod ducebatur a domino, unde Marcipores Publiporesque. quaerat etiam, sitne apud Graecos vis quaedam

v1-3 p.76
sexti casus et apud nos quoque septimi. nam cum dico hasta percussi, non utor ablativi natura; nec, si idem Graece dicam, dativi.