Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

mihi ille detur puer, quem laus excitet, quem gloria iuvet, qui victus fleat. hic erit alendus ambitu, hunc mordebit obiurgatio, hunc honor excitabit, in hoc desidiam nunquam verebor.

danda est tamen omnibus aliqua remissio; non solum quia nulla res est, quae perferre possit continuum laborem, atque ea quoque, quae sensu et anima carent, ut servare vim suam possint, velut quiete alterna retenduntur; sed quod studium discendi voluntate, quae cogi non potest, constat.

itaque

v1-3 p.58
et virium plus adferunt ad discendum renovati ac recentes et acriorem animum, qui fere necessitatibus repugnat.

nec me offenderit lusus in pueris; est et hoc signum alacritatis; neque illum tristem semperque demissum sperare possim erectae circa studia mentis fore, cum in hoc quoque maxime naturali aetatibus illis impetu iaceat.

modus tamen sit remissionibus, ne aut odium studiorum faciant negatae aut otii consuetudinem nimiae. sunt etiam nonnulli acuendis puerorum ingeniis non inutiles lusus, cum positis invicem cuiusque generis quaestiunculis aemulantur.

mores quoque se inter ludendum simplicius detegunt; modo nulla videatur aetas tam infirma, quae non protinus quid rectum pravumque sit discat, tum vel maxime formanda, cum simulandi nescia est et praecipientibus facillime cedit. frangas enim citius quam corrigas, quae in pravum induruerunt.

protinus ergo, ne quid cupide, ne quid improbe, ne quid impotenter faciat, monendus est puer; habendumque in animo semper illud Vergilianum:

  1. adeo in teneris consuescere multum est.
Caedi vero discentes, quamlibet et receptum sit et Chrysippus non improbet, minime velim. primum , quia deforme atque servile est et certe,

(quod

v1-3 p.60
convenit, si aetatem mutes), iniuria est; deinde, quod, si cui tam est mens illiberalis, ut obiurgatione non corrigatur, is etiam ad plagas ut pessima quaeque mancipia durabitur: postremo, quod ne opus erit quidem hac castigatione, si assiduus studiorum exactor astiterit.