Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

facile erat huius metus remedium. utinam liberorum nostrorum mores non ipsi perderemus. infantiam statim deliciis solvimus. mollis illa educatio, quam indulgentiam vocamus, nervos omnes mentis et corporis frangit. quid non adultus concupiscet, qui in purpuris repit? nondum prima verba exprimit, iam coccum intelligit, iam conchylium poscit. ante palatum eorum quam os instituimus.

in lecticis crescunt; si terram attigerint, e manibus utrinque sustinentium pendent. gaudemus , si quid licentius dixerint: verba ne Alexandrinis quidem permittenda deliciis risu et osculo excipimus. nec mirum: nos docuimus, ex nobis audiunt.

nostras amicas, nostros concubinos vident, omne convivium obscenis canticis strepit, pudenda dictu spectantur. fit ex his consuetudo, inde natura. discunt haec miseri, antequam sciant vitia esse; inde soluti ac fluentes non accipiunt ex scholis mala ista sed in scholas adferunt.

verum in studiis magis vacabit unus uni. ante omnia nihil prohibet esse illum nescio quem unum

v1-3 p.44
etiam cum eo, qui in scholis eruditur. sed etiamsi iungi utrumque non posset, lumen tamen illud conventus honestissimi tenebris ac solitudini praetulissem. nam optimus quisque praeceptor frequentia gaudet ac maiore se theatro dignum putat.

at fere minores ex conscientia suae infirmitatis haerere singulis et officio fungi quodam modo paedagogorum non indignantur.

sed praestat alicui vel gratia vel pecunia vel amicitia, ut doctissimum atque incomparabilem magistrum domi habeat: num tamen ille totum in uno diem consumpturus est? aut potest esse ulla tam perpetua discentis intentio, quae non ut visus oculorum obtutu continuo fatigetur? cum praesertim multo plus secreti temporis studia desiderent.

neque enim scribenti, ediscenti, cogitanti praeceptor adsistit, quorum aliquid agentibus cuiuscunque interventus impedimento est. lectio quoque non omnis nec semper praeeunte vel interpretante eget. quando enim tot auctorum notitia contingeret? modicum ergo tempus est, quo in totum diem velut opus ordinetur ideoque per plures ire possunt etiam quae singuli tradenda sunt.

pleraque vero hanc condicionem habent, ut eadem voce ad omnes simul perferantur Taceo de partitionibus et declamationibus rhetorum

v1-3 p.46
quibus certe quantuscunque numerus adhibeatur, tamen unusquisque totum feret.

non enim vox illa praeceptoris ut cena minus pluribus sufficit, sed ut sol universis idem lucis calorisque largitur. grammaticus quoque si de loquendi ratione disserat, si quaestiones explicet, historias exponat, poemata enarret, tot illa discent quot audient.

at enim emendationi praelectionique numerus obstat. sit incommodum, (nam quid fere undique placet?) mox illud comparabimus commodis. nec ego tamen eo mitti puerum volo, ubi negligatur. sed neque praeceptor bonus maiore se turba, quam ut sustinere eam possit, oneraverit; et in primis ea habenda cura est, ut is omni modo fiat nobis familiariter amicus, nec officium in docendo spectet sed adfectum.

ita nunquam erimus in turba. nec sane quisquam litteris saltem leviter imbutus eum, in quo studium ingeniumque perspexerit, non in suam quoque gloriam peculiariter fovebit. et ut fugiendae sint magnae scholae (cui ne ipsi quidem rei adsentior, si ad aliquem merito concurritur), non tamen hoc eo valet, ut fugiendae sint omnino scholae. aliud est enim vitare eas, aliud eligere.

et si refutavimus quae contra dicuntur, iam

v1-3 p.48
explicemus, quid ipsi sequamur.