Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

quid ? nos agendi subita necessitate deprehensi nonne alia dicimus, alia providemus, cum pariter inventio rerum, electio verborum, compositio, gestus, pronuntiatio, vultus, motus desiderentur? quae si velut sub uno conatu tam diversa parent simul, cur non pluribus curis horas partiamur? cum praesertim reficiat animos ac reparet varietas ipsa, contraque sit aliquanto difficilius in labore uno perseverare. ideo et stilus lectione requiescit, et ipsius lectionis taedium vicibus levatur.

quamlibet multa egerimus, quodam tamen modo recentes sumus ad id quod incipimus. quis non obtundi potest, si per totum diem cuiuscunque artis unum magistrum ferat? mutatione recreabitur sicut in cibis, quorum

v1-3 p.194
diversitate reficitur stomachus et pluribus minore fastidio alitur.