Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
difficultatis patrocinia praeteximus segnitiae. neque enim nobis operis amor est, nec, quia sit honesta ac rerum pulcherrima eloquentia, petitur ipsa, sed ad venalem usum et sordidum lucrum accingimur.
dicant sine his in foro multi et adquirant, dum sit locupletior aliquis sordidae mercis negotiator et plus voci suae debeat praeco. nec velim quidem lectorem dari mihi quid studia referant computaturum.
qui vero imaginem ipsam eloquentiae divina quadam mente conceperit, quique illam (ut ait non ignobilis tragicus) reginam rerum orationem ponet ante oculos, fructumque non ex stipe advocationum sed ex animo suo et
dedit enim hoc providentia hominibus munus, ut honesta magis iuvarent. sed nos haec ipsa dulcedo longius duxit. hactenus ergo de studiis, quibus, antequam maiora capiat, puer instituendus est; proximus liber velut novum sumet exordium et ad rhetoris officia transibit.
tenuit consuetudo, quae cotidie magis invalescit, ut praeceptoribus eloquentiae, Latinis quidem semper sed etiam Graecis interim, discipuli serius quam ratio postulat, traderentur. eius rei duplex causa est, quod et rhetores utique nostri suas partes omiserunt et grammatici alienas occupaverunt.
nam et illi declamare modo et scientiam declamandi ac facultatem tradere officii sui ducunt, idque intra deliberativas iudicialesque materias (nam cetera ut professione sua minora despiciunt), et hi non satis credunt excepisse, quae relicta erant, (quo nomine gratia quoque iis habenda est), sed ad prosopopoeias usque ac suasorias, in quibus onus dicendi vel maximum est, irrumpunt.
hinc ergo accidit, ut, quae alterius artis prima erant opera, facta sint alterius novissima, et aetas altioribus iam disciplinis debita in schola minore subsidat ac rhetoricen apud grammaticos exerceat. ita , quod est maxime ridiculum, non ante ad declamandi magistrum mittendus videtur puer quam declamare sciat.