Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

et patientior est laboris natura pueris quam iuvenibus. videlicet , ut corpora infantium nec casus, quo in terram totiens deferuntur, tam graviter adfligit nec illa per manus et genua reptatio nec post breve tempus continui lusus et totius diei discursus, quia pondus illis abest nec sese ipsi gravant: sic animi quoque, credo, quia minore conatu moventur nec suo nisu studiis insistunt, sed formandos se tantummodo praestant, non similiter fatigantur.

praeterea secundum aliam aetatis illius facilitatem velut simplicius docentes sequuntur nec quae iam egerint metiuntur. abest illis adhuc etiam laboris iudicium. porro , ut frequenter experti sumus, minus adficit sensus fatigatio quam cogitatio.