Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
observandum erit etiam, ut recta sit facies dicentis, ne labra distorqueantur, ne immodicus hiatus rictum discindat, ne supinus vultus, ne deiecti in terram oculi, ne inclinata utrolibet cervix. nam frons pluribus generibus peccat.
vidi multos, quorum supercilia ad singulos vocis conatus adlevarentur, aliorum constricta, aliorum etiam dissidentia, cum alterum in verticem tenderent, altero paene oculus ipse premeretur.
infinitum autem, ut mox dicemus, in his quoque rebus momentum est; et nihil potest placere quod non decet.
debet etiam docere comoedus, quomodo narrandum, qua sit auctoritate suadendum, qua concitatione consurgat ira, qui flexus deceat miserationem. quod ita optime faciet, si certos ex comoediis elegerit
iidem autem non ad pronuntiandum modo utilissimi verum ad augendam quoque eloquentiam maxime accommodati erunt.
et haec, dum infirma aetas maiora non capiet; ceterum, cum legere orationes oportebit, cum virtutes earum iam sentiet, tum mihi diligens aliquis ac peritus adsistat, neque solum lectionem formet, verum ediscere etiam electa ex iis cogat et ea dicere stantem clare et quemadmodum agere oportebit, ut protinus pronuntiationem, vocem, memoriam exerceat.