Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
nec vitia ebrietatis effingat
nam frequens imitatio transit in mores. ne gestus quidem omnis ac motus a comoedis petendus est. quanquam enim utrumque eorum ad quendam modum praestare debet orator, plurimum tamen aberit a scenico, nec vultu nec manu nec excursionibus nimius. nam si qua in his ars est dicentium, ea prima est, ne ars esse videatur.
quod est igitur huius doctoris officium? in primis vitia si qua sunt oris emendet, ut expressa sint verba, ut suis quaeque litterae sonis enuntientur. quarundam enim vel exilitate vel pinguitudine nimia laboramus, quasdam velut acriores parum efficimus et aliis non dissimilibus sed quasi hebetioribus permutamus.
quippe et Rho litterae, qua Demosthenes quoque laboravit, Labda succedit (quarum vis est apud nos quoque); et cum c ac similiter g non evaluerunt, in t ac d molliuntur.