Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
nam Lacedaemonios quidem etiam saltationem quandam tanquam ad bella quoque utilem habuisse inter exercitationes accepimus. neque id veteribus Romanis dedecori fuit; argumentum est sacerdotum nomine ac religione durans ad hoc tempus saltatio, et illa in tertio Ciceronis de Oratore libro verba Crassi, quibus praecipit, ut orator utatur laterum inclinatione forti ac virili, non a scena et histrionibus sed ab armis aut etiam a palaestra; cuius disciplinae usus in nostram usque aetatem sine reprehensione descendit.
A me tamen nec ultra pueriles annos retinebitur nec in his ipsis diu. neque enim gestum oratoris componi ad similitudinem saltationis volo, sed subesse aliquid ex hac exercitatione puerili, unde nos non id agentes furtim decor ille discentibus traditus prosequatur.
quaeri solet, an, etiamsi discenda sint haec, eodem tempore tamen tradi omnia et percipi possint. negant enim quidam, quia confundatur animus ac fatigetur tot disciplinis in diversum tendentibus, ad quas nec mens nec corpus nec dies ipse sufficiat, et
sed non satis perspiciunt, quantum natura humani ingenii valeat; quae ita est agilis ac velox, sic in omnem partem, ut ita dixerim, spectat, ut ne possit quidem aliquid agere tantum unum, in plura vero non eodem die modo, sed eodem temporis momento vim suam intendat.
an vero citharoedi non simul et memoriae et sono vocis et plurimis flexibus serviunt, cum interim alios nervos dextra percurrunt, alios laeva trahunt, continent, praebent, ne pes quidem otiosus certam legem temporum servat, et haec pariter omnia?
quid ? nos agendi subita necessitate deprehensi nonne alia dicimus, alia providemus, cum pariter inventio rerum, electio verborum, compositio, gestus, pronuntiatio, vultus, motus desiderentur? quae si velut sub uno conatu tam diversa parent simul, cur non pluribus curis horas partiamur? cum praesertim reficiat animos ac reparet varietas ipsa, contraque sit aliquanto difficilius in labore uno perseverare. ideo et stilus lectione requiescit, et ipsius lectionis taedium vicibus levatur.