Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
et haec, dum infirma aetas maiora non capiet; ceterum, cum legere orationes oportebit, cum virtutes earum iam sentiet, tum mihi diligens aliquis ac peritus adsistat, neque solum lectionem formet, verum ediscere etiam electa ex iis cogat et ea dicere stantem clare et quemadmodum agere oportebit, ut protinus pronuntiationem, vocem, memoriam exerceat.
ne illos quidem reprehendendos puto, qui paulum etiam palaestricis vacaverunt. non de his loquor, quibus pars vitae in oleo, pars in vino consumitur, qui corporum cura mentem obruerunt (hos enim abesse ab eo quem instituimus quam longissime velim);
sed nomen est idem iis, a quibus gestus motusque formantur, ut recta sint brachia, ne indoctae rusticae manus, ne status indecorus, ne qua in proferendis pedibus inscitia, ne caput oculique ab alia corporis inclinatione dissideant.
nam neque haec esse in parte pronuntiationis negaverit quisquam, neque ipsam pronuntiationem ab oratore secernet, et certe, quod facere oporteat, non indignandum est discere, cum praesertim haec chironomia, quae est, ut nomine ipso declaratur, lex gestus, et ab illis temporibus heroicis orta sit et a summis