Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
at id falsum est. nam plurimum refert, cuius sit formae ille circuitus; reprehensique a geometris sunt historici, qui magnitudinem insularum satis significari navigationis ambitu crediderunt. nam ut quaeque forma perfectissima ita capacissima est.
ideoque illa circumcurrens linea si efficiet orbem, quae forma est in planis maxime perfecta, amplius spatium complectetur quam si quadratum paribus oris efficiat, rursus quadrata triangulis, triangula ipsa plus aequis lateribus quam inaequalibus.
sed alia forsitan obscuriora;
at centeni et octogeni in quamque partem pedes idem spatium extremitatis sed multo amplius clausae quattuor lineis areae faciunt. id si computare quem piget, brevioribus numeris idem discat. nam deni in quadram pedes, quadraginta per oram, intra centum erunt. at si quini deni per latera, quini in fronte sint, ex illo, quod amplectuntur, quartam deducent eodem circumductu.
si vero porrecti utrinque undeviceni singulis distent, non plures intus quadratos habebunt, quam per quot longitudo ducetur; quae circumibit autem linea, eiusdem spatii erit, cuius ea quae centum continet. ita quidquid formae quadrati detraxeris, amplitudini quoque peribit.
ergo etiam id fieri potest, ut maiore circuitu minor loci amplitudo claudatur. haec in planis. nam in collibus vallibusque etiam imperito patet plus soli esse quam caeli.