Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

quamvis autem satis iam ex ipsis, quibus sum modo usus, exemplis credam esse manifestum, quae mihi et quatenus musice placeat, apertius tamen profitendum puto, non hanc a me praecipi, quae nunc in scenis effeminata et impudicis modis fracta non ex parte minima, si quid in nobis virilis roboris manebat, excidit, sed qua laudes fortium canebantur, quaque ipsi fortes canebant; nec psalteria et spadicas, etiam virginibus prolis recusanda, sed cognitionem rationis, quae ad movendos leniendosque adfectus plurimum valet.

nam et Pythagoran accepimus concitatos ad vim pudicae domui adferendam iuvenes, iussa mutare in spondeum modos tibicina, composuisse; et Chrysippus etiam nutricum illi, quae adhibetur infantibus, adlectationi suum quoddam carmen assignat.

est etiam non inerudite ad declamandum ficta materia, in qua ponitur tibicen, qui sacrificanti Phrygium cecinerat, acto illo in insaniam et per praecipitia delato accusari, quod causa mortis extiterit; quae si dici debet ab oratore nec dici citra scientiam

v1-3 p.176
musices potest, quomodo non hanc quoque artem necessariam esse operi nostro vel iniqui consentient?

in geometria partem fatentur esse utilem teneris aetatibus. agitari namque animos et acui ingenia et celeritatem percipiendi venire inde concedunt, sed prodesse eam non ut ceteras artes, cum perceptae sint, sed cum discatur, existimant: ea vulgaris opinio est.

nec sine causa summi viri etiam impensam huic scientiae operam dederunt. nam cum sit geometria divisa in numeros atque formas, numerorum quidem notitia non oratori modo, sed cuicunque saltem primis litteris erudito necessaria est. in causis vero vel frequentissime versari solet; in quibus actor, non dico, si circa summas trepidat, sed si digitorum saltem incerto aut indecoro gestu a computatione dissentit, iudicatur indoctus.

ilia vero linearis ratio et ipsa quidem cadit frequenter in causas (nam de terminis mensurisque sunt lites), sed habet maiorem quandam aliam cum arte oratoria cognationem.