Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

nam quid, inquiunt, ad agendam causam dicendamve sententiam pertinet, scire, quemadmodum data linea constitui triangula aequis lateribus possint? aut quo melius vel defendet reum vel reget consilia, qui citharae sonos nominibus et spatiis distinxerit?

enumerent etiam fortasse multos quamlibet utiles foro, qui nec geometren audierint nec musicos nisi hac communi voluptate aurium intelligant. quibus ego primum hoc respondeo, quod M. Cicero scripto ad Brutum libro frequentius testatur, non eum a nobis institui oratorem, qui sit aut fuerit, sed imaginem quandam concepisse nos animo perfecti illius et nulla parte cessantis.

nam et sapientem formantes eum, qui sit futurus consummatus undique et, ut dicunt, mortalis quidam deus, non modo cognitione caelestium vel mortalium putant instruendum, sed per quaedam parva sane, si ipsa demum aestimes, ducunt sicut exquisitas interim ambiguitates; non quia ceratinae aut

v1-3 p.162
crocodilinae possint facere sapientem, sed quia illum ne in minimis quidem oporteat falli.

similiter oratorem, qui delet esse sapiens, non geometres faciet aut musicus quaeque his alia subiungam, sed hae quoque artes, ut sit consummatus, iuvabunt. nisi forte antidotus quidem atque alia, quae oculis aut vulneribus medentur, ex multis atque interim contrariis quoque inter se effectibus componi videmus, quorum ex diversis fit una illa mixtura, quae nulli earum similis est, ex quibus constat, sed proprias vires ex omnibus sumit;