Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
haec ei cura inter turbidissimas actiones vel terrenti optimates vel iam timenti fuit. libet propter quosdam imperitiores etiam crassiore, ut vocant, Musa dubitationem huius utilitatis eximere.
nam poetas certe legendos oratori futuro concesserint: num igitur hi sine musice? ac si quis tam caecus animi est, ut de allis dubitet, illos certe, qui carmina ad lyram composuerunt. haec diutius forent dicenda, si hoc studium velut novum praeciperem.
cum vero antiquitus usque a Chirone atque Achille ad nostra tempora apud omnes, qui modo legitimam disciplinam non sint perosi, duraverit,
quamvis autem satis iam ex ipsis, quibus sum modo usus, exemplis credam esse manifestum, quae mihi et quatenus musice placeat, apertius tamen profitendum puto, non hanc a me praecipi, quae nunc in scenis effeminata et impudicis modis fracta non ex parte minima, si quid in nobis virilis roboris manebat, excidit, sed qua laudes fortium canebantur, quaque ipsi fortes canebant; nec psalteria et spadicas, etiam virginibus prolis recusanda, sed cognitionem rationis, quae ad movendos leniendosque adfectus plurimum valet.
nam et Pythagoran accepimus concitatos ad vim pudicae domui adferendam iuvenes, iussa mutare in spondeum modos tibicina, composuisse; et Chrysippus etiam nutricum illi, quae adhibetur infantibus, adlectationi suum quoddam carmen assignat.
est etiam non inerudite ad declamandum ficta materia, in qua ponitur tibicen, qui sacrificanti Phrygium cecinerat, acto illo in insaniam et per praecipitia delato accusari, quod causa mortis extiterit; quae si dici debet ab oratore nec dici citra scientiam