Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
nisi forte in carminibus tantum et in canticis exigitur structura quaedam et inoffensa copulatio vocum, in agendo supervacua est; aut non compositio et sonus in oratione quoque varie pro rerum modo adhibetur sicut in musice.
namque et voce et modulatione grandia elate, iucunda dulciter, moderata leniter canit, totaque arte consentit cum eorum quae dicuntur adfectibus.
atqui in orando quoque intentio vocis, remissio, flexus pertinet ad movendos audientium adfectus, aliaque et collocationis et vocis (ut eodem utar verbo) modulatione concitationem iudicis, alia misericordiam petimus; cum etiam organis, quibus sermo exprimi non potest, adfici animos in diversum habitum sentiamus.