Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

cum moreretur, habuisse credatur, tum Eupolis, apud quem Prodamus et musicen et litteras docet, et Maricas, qui est Hyperbolus, nihil se ex musice scire nisi litteras confitetur. Aristophanes quoque non uno libro sic institui pueros antiquitus solitos esse demonstrat, et apud Menandrum in Hypobolimaeo senex, qui reposcenti filium patri velut rationem impendiorum, quae in educationem contulerit, exponens, psaltis se et geometris multa dicit dedisse.

unde etiam ille mos, ut in conviviis post cenam circumferretur lyra; cuius cum se imperitum Themistocles confessus esset ut verbis Ciceronis utar, est habitus indoctior.

sed veterum quoque Romanorum epulis fides ac tibias adhibere moris fuit. versus quoque Saliorum habent carmen. quae cum omnia sint a Numa rege instituta, faciunt manifestum, ne illis quidem, qui rudes ac bellicosi videntur, cura musices, quantum illa recipiebat aetas, defuisse.

denique in proverbium usque Graecorum

v1-3 p.170
celebratum est, indoctos a Musis atque a Gratiis abesse.

verum quid ex ea proprie petat futurus orator, disseramus. numeros musice duplices habet in vocibus et in corpore, utriusque enim rei aptus quidam modus desideratur. vocis rationem Aristoxenus musicus dividit in ῥυθμόν et μέλος, quorum alterum modulatione, alterum canore ac sonis constat. num igitur non haec omnia oratori necessaria? quorum unum ad gestum, alterum ad collocationem verborum, tertium ad flexus vocis, qui sunt in agendo quoque plurimi, pertinet: