Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
cum vero iam ductus sequi coeperit, non inutile erit eas tabellae quam optime insculpi, ut per illos
non est aliena res, quae fere ab honestis negligi solet, cura bene ac velociter scribendi. nam cum sit in studiis praecipuum, quoque solo verus ille profectus et altis radicibus nixus paretur, scribere ipsum, tardior stilus cogitationem moratur, rudis et confusus intellectu caret; unde sequitur alter dictandi, quae transferenda sunt, labor.
quare cum semper et ubique tum praecipue in epistolis secretis et familiaribus delectabit ne hoc quidem neglectum reliquisse.
syllabis nullum compendium est; perdiscendae omnes nec, ut fit plerumque, difficillima quaeque earum differenda, ut in nominibus scribendis deprehendantur.
quin immo ne primae quidem memoriae temere credendum; repetere et diu inculcare fuerit utilius, et in lectione quoque non properare ad continuandam eam vel accelerandam, nisi cum inoffensa atque indubitata litterarum inter se coniunctio suppeditare sine ulla cogitandi saltem mora poterit.
incredibile est, quantum morae lectioni festinatione adiiciatur. hinc enim accidit dubitatio, intermissio, repetitio plus quam possunt audentibus, deinde, cum errarunt, etiam iis quae iam sciunt diffidentibus.
certa sit ergo in primis lectio, deinde coniuncta et diu lentior, donec exercitatione contingat emendata velocitas.
nam prospicere in dextrum (quod omnes praecipiunt) et providere, non rationis modo sed usus quoque est; quoniam sequentia intuenti priora dicenda sunt, et, quod difficillimum est, dividenda intentio animi, ut aliud voce aliud oculis agatur. illud non paenitebit curasse, cum scribere nomina puer (quemadmodum moris est) coeperit, ne hanc operam in vocabulis vulgaribus et forte occurrentibus perdat.