Naturalis Historia
Pliny, the Elder
Pliny, the Elder, creator; Mayhoff, Karl Friedrich Theodor, 1841-1914, editor
[*](Cic. Tusc. I 18. Nonius II p. 92 M. Plut. Cato mai. 1. — Plato apol. 5 ext. Val. M. III 4 ext. 1. Sol. 1,123.) Reliquis animi bonis praestitere ceteros mortales:
sapientia oh id Cati[*](pati F1a), Corculi[*](corculi v. coric- ll) apud Romanos cognominati, apud Graecos Socrates, oraculo Apollinis Pythii praelatus cunctis. [*](Diod. IX 9, 1 Dind. Diog. La. I 40. 41. 72. Clem. Al. strom. I 14 p. 300. — (11) Homer. o 225. Herod. II 49. cfr. Pl. XXV 47. X 137. — Liv. XXV 12, 3. Cic. div. I 115. 89. II 113. Fest. p. 326, 21. —)rursus mortales[*](mortales om.o) oraculorum societatem dedere[*](dederunt do) Chiloni Lacedaemonio tria[*](tria E2ov(D). om. rS) praecepta eius Delphis consecrando aureis litteris, quae sunt haec: nosse se quemque, et nihil nimium cupere, comitemque aeris alieni atque litis esse miseriam. quin et funus eius, cum victore filio Olympiae expirasset gaudio, tota Graecia prosecuta est.
Divinitas et quaedam caelitum societas nobilissima ex feminis in Sibylla fuit, ex viris in Melampode apud Graecos, apud Romanos in Marcio[*](martio Faova.G).
[*](Liv. XXIX 14, 8. XXXV 34, 4. Sol. 1, 115. — Val. M. VIII 15, 3. VII 5, 2. Aug. CD I 30 init. — (18) Val. M. VIII 15,12. Liv. XXIX 14, 12. Suet. Tib. 2. Sol. 1, 126. —) Vir optimus semel a condito aevo iudicatus est Scipio Nasica ab[*](ab ego. ad F2oz. arv) iurato senatu, idem in toga candida bis repulsa notatus a populo. in summa ei[*](sua ei (om. in) R2 patriū F mo F1) in patria mori non licuit, non Hercule magis quam extra vincula illi sapientissimo [*](sapientissima F1. om.a) ab Apolline iudicato Socrati.
Pudicissima femina semel matronarum sententia iudicata est Sulpicia Paterculi filia, uxor Fulvi Flacci, electa ex centum praeceptis quae simulacrum Veneris ex Sibyllinis libris dedicaret, iterum religionis experimento Claudia inducta Romam deum matre[*](dm??? patrem a).
[*](Val. M. V 4, 7. Fest. p. 209, 28. Sol. 1, 124. 125.) Pietatis exempla infinita quidem toto orbe extitere, sed Romae unum, cui comparari cuncta non possint [*](possint FdTv (D). PossR. -ssunt aoz. queant G). humilis in plebe et ideo ignobilis puerpera, supplicii
causa carcere inclusa matre[*](incolura matre FR. inclusam matrem ova. C) cum impetrasset aditum, a ianitore semper excussa ante[*](excussa ante Salm. -ussa///// F2v. -urrant DF1R1. -urante a. cu- rante E(?)oz. exquirenti R2), ne quid inferret cibi, deprehensa est uberibus suis alens earn. quo miraculo matris[*](matri R2ova. G) salus donata pietati[*](filiae pie- tate (-ti S) ozva. G (S). cfr. Sol.) est, ambaeque perpetuis alimentis, et locus ille eidem consecratus deae[*](est deae ozva. G), C. Quinctio[*](Quin- tio ova. H(S)) M'[*](M'. (Pighius) Brot. M. ll.ov). Acilio cos. templo Pietatis extructo in illius carceris sede, ubi nunc Marcelli theatrum est. [*](Cic. div. I 36. II 62. Val. M. IV 6, 1. Plut. Tib. Gr. 1. — (13) Cic. Tusc. IV 40. —) Gracchorum pater anguibus prehensis in domo, cum responderetur[*](responderet F1a) ipsum victurum alterius sexus[*](sexu F2oz) interempto: immo vero, inquit, meum[*](inquit meū F2v. meum inquit o. inquit meo (moneo a) F1Ra) necate[*](necare F1R. care a), Cornelia enim iuvenis est et parere adhuc potest. hoc[*](hoc — 12 est F2R2E2ov. om.r) erat uxori parcere et rei publicae consulere; idque mox consecutum [*](secutum o. consecuta F2E2) est. M. Lepidus[*](M. Le- pidus — 16 iaceret F2E2v. om. ro) Appuleiae[*](apuleiae F2va.S) uxoris caritate post repudium obiit. P. Rutilius morbo levi impeditus nuntiata fratris repulsa in[*](in om.F2) consulatus petitione ilico expiravit. P[*](P. E2v. Apulius F2). Catienus Philotimus[*](Philotimus v(D). filotinus E2. plotin' F2H. cfr. mus. Rhen. XVIII p. 236. 528) patronum adeo dilexit, ut heres omnibus bonis institutus in rogum eius se iaceret.