Naturalis Historia
Pliny, the Elder
Pliny, the Elder, creator; Mayhoff, Karl Friedrich Theodor, 1841-1914, editor
dicat fortassis[*](fcaurii B2.) aliquis: non enim invehebantur. id quidem falso. CCCLX columnas M. Scauri aedilitate ad scaenam theatri temporari[*](temperari B2Vd.) et vix mense uno futuri in usu viderunt[*](uiderunt Bdv. -rint r.)[*](dist. v.a.S. (cfr. U 790).) portari silentio legum. sed publicis nimirum indulgentes voluptatibus. id ipsum cur? aut qua magis[*](quam magif B.) via inrepunt vitia quam publica? quo enim alio modo in privatos usus[*](ufuuf D. ufufuf B1.) venere[*](uenere BS. illa (ille V) uenere rv(D).) ebora, aurum, gemmae? aut quid om-[*](quid om.B. qui din ras.) nino diis reliquimus[*](relinquimus R(?)G.)? verum esto, indulserint publicis voluptatibus. etiamne[*](&ianne B1. ne R.) tacuerunt, maximas earum atque adeo duodequadragenum pedum Lucullei[*](luculli B2. -lle in V.) marmoris in atrio Scauri conlocari? nec clam id [*](id ll.S. illud hv.)occulteque factum est. satisdare sibi damni infecti coegit[*](egit v.a.H.) redemptor cloacarum, cum in Palatium eae[*](eae B1S. hę B2. ex rv.) traherentur. non[*](non Bv. nec r.) ergo in tam malo exemplo moribus caveri[*](caueri Bv(S). -re rBas.) utilius fuerat[*](an fuerat. at?)? tacuere[*](tacuere ll.H. quam tacere v.) tantas moles in privatam domum trahi praeter fictilia deorum fastigia
nec potest videri Scaurus rudi et huius mali inprovidae[*](inprouidi VR. -de B1.) civitati obrepsisse[*](obrepiffe Bh.) quodam vitii[*](uiti VS. uitae v.a.H.) rudimento. iam L. Crassum oratorem illum, qui primus peregrini marmoris columnas habuit in eodem Palatio[*](pa-latio BG. matrio V1. in atrio R. atrio V2dThv.), Hymettias[*](hymettias v. hymm&iaf B. hime- R. hiemettias V.) tamen nec plures sex aut longiores duodenum pedum, M. Brutus in iurgiis[*](iurgif B1D. lurgis Vd. iugis R.) ob id Venerem Palatinam appellaverat. nimirum ista omisere moribus victis, frustraque interdicta, quae vetuerant, cernentes nullas potius quam inritas esse leges maluerunt. haec[*](haec om.hv.a.Brot. sed H.) atque quae[*](atque quae BS. atque r. et quae (que T) dTBrot. et qui H. qui nos hv.) secuntur[*](sequentur hVerc.) meliores[*](meliorif B.) esse nos[*](nos (non v) esse hv.a.H.)
probabunt. quis enim hodie tantarum columnarum atrium habet? sed priusquam de marmoribus[*](moribuf B1.) dicamus, hominum in iis praeferenda[*](praeferenda BRv(D). profer- dhH. .. fer- V. (an vero praeuertenda? cfr. XVI 1 et nota ad XXVIII 123).) iudicamus[*](dicemus G.) pretia. ante igitur artifices percensebimus[*](percensibimus V1. -biumuf B1.).