Naturalis Historia
Pliny, the Elder
Pliny, the Elder, creator; Mayhoff, Karl Friedrich Theodor, 1841-1914, editor
Paucissima nostri genera coronamentorum inter hortensia novere, ac paene violas rosasque tantum. rosa nascitur spina verius quam frutice, in rubo quoque proveniens, illic etiam iucundi odoris, quamvis angusti. germinat omnis primo inclusa granoso cortice, quo mox intumescente et in virides alabastros fastigato[*](fastigiato VC. cfr. ad XIX 70.) paulatim rubescens dehiscit ac sese pandit, in calice[*](calice ego. calices VGRE(S). -icis d(?)v. -icem D.) medio staminis[*](staminis ego. sui stanti ll. sui stan- tis v.) conplexa[*](conplexum D.) luteos apices. usus[*](uisus R.) eius in coronis prope minimus[*](nimius B coll. § 11.) est.[*](Homerus ψ 186.) oleo maceratur[*](maceratur dv. -ceretur VRE. -cetur G.), idque[*](id d.)iam[*](iam v. tam ll.) a Troianis temporibus Homero teste. praeterea in unguenta transit, ut diximus. medicas per se[*](modicas per se d. per se ut diximus medicas per se R.) artes praebet. emplastris atque[*](13, 9) collyriis inseritur[*](inseritur VdBas. insertitur G. inpellitur RE.an inter- ponitur? cfr. XX 163. imponitur v.) mordaci subtilitate, mensarum etiam[*](etiam om.dT.) deliciis perunguendis, minime noxia carie[*](ca- rie ego coll. Pausan. IX 41, 7. Blümneri technol. II 331. contra VdREv. om.GG.).
Genera eius nostri fecere celeberrima[*](celeberrimam VGT.) Praenestinam[*](praenesticam d.) et Campanam; addidere alii Milesiam, cuius[*](cuius ego. cui sit (ortum ex cuisu) ll. H. cuius sit v.) ardentissimus colos, non excedentis[*](excedenti H.) duodena folia, proximam[*](folia proxima G. proxima folia RE.) ei Trachiniam minus rubentem, mox Alabandicam[*](Alabandicam v. alb- ll.) viliorem, albicantibus foliis[*](filiis R.), vilissimam vero plurimis, sed[*](sed VGdH. uel rv.) minutissimis, spiniolam[*](spiniolam S. -neolam G. -nioiam GREv. a. B. spinis iam V. spinosam dVen.). differunt enim multitudine foliorum, asperitate, levore[*](leuiore VGE.), colore, odore.[*](Th. H. VI 6, 4.) paucissima quina folia, ac deinde
numerosiora, cum sit genus eius, quam centifoliam vocant, quae est in Campania Italiae, Graeciae vero circa Philippos , sed ibi non suae terrae[*](sine terrae d.) proventu: Pangaeus mons in vicino fert[*](fert dG. fere r. fere est v.) numerosis foliis ac parvis[*](an at paruis? cfr. Theophr.); accolae[*](unde accolae d(?)v. a. S.) transferentes conserunt[*](consen- serunt R.), ipsaque plantatione proficiunt. non autem talis odoratissima[*](odoratissima est R(?)v.) nec cui latissimum maximumve folium, breviterque indicium est odoris scabritia[*](scabritiae RE.) corticis.[*](Diosc. III 104.) Caepio Tiberii Caesaris principatu negavit centifoliam in coronas addi, praeterquam extremas velut ad cardines, nec odore nec specie probabilem. est et quae Graeca appellatur a nostris, a Graecis lychnis[*](lycinis VG.), non nisi in umidis locis proveniens nec umquam excedens quina[*](quina ego. cfr. § 16. quinque ll. v.) folia violaeque magnitudine , odore nullo. est et alia Graecula appellata, convolutis foliorum paniculis nec dehiscens nisi manu coacta semperque nascenti similis, latissimis foliis;[*](Th. H. VI 6, 5. C. VI 18, 3. Geop. XI 18, 3.) alia[*](alii RE.) funditur e[*](e om.VG.) caule malvaceo[*](maluaceo dREv. -atio r. -acio S.) folia oleae[*](oleae VdTv. olea RE. oleo G.) habente[*](habens v. a. G.)—mucetum[*](mucetum GdD (non apte coll. Theophr. H. IV 14, 3, qui locus a Plinio exscriptus est XVII 223). ucetum V. macetum RES. aceton codd. B. mosceuton vel moscheuton B. musceton v. no- men restitui vix poterit.) vocant—, atque inter has media magnitudine autumnalis, quam coroniolam [*](coroneolam Vv. a. S. (item v. 18).) appellant, omnes sine odore praeter coroniolam et in rubo natam. tot modis adulteratur.Et alias vera quoque plurimum solo praevalet. Cyrenis odoratissima est, ideoque[*](id aeque d.) ibi unguentum pulcherrimum, Carthagine Hispaniae hieme tota praecox. refert et caeli temperies, quibusdam enim annis minus odorata provenit, praeterea omnis siccis quam umidis odoratior.[*](Tb. C. VI 18, 3. 5 extr. 6. Col. arb. 30, 2. (Varro I 35, 1). Pallad. III 21, 1. 3. (XII 11). Geop. XI 18, 5.) seri neque[*](seri naeq: V. seri nec Rv. a. S.) pinguibus vult neque[*](uult nec Rv.a.S.) argillosis locis nec riguis, contenta
roribus[*](roribus ego. cfr. Pliniana p. 33. ruribus VB. locis ruri- bus G. raribus RE. ribus dT. raris v. ruderibus D cum P.), proprieque ruderatum[*](ruderaceum VGdT.) agrum amat. praecox Campana est, sera[*](serra R.) Milesia, novissima[*](nouissima VGdT.cfr. XI 92. XVI 83. 102. XVIII 135. -sime rv.) tamen[*](tamen om.VGd.) desinit Praenestina. fodiuntur altius quam fruges, levius quam vites. tardissime proveniunt semine, quod in ipso cortice est, sub ipso[*](cortice—ipso om.VG.) flore, opertum lanugine. ob id[*](obit R.) potius caule conciso[*](inciso d.) inseruntur [*](inferuntur dv. ut feruntur (ferunt R)r.). et ocellis radicis[*](radicis om.RE.), ut harundo, unum genus inseritur pallidae, spinosae, longissimis virgis, quinquefoliae, quae Graecis altera est. omnis autem recisione atque ustione proficit; tralatione quoque, ut vites, optime[*](optime dv. optima (-tuma E)r.) ocissimeque provenit surculis[*](singulis R.) quaternum digitorum longitudine aut ampliore post vergiliarum occasum sata, dein per favonium translata pedalibus intervallis crebroque[*](crebro GRED.) circum- fossa[*](circumfossa v. circafossa d. circa fossam r.). qui[*](qui om.dT.) praecocem faciunt, pedali circa radicem scrobe aquam calidam infundunt germinare incipiente calice.[*](Diosc. III 106. (Th. de od. 27).) Lilium rosae nobilitate proximum est et quadam cognatione unguenti oleique, quod lilinum[*](lilinum J. lilium ll. lirinon C. lilion v.) appellatur. interpositum[*](interpositum coni. H. et inpositum (et om.d) ll. v.) etiam maxime rosas decet, medio proventu earum incipiens.[*](Col. X 99. (Th. H. I 13, 2).) nec ulli forum excelsitas maior, interdum cubitorum trium, languido[*](longido R. longitudo V2.) semper collo et non[*](non om.R.) sufficiente capitis oneri. candor eius eximius foris[*](foliis foris v. a. H.) striati[*](stricti dT. striatis V2REv. a. H.) et ab angustiis in latitudinem[*](latitudine R.) paulatim sese laxantis[*](laxantibus v. a. H.) effigie[*](effigie dv. efficiae VG. efficaciae r.) calathi, resupinis per ambitum labris tenuique pilo[*](filo d(?) v. a. S.) et
staminis[*](staminis vet. Dal. semine ll. v. staminum S e marg. Dal. stamine J cum P.) stantibus in medio crocis. ita odor colorque duplex , et[*](et dREG. ut rv.) alius calicis[*](calicis alius om.RE.), alius staminis[*](stamines RE.), differentia[*](differentias E.) angusta[*](angusta ll. v. etiam gustu D (saltem et in gustu). an manifesta?). in unguenti vero oleique usu et folia non spernuntur. est flos non dissimilis illi in herba, quam convolvolum[*](conuoluulum dv. conuoluorum r.) vocant, nascens per frutecta, nullo odore nec crocis intus, candorem tantum referens ac veluti naturae rudimentum lilia facere condiscentis.[*](Th. H. II 2, 1. VI 6, 8.) alba lilia iisdem omnibus modis seruntur , quibus rosa, et hoc amplius lacrima sua, ut[*](sua et (pro ut) V.) hipposelinum , nihilque est fecundius una radice quinquagenos saepe emittente bulbos. est et rubens lilium, quod Graeci [*](appellant dT.)crinon[*](crimon E. crim R.) vocant, alii florem eius cynorrhodon[*](cinorodon V2. quin- V1.). laudatissimum in Antiochia ac Laudicea Syriae, mox in Phaselide. quartum locum optinet in Italia nascens.[*](Diosc. III 106. Th. H. VI 6, 3. 8. 9. Diosc. IV 158.) Sunt et purpurea lilia, aliquando[*](quando VGd.) gemino[*](gemine Gd. gemne V.) caule, carnosiore tantum radice maiorisque bulbi, sed unius; narcissum vocant. huius alterum genus flore candido, calice purpureo. differentia a[*](a om.REv. a. B.) liliis et[*](est et REv.) haec, quod narcissis in radice folia sunt, probatissimis in Lyciae montibus. tertio generi cetera eadem, calix herbaceus. omnes serotini , post arcturum enim florent ac per aequinoctium autumnum.
[*](Geop. XI 20, 1 sqq.) Inventa est in his[*](in his et v. et in his ll. G.) et ratio inserendi[*](inferendi ll. v. infici- endi S cum P. malim serendi monstrifica; cfr. § 24. XXXIII 129. XV 97.) monstrificis hominum ingeniis. colligantur[*](colligantur Schneider (ad Theophr. H. VI 6, 7) e Geop. colliguntur ll. v. a. S.) namque mense Iulio scapi arescentis[*](arescentis T. -tes VGdEv. anascentes R.) lilii atque[*](lili atque D. liliaque (quae V)VGREv. lliiique (qui J)dTJ.) suspenduntur in fumo; dein nudantibus
se nodulis in faece nigri vini vel Graeci mense Martio macerantur, ut colorem percipiant, atque ita in scrobiculis seruntur heminis faecis circumfusis[*](circumseruntur fusis R.). sic fiunt purpurea lilia, mirumque tingui aliquid, ut nascatur infectum .[*](Col. arb. 30, 1. X 101. Th. H. VI 6, 7. Col. IX 4, 4.) Violis honos proximus, earumque plura genera, purpureae, luteae, albae, plantis[*](satis d.) omnes, ut olus, satae. ex his vero, quae sponte apricis[*](opacis B e Diosc.) et macris locis[*](marinis locis G.) proveniunt, purpureae latiore folio, statim[*](statis R.) ab radice exeunti, carnoso[*](exeunti, carnoso ego coll. Theophr. carnosa (-ora R) exeunti RE. carnoso exeunt VB. carnosa exeunt rv.) solaeque Graeco[*](graeco om.dfS.) nomine a ceteris discernuntur, appellatae ia[*](ia B. ita ll. v.) et ab his ianthina[*](ianthina dB. iantina RE. iacinthina (hyac- v)rfv.) vestis. e[*](e VGdTH. se r. sed v.) sativis maxima auctoritas luteis; genera autem[*](autem VdTfRS. om.GSalm. is ED. iis v.) Tusculana et quae marina appellatur, folio aliquanto latiore, sed minus odorata[*](odorata ego. cfr. § 28 extr. -rato ll. v. (flore pro folio coni. Dal.)); in totum vero sine odore minutoque folio Calatina[*](calatina VGdT. -tiana r Brot. -thiana v.), munus[*](munus VGv. minus dEVen. mus R.) autumni, ceterae veris.
[*](Col. X 97. 307. Diosc. IV 58.) Proxima[*](lac. ego indicavi. exciderunt fortasse flore nec maiore.) ei caltha[*](caltha dC. calth V. cultha G. calta Ev. calta calta R.) est et[*](et om.Rv.) concolori[*](concolori REv. conculari d. conculcari VG. conchulari J. colore (et add. D) U 448. concolor Salm.)... amplitudine [*](amplitudini RE.). vincit numero[*](et numero Salm.) foliorum marinam quina[*](quina ego. quinque ll. v.) non excedentem ; eadem odore superatur. est enim gravi[*](graui ego. grauis ll. v.) caltha[*](caltha C. calta VdREv. culta G. calthae H e marg. Dal.), non leviore[*](leuiore VG. leuior ei d(?)REv.) quam scopam regiam[*](fcopum regium d.an florem regium? cfr. index.) appellant, quamquam[*](quamque VG.) folia eius olent, non flores.
[*](Athenaeus XV 41 p. 690d. Diosc. III 44.) Baccar[*](bacchar d(?)Dal.) quoque radicis tantum odoratae est, a
quibusdam nardum[*](nandum R.) rusticum appellatum. unguenta ex ea radice fieri solita apud antiquos Aristophanes, priscae comoediae poeta, testis est; unde quidam[*](quidam dRv. quidem r.) errore falso barbaricam [*](barbaricam ll. v. baccarida Salm. D. baccharicam U 449.) eam[*](ea Salm. illam T.) appellabant. odor est cinnamomo proximus. gracili solo nec umido provenit.[*](Diosc. I 9.) simillimum ei[*](ei v. et ll.) combretum[*](cobretum R. brentum U 450 coll. Athe- naeo; sed cfr. § 133 et index.) appellatur, foliorum exilitate usque in fila adtenuata et procerius quam baccar[*](baccara E. bacchar VGdDal.). haec sutilia[*](haec sutilia ego. haec sunt ll. S. nec haec sunt v. lacunam ante haec indic. J, tantum ad seqq. referens. nexui Salm. haec sunt unguenta D cum U 451; sed cfr. infra v. 12.) tantum. eorum[*](sed eorum REv. a. S.) quoque error corrigendus[*](regendus VGdTfcodd. Salm.) est, qui baccar[*](baccara R.) rusticum nardum appellavere. est enim alia herba sic cognominata, quam Graeci asaron vocant, cuius speciem figuramque diximus[*](12, 47) in nardi[*](nardis R.) generibus. quin immo asaron[*](assaron V.) invenio vocitari, quoniam in coronas non addatur.[*]((cfr. § 19). Th. H. VI 6, 5. C. VI 18, 3. Diosc. I 25. Col. IX 4, 4. Solin. 5, 13. 38, 6.) Crocum[*](crocum—14 ad om.RE.) silvestre optimum. serere in Italia minime expedit, ad scripula usque singula areis decoquentibus . seritur radicis bulbo. sativum latius[*](laetius coni. H.) maiusque et nitidius, sed[*](sed ubique nec RE. sed nec ubique v. a. H.) multo lenius, degenerans ubique nec fecundum etiam Cyrenis[*](quirenis R.), ubi semper flores laudatissimi. prima nobilitas Cilicio et ibi in Coryco monte, dein Lycio e[*](Lycio e S. cfr. Diosc. lyciae VdTREBrot. liciae G. Lycio v.) monte[*](monte REv. om. rJ. (an Lyciae Olympio?).) Olympo, mox Centuripino[*](centumpinos R. centauripinos d.) Siciliae. aliqui Theraeo[*](The- raeo Salm. dhereo RE. hereo rTf. Phlegraeo B. Aegaeo Tur- neb. et P e Diosc. Heraeo Külb coll. IV 20. an et Aegaeo?) secundum locum dedere.[*](Diosc. I 25. Th. H. VI 6, 10. Seneca ep. 90, 15. Lucret. II 416.) adulteratur nihil aeque. probatio sinceri, si[*](sinceri si dBas. -ceris r. -ceri v.) inposita[*](inpositu R. -tum S.) manu crepitet[*](crepitet Salm. crepiti VG. crepit rf. crepat v. a. S. an crepet?) veluti fragile; umidum
[*](ceu umidum (.. cedit) Müller emend. IV 11.) enim, quod event adulteratione, sentit[*](sentit ego.cfr. 42. 134. XII 28. 129. XXII 63. XXXIV 143. XXXVII 176. sedit ll. cedit C. sedet v. silet S cum Turnebo. sidit Salm. sed est et coni. J.). altera probatio , si[*](post si inVerrore iterata sunt imposita manueripui eluti fragile—sedit) manu[*](manu om.VGdT.) relata[*](praelata RE. prolata v. a. S.) ad ora[*](odore Scaliger.) leniter faciem oculosque mordeat. est per se genus sativi blandissimum volgo[*](quod uulgo dT.), cum sit mediocre[*](medio candidum B.), dialeucon[*](dileacon RE2. (deli- v. a. B.) dilea E1.) vocant. contra Cyrenaico vitium, quod omni croco nigrius est et celerrime marcescit. optimum ubicumque quod pinguissimum et brevis capilli, pessimum vero quod situm redolet. Mucianus auctor est, in Lycia anno septimo aut octavo transferri in locum subactum atque ita degenerans renovari. usus eius in coronis nusquam; herba enim est folio angusto paene in capillamenti [*](capillamentis RE.) modum. sed vino mire congruit, praecipue dulci[*](dulce R. dulcae E.), tritum ad theatra replenda[*](an odore replenda?).[*](Th. H. VI 6, 10. (Varro I 35, 1. Pallad. III 21, 3). Geop. XI 26, 3. Homerus ξ 348.) floret[*](foret R.) vergiliarum[*](uergiliarum—13 florem om.R.) occasu paucis diebus folioque[*](folio qui V.) florem[*](floret Vd.) expellit. viret bruma et[*](et dRv. om. r.) colligitur ; siccatur umbra, melius etiam hiberna. carnosa et illi[*](est illi S e marg. Dal. sed respicitur fortasse ad § 25. conici possit et numerosa illi; cfr. Theophr. (πολλή) et § 43.) radix vivaciorque quam ceteris. gaudet calcari et atteri[*](adteri GD. alterri RE.) pereundoque[*](paedoque E1. paeudoque E2. pede quo Brot. e marg. Dal. pede pereundoque v. a. G.) melius provenit; ideo iuxta semitas ac fontes [*](fontesque (om. ac) dT.) laetissimum.