Naturalis Historia
Pliny, the Elder
Pliny, the Elder, creator; Mayhoff, Karl Friedrich Theodor, 1841-1914, editor
[*](Pl. iun. p. 21, 9. Diosc. III 67.) Apio gratia in volgo est. namque rami lactis [*](actis T. largis v. a. S.) potionibus[*](potionibus FTS. port- rv.) per rura[*](per iura v. a. S.) innatant et in condimentis peculiarem gratiam habent. praeterea oculis inlitum cum melle, ita ut subinde foveantur ferventi suco decocti, aliisque membrorum epiphoris per se tritum aut cum pane vel polenta inpositum mire auxiliatur. pisces quoque, si aegrotent in piscinis, apio viridi recreantur.[*]((cfr. XIX 124).) verum apud eruditos non aliud erutum terra in maiore sententiarum varietate est[*](uarietate est G. -etas est F. -etas d. auctoritas est E. -itate est v. an maiore... uarietate distinguitur?). distinguitur sexu. Chrysippus feminam
esse dicit crispioribus foliis et duris, crasso caule, sapore acri et fervido; Dionysius... nigriorem[*](lacunas ego indicavi; fortasse semine nigriorem, breuem, radicis odore suauiter graui. (Dionysius marem nigriorem v. a. G.).), brevem, radicis [*](bre- uioris v.)..., vermiculos gignentem[*](uermiculo gignentem uermiculos Fd.ne iungas radicis uermiculo, prohibere videntur verba caule—gigni (v. 6). an (his deletis) cauliculo gignentem uermiculos?); ambo neutrum ad cibos admittendum, immo omnino nefas, namque[*](namque FdTD. nam Ev.) id defunctorum epulis feralibus dicatum esse[*](esse dG. ipse r. ipsius v.)—visus quoque claritati inimicum [*](dist. ego; uncos posui cum U 437.)—[caule feminae vermiculos gigni] ideoque eos,[*](Diosc. III 67.) qui ederint, sterilescere[*](steriles E.), mares[*](mares—8 cibo om.E.) feminasve; in puerperiis[*](puerperis FD.) vero ab eo cibo comitiales fieri qui ubera hauriant[*](hauriant ego. -iunt ll. v.); innocentiorem tamen esse marem. eaque causa est, ne inter nefastos frutex damnetur. mammarum duritiam inpositis foliis emollit.[*](Pl. iun. p. 57, 16. Diosc. III 67. Geop. XII 23, 5. Pl. iun. p. 101, 19.) suaviores aquas potui incoctum praestat. suco maxime radicis cum vino lumborum dolores mitigat, eodem iure instillato gravitatem[*](grauitatem Ev. -tate F. -tati d.) aurium[*](aurium F2dv. auria F1. auri E.). semine urinam ciet, menstrua ac secundas partus[*](par- tus eicit si coni. Val. Rose l. l.) et si foveantur semine decocto.[*](dist. ego cum Val. Rose Hermae VIII p. 26 n.) suggillata reddit colori cum ovi albo inlitum. at[*](at d. ad F. aut Ev. del. Val. Rose.) ex aqua coctum potumque renibus medetur, in frigida tritum oris ulceribus. semen cum vino vel radix cum vetere[*](uetere ego. -ri ll. v.) vino vesicae calculos frangunt. semen datur et arquatis ex vino albo.[*](cfr. Varro III 16, 10. Col. IX 8, 13.) Apiastrum Hyginus quidem melissophyllum[*](melissophyllum J. -phyllon v. -pylum FE. -pilum d.) appellat , sed in confessa damnatione est venenatum in Sardinia. contexenda enim sunt omnia ex eodem nomine apud Graecos pendentia.
[*](Diosc. III 71. (72). Gargil. p. 160, 9. 11. Th. H. VII 6, 3. Gargil. p. 160, 13. 14. (Pl.iun. p. 57, 18). 9. 15. Diosc. III 69. 68. Th. H. VII 6, 4.) Olusatrum[*](olusatrum v. holisatrum ll.), quod hipposelinum vocant, adversatur scorpionibus. poto semine torminibus et interaneis medetur ; item[*](item S. idem ll. D. itemque v.) difficultatibus urinae semen eius decoctum ex mulso potum. radix[*](radix dTGargil. radis F1. radicis F2. radix eius Ev.) in vino decocta calculos pellit et lumborum ac lateris dolores. canis rabiosi morsibus potum et inlitum medetur. sucus eius[*](eius om.dTGargil.) algentes calefacit potus. quartum genus ex eodem aliqui faciunt oreoselinum[*](oreoselinon v. horto selinum Fd. hortos helinum E.), pal- mum alto[*](palmum alto B e Diosc. alio ll. v. alto D.) frutice recto[*](dist. D. ac recto B.), semine cumino simili, urinae et menstruis efficax. heleoselino vis privata contra araneos; eo et[*](eo et ego. sed et dEG. de F. sed de v.) oreoselino feminae purgantur e vino.
[*](Diosc. III 70.) Alio genere petroselinum quidam appellant in saxis natum, praecipuum ad vomicas, coclearibus binis suci additis in cyathum marrubii suci[*](suci v. sucum F. succum r.) atque ita calidae aquae tribus cyathis. adiecere[*](adiecere dT. adicere F. addidere Ev.) quidam buselinum[*](buselinon v. boselinum F. -inon E. fus- d.), differens brevitate caulis a[*](a dv. om. r.) sativo et radicis colore rufo, eiusdem effectus, praevalere contra serpentes potu et inlitu[*](inlitu ego. linitu ll. G. litum v. cfr. § 50. XXVI 151. 153. XXVII 35.).
[*](Geop. XI 28, 1. 2. 3. Diosc. II 170. Gargil. p. 156, 6 sqq. 10 sqq.) Ocimum quoque Chrysippus graviter increpuit inutile stomacho, urinae, oculorum quoque claritati, praeterea insaniam facere et lethargos et iocineris vitia, ideoque capras id aspernari, hominibus quoque fugiendum censens [*](censens FD. censet r(?)v. malim hominibusque ... censuit.). addunt quidam tritum, si operiatur lapide, scorpionem gignere[*](gigni dGargil.), commanducatum et in sole positum vermes; Afri[*](afri ll. Brot. affirmant T. afferre. Afri G. afferre. alii v.) vero, si eo die feriatur quispiam a[*](a Ev. om. r.) scorpione, quo ederit
ocimum, non posse servari. quin immo tradunt[*](tradunt dv. -untur r.) aliqui, manipulo ocimi cum cancris x marinis vel fluviatilibus trito convenire ad id scorpiones ex proximo[*](et proximo E. a prox- v. a. H.) omnes. Diodorus [*](diodorus ll. v. a. C. D. Diodotus B ex indice.) in empiricis[*](empiricis B. emptiricis F. empiriticis d. emitericis Ev. a. C.) etiam pediculos facere ocimi cibum. [*](Diosc. II 170. (Gargil.) p. 157, 19. 21. Pl. iun. p. 10, 8. 21, 10.)secuta aetas acriter[*](grauiter dT. alacriter v. a. G.) defendit, nam id esse capras, nec cuiquam mentem motam[*](mutam F. emotam T.), et scorpionum terrestrium ictibus marinorumque[*](malinorumque F. malign- d.) veneis mederi ex vino addito aceti[*](aceti FTS. -eto rv.) exiguo. usu quoque conpertum deficientibus ex aceto odoratu salutare esse, item lethargicis et inflammatis refrigeration e[*](refrigeratione ego. -oni ll. v.), inlitum capitis doloribus cum rosaceo aut myrteo et[*](et ego. aut ll. v. cfr. § 142, praeterea § 17. 73. 135. 246. XXIII 4. 144. 166.) aceto, item oculorum epiphoris inpositum ex vino.[*](Gargil. p. 156, 17. (157, 17). Diosc. II 170. Gargil. p. 157, 1. (157, 17. 18). Pl. iun. p. 47, 15. 51, 16. 44, 1.) stomacho quoque utile, inflationes ructu dissolvere ex aceto[*](dissoluere ex aceto dTGargil. ex aceto dissoluere rv.) sumptum, alvum sistere inpositum, urinam ciere; sic et morbo[*](dist. U 438.) regio et hydropicis prodesse, etiam in[*](etiam in ego. etiam ll. v. cfr. § 217. XXIII 12.) choleris[*](choleri- cis Ven. choleras eo et B.) destillationes [*](distillatio- nes dTfv. a. S.) stomachi inhiberi. ergo etiam coeliacis Philistio [*](lacunam ego in- dicavi.) dedit et coctum dysintericis, et contra[*](contra ll. v. colicis C.).... Plistonicu s[*](Plistonicus C. -icum ll.v.), aliqui et in tenesmo et sanguinem excreantibus in vino, duritia quoque praecordiorum. inlinitur mammis exinanitque[*](exinanitque ego coll. Diosc. (γάλακτος προκλητικόν). de dictione cfr. VIII 134. XVIII 189. extinguitque ll.v. aliter se habet XXV 154: (cicuta) lac.. mammis inposita extinguit (= Diosc. IV 79γάλα σβέννυσι).) lactis proventum.[*](Diosc. II 170. Gargil. p. 157, 2. (19). 3. Pl. iun. p. 101, 11.) auribus utilissimum infantium , praecipue cum adipe anserino. semen tritum et haustum[*](haustum v. cfr. Gargil. auctum F2dE. actum F1.) naribus sternumenta[*](ster- nutamenta dGargil. v. a. S.)compescit[*](compescit ego e Gargil. (Diosc.παύει,et simul pertinet ad destillationes capitis). om.Fdv. mo- uet E (?) C. de dictione cfr. § 53. conici potuerit etiam emendat (cfr. XXVIII 57)) et destillationes quoque capitis[*](capiti dC.) inlitum, vulvas purgat in cibo ex aceto. verrucas mixto atramento[*](atramento C. cfr. Gar- gil. et Plin. iun. caeram- F. ceram- Ev. eram- d.) sutorio tollit. venerem stimulat, ideo etiam equis asinisque admissurae tempore ingeritur.[*](cfr. Diosc. II 170.)Silvestri ocimo vis efficacior ad eadem omnia, peculiaris ad vitia, quae vomitionibus crebris contrahuntur [*](contra utuntur d.), vomicasque[*](uomicasque FdD. -cisque TEv.) volvae, contra[*](contra FTS. om.dE. contraque v.) bestiarum morsus e vino radice efficacissima.
[*](Gargil. p. 147, 15. 16. 13. 14. 17. 11. Geop. XII 26, 1. 2. Pl. iun. p. 87, 1. Diosc. II 169. Gargil. p. 147, 18. 13. 14. 15. 7. Pl. iun. p. (110, 5). 97, 3. Geop. XII 26, 3.) Erucae semen scorpionum venenis et muris aranei medetur, bestiolas omnes innascentes corpori[*](corpore f.) arcet, vitia cutis in facie cum melle inlitum, lentigines ex aceto, cicatrices nigras reducit ad candorem cum felle bubulo. aiunt verbera subituris potum ex vino duritiam quandam contra ea[*](contra ea ego. contra ll. v.) sensus[*](sensus ego. sensum ll. v. (corruptum ex fenfuuf). cfr. Gargil. duritiam sensus contra verbera.) induere[*](inducere G.). in condiendis opsoniis tanta est suavitas, ut Graeci euzomon appellaverint[*](appellauerunt d.). putant, subtrita eruca si foveantur oculi, claritatem[*](claritate F. -ati dT.) restitui[*](la- cunam ego indicavi. excidisse videntur perunctos non feriri a serpentibus, item data esui (cfr. § 178) vel in cibo sumpta. cfr. Plin. iun. et Gargil.),... tussim infantium sedari. radix eius in aqua decocta fracta ossa extrahit[*](lacunam indicavit H (sed post diximus). excidisse videntur denique et morbum regium extenuat vel medetur et arquatis: cfr. Plin. iun. et Geopon.)...—nam de venere[*](uenere dEv. ferenda F.) stimulanda diximus—[*](19, 154) tria folia silvestris erucae sinistra manu decerpta et trita in aqua mulsa si bibantur.
[*](Gargil. p. 146, 6. 19. 15. 147, 4. Geop. XII 27, 3. 2. 1. 3. Celsus II 29. Pl. iun. p. 80, 12. Diosc. II 184. (Celsus IV 16).) E contrario nasturtium venerem inhibet, animum exacuit, ut diximus. duo eius genera. alvum[*](aluum ll. v. a. C. Gargil. album B. alte- rum aluum S. album aluum U 439. sed nihil deesse in priore membro videtur: cfr. XIX 136 et Müller de stilo p. 91.) purgat,[*](19,55) detrahit bilem potum X???[*](X??? D. x FTBrot. dedEparum costat. in aqua x G. in aqua x denariorum v.) pondere[*](pondo v. a. G.) in aquae[*](in aquae VII F(dE?)S. in aqua VII T. in aqua Brot. om. v. ex aquae cyathis quattuor Gargil.) VII, strumis cum lomento[*](strumis cum lomento strumis E. cum lomento stru- mis v. a. S.) inlitum opertumque brassica praeclare medetur. alterum est nigrius, quod capitis vitia purgat [visum compurgat[*](uncos ego posui. uisum clarificat v. a. G. ui- sum purgat U 439. fortasse capitis uitia uisusque purgat. an capitis uitia purgat tusum?)], commotas mentes sedat ex aceto sumptum [*](sumptum om. v. a. S.), lienem ex vino potum vel cum fico sumptum, tussim , ex melle si cotidie ieiuni sumant.[*](Diosc. II 184. Geop. XII 27, 2. Gargil. p. 146, 12. 13. 147, 3. Pl. iun. p. 79, 1. 88, 1.) semen[*](se- mine T.) ex vino omnia intestinorum animalia pellit, efficacius addito mentastro . prodest et contra suspiria et tussim cum origano et vino dulci, pectoris doloribus decoctum in lacte caprino. panos discutit cum pice extrahitque corpori aculeos et maculas inlitum ex aceto; contra carcinomata adicitur ovorum album.[*](Col. X 231. Geop. XII 27, 2. 4. 5. Pl. iun. p. 15, 1. Diosc. II 184. Gargil. p. 146, 14. 10. (Marc. Emp. 9, 117). 11. 18. 19.) et lienibus[*](an lienosis? cfr. Scribon. 131. 132.) inlinitur ex aceto, infantibus vero e melle utilissime. Sextius adicit[*](adicit ustum EG. -citur ut F. -cit ut d. -cit hoc v.) ustum serpentes fugare, scorpionibus resistere, capitis dolores[*](dolores v. -re FE. -ri dTS.) contrito[*](contrito (-to et G) U 439. contrite FE. contra ire dTS. contritum v.), alopecias emendari[*](emendare dTv. a. G.) addito[*](ad- dito om.Ev. a. B.) sinapi, gravitatem aurium trito inposito auribus cum fico, dentium dolores infuso in aures suco,
porriginem et ulcera capitis cum adipe anserino. furunculos concoquit cum fermento.[*](Pl. iun. p. 82, 11. Diosc. II 184. Gargil. p. 146, 8. 9. 16–18. 5. Pl. iun. p. 58, 11.) carbunculos ad suppurationem perducit et rumpit, phagedaenas ulcerum expurgat cum melle. coxendicibus et lumbis cum polenta ex aceto inlinitur, item licheni, unguibus scabris, quippe natura eius caustica est. optimum autem Babylonium; silvestri[*](siluestri v. -stre Fd. silure E.) ad omnia ea effectus maior.[*](Diosc. III 45. Col. XI 3, 38. (Plin. XIX 157). Diosc. III 46. 45. Scribon. 188. 198. Gargil. p. 137, 3. (Plin. VIII 98).) In praecipuis autem medicaminibus ruta est. latiora[*](latiora Fdv. ratio E.) sativae folia, rami fruticosiores; silvestris horrida ad effectum[*](ad effectus dT.an ad edendum? cfr. Diosc.) est et ad omnia acrior. sucus exprimitur tunsae [*](tunsae D. tonsae F. tunsa et dDal. tonsa et E. tusa ea et v.) aspersa modice aqua et in pyxide Cypria adservatur. hic copiosior datus veneni noxiam[*](noxam T.) obtinet, in[*](in om.Ev. a. C.) Macedonia[*](Macedonia v. -niam dE. machedoniam F.) maxime iuxta flumen Aliacmonem[*](Aliacmonem Dal. cfr. Diosc. anacimum dfEv. a. C. anacmum F. Haliacmum B.); mirumque, cicutae suco extinguitur: adeo etiam venenorum venena sunt. cicutae[*](cicutae FdT. quando cicutae E(?)v.) sucus prodest et manibus[*](et manibus ego coll. XIX 157. manibus et ll. manibus v. manibus et faciei coni. S e Diosc.) colligentium rutam. cetero inter prima miscetur antidotis, praecipueque Galatica[*](galatia E. -tiae v. a. Bas.); quaecumque autem ruta et[*](et Bas. aut ll. v.) per se pro[*](aut pro v. a. Bas.) antidoto valet foliis tritis ex[*](ex FD. et d. et pro E. et ex v.) vino sumptis, contra aconitum maxime et viscum, item fungos sive in potu detur sive in cibo; simili[*](similis Fd.) modo contra serpentium ictus, utpote cum mustelae dimicaturae cum his rutam prius edendo muniant se[*](muniant se D. -iant sed Fd. se muniant sed Ev.).[*](Geop. XII 25, 7. Pl. iun. p. 84, 22. 23.) valent et contra scorpionum et contra araneorum, apium, crabronum, vesparum aculeos et cantharidas ac salamandras canisve rabiosi
morsus. acetabuli mensura sucus e vino bibitur, et folia trita vel commanducata inponuntur cum melle ac sale[*](a sale E. et sale v. a. S.) vel cum aceto et pice decocta[*](decoctae F.). suco perunctos, etiam[*](etiam ll. cfr. XXII 60. aut etiam Tv. aut eam G. et eum D. malim et eam; cfr. § 31.) habentes negant feriri[*](fieri E) ab his maleficis, serpentesque, si uratur ruta, nidorem fugere[*](nido refugere d.).[*](cfr. § 119. 121. XXVIII 255.) efficacissima tamen est silvestris radix cum vino sumpta; eandem adiciunt[*](adicitur E.) efficaciorem esse sub diu[*](diuo dv. dio TBas.) potam[*](potatam dT.).Pythagoras et in hac marem minoribus herbaceique coloris foliis a femina discrevit, et eam[*](et eam ego. etiam Fv. eam r G. ea D.) laetioribus[*](laetioribus FG. lat- rv.) foliis et[*](foliis et Ev. et foliis d. et folii F.) colore[*](colores Fd.). idem oculis noxiam putavit; falsum, quoniam scalptores et pictores hoc cibo utuntur[*](utantur E.) oculorum causa cum pane vel nasturtio, caprae quoque[*](ca- prae quoque H. atque quoque ll. satiuae atque v.) silvestres[*](siluestris v. a. H.) propter visum, ut aiunt.[*](Geop. XII 25, 5. 4. Pl. iun. p. 21, 11. 10, 9. Gargil. p. 137, 9. Diosc. III 45. (Celsus IV 2).) multi suco eius cum melle Attico inuncti discusserunt caligines vel cum lacte mulieris puerum enixae vel puro suco angulis oculorum tactis. epiphoras cum polenta inposita lenit; item capitis dolores pota cum vino aut cum aceto et rosaceo inlita, si vero sit cephalaea [*](sit cephalaea dv. sa ceph- F2. so eph- F1. sacephalici E.), cum farina hordeacia et[*](et FdTJ. om.Ev.) aceto. eadem cruditates discutit[*](cruditas discutitur d.), mox et inflationes, dolores stomachi veteres.[*](Diosc. III 45. Geop. XII 25, 8. (Plin. XIX 157). Pl. iun. p. 50, 1. 38, 18. 23, 8. Gargil. p. 137, 16. 17.) vulvas aperit corrigitque conversas inlita[*](illitas d.) in melle toto ventre et pectore; hydropicis cum fico et decocta[*](et decocta FEv. decocta dT.) ad dimidias partes potaque ex vino. sic bibitur et ad pectoris dolores laterumque et lumborum[*](laterum dT.), tusses, suspiria, pulmonum, iocinerum, renium vitia, horrores frigidos, crapulae[*](ad crapulae v. dist. ego.) gravedines
. decocuntur[*](ante decocuntur fortasse excidit contra alui fluctiones; cfr. Diosc.) folia poturis[*](potaturis dE.); et in cibo vel cruda vel decocta[*](decocti E.)aut condita[*](aut condita ego. decondita d. ////dec- F. decondit E. conditaue v.) prodest; item torminibus in hysopo decocta et cum vino pota[*](pota Müller emend. IV 7. cocta ll. v.). sic et sanguinem sistit interiorem et narium indita iis[*](indita iis (his Müller l.l.) ego. -tatis FE. -ta tus d. -ta v.); sic et conlutis dentibus prodest . auribus quoque in dolore[*](dolore Ev. -ris F. -ri- bus dT.) sucus infunditur, custodito ut diximus, modo in[*](modo in EH. modo e dTv. modi e F.) silvestri, contra tarditatem vero sonitusque[*](131) cum rosaceo vel cum laureo oleo aut cum vino[*](cum uino ego. cumino ll. v. cfr. Geopon.) et melle.[*](Pl. iun. p. 92, 1. 91, 9. Geop. XII 25, 8. Gargil. p. 137, 15.) sucus et phreneticis ex aceto tritae instillatur in tempora et[*](tempora et Fv. tem- pora ad rT.) cerebrum. adiecerunt aliqui et[*](aliqui et Ev. -qui F2d. -quid F1.) serpyllum et laurum, inlinentes capita et colla. dederunt et lethargicis ex aceto olfaciendum et[*](et D. de ll. dederunt et v.) comitialibus bibendum decoctae sucum in cyathis IIII; ante accessiones[*](ac- cessiones F2dGargil. v. success- E. cess- F1.deest fortasse fe- brium.), quarum frigus[*](dist. ego. cfr. Gargil.) intolerabile est, alsiosisque[*](algiosisque d.) et crudam in cibo.[*](Hippocr. de morb. mul. I 128. Pl. iun. p. 92, 14. (cfr. Scribon. 118 === Marc. Emp. 29, 3).) urinam quoque vel cruentam pellit, feminarum etiam[*](autem (pro etiam) T.) purgationes secundasque et iam[*](et iam ego. etiam ll. v.) emortuos partus, ut Hippocrati videtur, ex vino dulci nigro pota. itaque inlitam[*](inlitam dEv. -ta FJ (cum praecedentibus iungens).) et vulvarum causa[*](causa etiam v. a. S.) et suffire[*](suffire dv. -icere r. locus adhuc vitiatus videtur; an itemque (vel atque vel rutaque) incitamenti uuluarum causa et suffire iubet?) iubet. Diodes et cardiacis inponit ex aceto et melle cum farina hordeacia et contra ileum[*](ilium d.an ileum cum?) decocta farina in oleo velleribus[*](et uelleribus v. a. S.) collecta. multi vero et contra purulentas excreationes siccae drachmas duas, sulpuris unam et dimidiam sumi censent, et contra cruentas ramos III decoctos in vino.[*](Pl. iun. p. 51, 17. 87, 10. Diosc. III 45.) datur et dysintericis cum caseo in vino contrita. dederunt et cum bitumine infriatam potioni propter anhelitum, ex alto lapsis seminis III uncias olei libra vinique sextario. inlinitur cum oleo coctis[*](dist. ego. cfr. Plin. iun.) foliis partibus, quas[*](quas Ev. quae d. que F.) frigus adusserit. si urinam movet, ut[*](ut Ev. et r.) Hippocrati videtur, mirum est, quosdam dare velut[*](uelut v. uel ll.) inhibentem potui contra incontinentiam urinae.[*](Diosc. III 45. Gargil. p. 137, 13. Pl. iun. 98, 2. 82, 22.) psoras et lepras cum melle et alumine inlita emendat, item vitiligines, verrucas, strumas et similia cum trychno[*](trychno S. trycno FE. tricno d. strychno G. hircino v.) et adipe suillo ac taurino sebo, ignem sacrum ex aceto et oleo[*](et oleo—12 aceto om.E.) vel psimithio, carbunculum ex aceto; nonnulli laserpicium una inlini iubent, sine quo epinyctidas pusulas curant. inponunt et mammis turgentibus decoctam et pituitae eruptionibus cum cera, testium vero[*](uero om.dT.) epiphoris cum ramis lauri[*](ramis lauri dJ. lauri ramis TPlin. iun. laureae rv. Cfr. XV 138.) teneris,[*](Diosc. III 45. Pl. iun. p. 63, 15. 22, 17. 92, 16. Gargil. p. 137, 18. 19. Geop. XII 25, 6.) adeo peculiari in visceribus his effectu, ut silvestri ruta cum axungia vetere[*](uetere d. -ri rv.) inlitos ramices sanari prodant, fracta quoque membra semine trito cum cera inposito. radix rutae sanguinem oculis suffusum et toto corpore cicatrices aut maculas inlita emendat. ex reliquis, quae traduntur, mirum est, cum ferventem rutae naturam esse conveniat, fasciculum eius in rosaceo[*](an rosaceo et aceto? cfr. Plin. iun. et not. ad § 121.) decoctum [*](decocto F2. decoto F1.) addita aloes uncia[*](uncia aloes Ev. a. D.) perunctis sudorem reprimere, itemque generationem inpediri[*](inpedire Fd.) hoc cibo. ideo in profluvio genitali datur et venerem crebro per somnia imaginantibus . praecavendum est gravidis abstineant[*](ut abstineant T.) hoc cibo, necari enim partus invenio. eadem ex omnibus satis quadripedum quoque morbis in maximo usu est, sive difficile spirantibus sive contra maleficorum animalium ictus, infusa per nares ex vino aut, si sanguisugam hauserint[*](hauserint D e marg. Dal. exhauserint ll. H. (sanguisuga) exhauserit v.), ex aceto et quocumque in simili morborum genere, ut in homine, temperata[*](temperata vet. Dal. -rato ll. v. a. H.).[*](Diosc. III 37. Pl. iun. p. 34, 13. Marc. Emp. 19, 21.) Mentastrum silvestris menta est, differens specie foliorum, quae stunt[*](quae sunt TH. qua sunt Fd. quasi Ev.) figura ocimi, pulei odore[*](odore Cornarius e Diosc. colore ll. v.), propter quod quidam silvestre puleium vocant. his commanducatis et inpositis[*](an uel inpositis? cfr. Marc. Emp.) sanari elephantiasin Magni Pompei aetate fortuito cuiusdam experimento, propter pudorem[*](putorem S e marg. Dal.) facie inlita, conpertum est.[*](Diosc. III 37.) eadem inlinuntur bibunturque adversus serpentium[*](aduersus serpentium D. ad- uersus scorpionum (-nem d2S) cum sale oleo (oleo et ES) aceto item aduersus scolopendras (scolopen F. -pendras et ES) serpentium ll. S. aduersus scolopendras et serpentium v.) ictus drachmis[*](dragmis F.) duabus in[*](in om.d.) vini cyathis[*](quiatis F.) duobus, adversus scorpionum[*](scorpionum—15 aduersus Fv. D. om.dES.totum igitur versum, alieno loco an- tea positum, suo loco iteravitF,omiseruntdE.) cum sale, oleo, aceto, item adversus scolopendras[*](scolopendras ius om.d.) ius decocti. adversus omnia venena servantur folia arida ad farinae modum. substratum vel accensum fugat etiam scorpiones. potum feminas purgat, sed partus[*](sed partus FdTD. a partu sed partus Ev.) necat. ruptis, convulsis[*](ruptis conuulsis TD. ruptis conuulsis sed partus (parcius dEH) ll. H. om. v.), orthopnoicis, torminibus , choleris efficacissimum, item lumbis, podagris inpositum . sucus auribus verminosis[*](uermiosis Fdv. a. c.) instillatur. in regio morbo bibitur, strumis inlinitur, somnia[*](omnia Fdv. a Verc.) veneris inhibet, taenias[*](taenias S. tineas ll. v.) pellit ex aceto potum, contra porriginem ex aceto infunditur capiti in sole.
[*](Gargil. p. 158, 6. Diosc. III 36. Geop. XII 24, 2. Scribon. 197. Hippocr. de diaeta II 26.) Mentae ipsius odor animum excitat et sapor aviditatem in cibis, ideo embammatum[*](embammatum G. inbamma- E. inbamba- d. inbaba- F.) mixturae familiaris. ipsa[*](ipsae F. ipse d.) acescere[*](acescere G. aciesc- dE. accessere Fv.) aut coire densarique[*](densarique coni. Dal. denserique EVen. -reque B. deserique F2dTv. deseri qua F1.) lac non patitur; quare lactis[*](dist. ego.) potionibus additur, et his, qui[*](et his qui ego. cfr. XXII 105. et his ll. ne huius v.) coagulati potu strangulentur [*](datur G. data et S.), data in aqua aut mulso[*](mulsa d.). eadem vi resistere[*](uires sistere Fd.) et generationi creditur cohibendo genitalia densari[*](densari Fdv. denseri EH.).[*](Diosc. III 36. Gargil. p. 158, 8. Pl. iun. p. 13, 18.) aeque maribus ac feminis sistit sanguinem et purgationes feminarum inhibet, cum amylo ex aqua pota coeliacorum impetus [*](im- petum dT.). exulcerationem[*](exulcerationem ego cum J. cfr. XXIII 75. e ra- tione F1. iratione F2E. si rationem d. siriationem T. Syria- tion v. Serapion coni. H. Dalion coni. S. Erasistratus U 439.) et vomicas vulvae curant illita[*](curant illita ego. curauit illa (illae E. ille Fv) ll. H.), iocinerum vitia ternis obolis ex mulso[*](multo Fd.) datis, item sanguinem excreantibus in sorbitione[*](sorbitione ego. -onem ll. v. cfr. XXII 89.105. 116. (128. 136. XXVI 36. XXVII 111).). ulcera in capite infantium mire sanat,[*](Diosc. III 36. Gargil. p. 158, 9. Scribon. 2.) arterias umidas siccat, siccas adstringit, pituitas corruptas[*](sucus v. a. S.) purgat in mulso et aqua. voci suco utilis[*](utilis FdTJ. om.Ev. an suco utili (ad praecedentia pertinens)?), sub certamine[*](certamine utilis Ev. a. J.) dumtaxat, qui et gargarizatur uva tumente adiecta ruta et coriandro ex lacte; utilis et contra tonsillas cum alumine, linguae asperae cum melle et convulsis[*](et conuulsis D cum U 439. et conuulsa eius ll. et (ad C) conuulsa v. et conuolsae ius J. conici potuerit etiam et conuulsionibus; cfr. § 168. XXIX 55.) intus per se vitiisque pulmonis. singultus et[*](et Ev. ut F2d. in F1.) vomitiones sistit cum suco granati, ut Democritus monstrat. recentis sucus narium vitia spiritu[*](spiritus Fdv. a. G.) subductus emendat; ipsa
trita choleras, in aceto quidem pota, sanguinis fluctiones intus, ileum[*](ileum quoque d.) etiam inposita cum polenta et si mammae tendantur. inlinitur et temporibus in capitis dolore[*](post dolore exciderunt fortasse trita cum melle ad canis morsum: cfr. Plin. iun. p. 86, 6.), sumitur et contra scolopendras et scorpiones marinos et ad serpentes. epiphoris inlinitur et omnibus in capite eruptionibus , item sedis vitiis.[*](Diosc. III 36. Gargil. p. 158, 10. 12. 13.) intertrigines quoque, vel si teneatur tantum, prohibet. auribus instillatur cum mulso. aiunt et lieni[*](lien d.) mederi eam in[*](in v. om. ll.) horto gustatam ita, ne vellatur [*](euellatur d.), si is, qui mordeat, dicat se lieni mederi, per dies VIII; aridae quoque farinam[*](farinam dBas. -ina F. -inae Ev.) tribus digitis adprehensam et stomachi dolorem sedare[*](sedari d.) in aqua[*](in qua Fd.) et similiter aspersa[*](aspersa Tv. J.-sam Dal. aspera ll.) potione[*](potioni S. in potionem v.) ventris animalia expellere.[*](Diosc. III 33. Pl. iun. p. 10, 11. (Scribon. 3).) Magna societas cum hac ad recreandos defectos[*](defec- tus animo (-imi d) Fd.) animo puleio, cum surculis suis in ampullas vitreas aceti utrisque deiectis. qua de causa dignior e puleio corona[*](corona uarroni FdTH. contra uartini E. corona uertigini v.) Varroni quam e rosa cubiculis nostris pronuntiata est; nam et capitis dolores inposita dicitur levare, quin et olfactu capita tueri contra frigorum aestusque[*](acytusque Fd.) iniuriam et ab siti traditur[*](tra- dantur E.), neque aestuare eos, qui duos e puleio surculos inpositos auribus in sole habeant.[*](Diosc. III 33. Marc. Emp. 20, 20.) inlinitur etiam[*](etiam in ll. v. an et earum vel et aurium?) in doloribus cum polenta et aceto, femina[*](femina Ev. -nae d. -ne F.) efficacius[*](efficacius d. -atius F2. -aus F1. -acior Ev. dist. ego.). est autem haec[*](haec om.T.) flore purpureo, mas candidum habet. item[*](item ego. in ll. S. del. v.) nausias cum sale et polenta in frigida aqua pota inhibet; sic et[*](dist. D.) pectoris[*](pectoris d2T. pectomaris Fd1. pecto acris E. pec- toris ac uentris v.) dolorem, stomachi autem ex aqua. item rosiones[*](item rosiones FDBas. item torsiones T. intercisiones Ev.)
sistit et vomitiones cum aceto et polenta, alvum solvit [*](aluum soluit ex (et F) sale et aceto et polenta (pul- F) FTS. om.d(?)Ev.) ex sale et aceto et polenta. intestinorum vitia melle decocta[*](decocta dTv. -cto r S. -ctum Brot.) et nitro sanat, urinam pellit ex vino et, si Ammineum [*](amineum F(?) v. a. H. sed cfr. cod.MXIV 47.) sit, et calculos et interiores omnes dolores.[*](Diosc. III 33.) ex melle et aceto sedat menstrua et secundas, vulvas conversas [*](uuluam conuersat (-sat ac d)Fd.) corrigit, defunctos[*](de- functis F2S. -ti F.) partus eicit. semen obmutescentibus [*](obmutescentes E.) olfactu[*](olfactum FE.) admovetur. comitialibus in aceto cyathi mensura datur. si aquae insalubres bibendae sint, tritum aspergitur. lassitudines[*](laffitudines coni. H. falfit- ll. v.) corporis, si omnino[*](omnino FdT. cum uino Ev. de dictione cfr. CFW Müller p. 14.) tractetur[*](tractetur F2dT. troctetur F1. tradetur ES. -datur v.), minuit , nervorum causa et in[*](in del. v. a. H. item in coni. S.) contractione cum sale et aceto, e melle[*](e melle ego. et melle ll. v.) infricatur[*](infricatur dTS. -igatur F2. infiguratur F1. confringatur E. confricatur v.) in opisthotono.[*](Diosc. II 33. Pl. iun. p. 90, 2.) bibitur ad serpentium ictus[*](ictus uetus T.) decoctum, ad scorpionum[*](scorpionem d.) in vino tritum, maxime quod in siccis nascitur. ad oris exulcerationes[*](exhulcerationem d.), ad tussim efficax habetur[*](habetur Ev. habentis rT. habenti P. an in ore haben- tibus?). flos recentis incensus pulices necat odore. Xenocrates pulei ramum lana involutum[*](inuolutum dv. lutum r.) in tertianis ante accessionem olfactandum dari aut stragulis subici et ita collocari aegrum inter remedia tradit.[*](Diosc. III 33.) Silvestri ad eadem vis efficacior. simile est origano , minoribus foliis quam sativum, et a quibusdam dictamnos [*](dictannus d. -amnus v. a. S.) vocatur. gustatum a pecore caprisque balatum concitat, unde quidam Graeci ittera mutata blechonem[*](blechonem TS. -onen f. bleconem Fd. albeconem E. blechona H. -on v.) vocaverunt. natura tam fervens est, ut inlitas partes exulceret
. tuso[*](tuso dT. tusci F. tussi Ev. in tussi B.) in perfrictione[*](in perfrictio- nes dT. inter (infer F) frictiones Ffv. a. B.) fricari ante balinea convenit et[*](dist. ego.) ante accessionum[*](accessio- nem FE.) horrorem[*](horrorem dv. horrore r.). convolsis et torminibus, podagris mire prodest, spasticis[*](spasticis P. past- FdT. hepaticis Ev. a. S.) cum melle[*](aloe (pro sale)P e Diosc.) et sale bibendum datur, pulmonum vitia excreabilia facit. ad lienem cum sale utile est[*](utile est Ev. utilē F. -le d.) et vesicae et suspiriis et inflationibus; decoctum suco aequaliter et vulvas corrigit et contra scolopendram terrestrem vel marinam, item scorpiones valet privatimque[*](ualet priuatimque coni. Dal. priuatimue (-que Verc.) ualet ll. v.) contra hominis morsum. radix contra increscentia [*](increscentis Fd.) ulcera recens[*](recens om.FdT.) potentissima, arida vero cicatricibus decorem adfert.[*](Gargil. p. 158, 2. (Diosc. III 37).) Item[*](iterum T.) puleio est nepetaeque societas. decocta in aqua ad tertias discutiunt frigora [mulierumque menstruis prodest] et aestate sedant[*](prosunt v.uncos ego posui; verba ad nepetam solam pertinentia (cfr. Gar- gil.) alieno loco inserta sunt.) calores. nepeta quoque vires contra serpentes habet; fumum ex ea nidoremque fugiunt, quin[*](quin ego. qualia ll. D. quam v. quare folia coni. S.) et[*](et om.d.) substernere[*](subtenere E.) in metu eo dormituris[*](et dor- mituris T. obdorm- Ev. a. S.) utile est. tusa aegilopis[*](aegilopiis EH.) inponitur et capitis doloribus recens cum tertia parte panis temperata aceto inlinitur. sucus eius instillatus naribus supinis profluvium sanguinis sistit; item radix , quae cum myrti semine in passo tepido gargarizata anginis medetur.
[*](Diosc. III 62. 61.) Cuminum est[*](est siluestris E. siluestre est v. a. D.) et silvestre, praetenue, quaternis aut quinis foliis veluti serratis, sed ut[*](sed ut FES. sedat d. sed et G. et in v.) sativo magnus usus[*](an ut satiuom magni usus?), in stomachi praecipue remediis. discutit pituitas, inflationes tritum et cum pane sumptum vel potum ex aqua
vinoque, tormina quoque et intestinorum dolores. verumtamen omne pallorem gignit bibentibus. ita certe ferunt Porci Latronis, clari inter magistros dicendi, adsectatores similitudinem coloris studiis contracti[*](contra aucti Fd.) imitatos, et paulo ante Iulium Vindicem, adsertorem illum a Nerone libertatis , captationi[*](captationi coni. S. -one ll. v. a. J.) testamenti[*](testamentis Fd v. a. C.) sic lenocinatum. narium sanguinem pastillis inditum vel ex[*](ex om. d.) aceto recens sistit[*](sis E. tit et oculorum) , et oculorum epiphoris per se inpositum, tumentibus[*](tumentibus om.E.) cum melle prodest.[*](Pl. iun. p. 97, 20. 63, 16. Diosc. III 61.) infantibus inponi in ventre satis est. morbo regio [*](lacunam ego indicavi. his T.om. ll. v. an. orthopnoicis? cfr. Diosc.) in vino albo a balineis datur;... is Aethiopicum maxime in posca et in ecligmate[*](ecligmate S cum P vet. Dal. ligmate ll. G.) cum melle. Africano privatim urinae incontinentiam cohiberi[*](cohiberi dv. -bere r.) putant. sativum datur ad[*](et ad dtv. a. C.) iocineris vitia tostum tritum in aceto, item ad vertiginem[*](acriorum f. acriore ui v. a. H.), iis vero, quos acrior urina mordeat, in dulci tritum[*](tri- tum uino v. a. S.), ad vulvarum vitia in vino praeterque inpositis vellere foliis, testium tumoribus tostum tritumque cum melle aut cum rosaceo et cera[*](cera dv. cetera r.).[*](Diosc. III 62. Scribon. 119. (233.) Marc. Emp. 9, 80. (12).) silvestre ad omnia eadem efficacius, praeterea ad serpentes cum oleo, ad scorpiones, scolopendras. sistit et vomitionem nausiasque ex vino quantum adprehenderint tres digiti. propter colum[*](colum dv. ce- lum E. caelum GF.) quoque[*](quoque v. quemque ll.) bibitur inliniturque in[*](in ego. uel ll. v. cfr. XXXI 125. (in spongea XXII 104. XXIII 44. 54. XXVIII 67).) penicillo[*](penicillo ego. -llos GF. -llus d. -llis Ev.) fervens, adprimitur fasciis[*](fas- ciis v. faciis dE. faceis F. fateii G.). strangulationes vulvae potum in vino aperit tribus drachmis in tribus cyathis vini. auribus instillatur ad[*](ad Ev. ut r.) sonitus atque tinnitus cum sebo vitulino vel melle. suggillatis inlinitur cum melle et uva passa et aceto, lentigini nigrae ex aceto.
[*](Diosc. III 63. 61.) Est cumino simillimum quod Graeci vocant ami[*](ammi B.). quidam[*](quidam - 3 Hippo om.E.) vero Aethiopicum cuminum id esse[*](esse F2dv. est GF1.) existimant. Hippocrates regium appellavit[*](appellauit GD. -llant F. -llat dEv.), videlicet quia[*](qua GF.) efficacius Aegyptio[*](aegypto dT. in Aeg- v. a. H.) iudicavit[*](iudicauit Ev. -abit F. -abat rT (an recte?).). plerique alterius naturae in totum putant, quoniam sit exilius et candidius. similis autem et huic usus. namque et panibus Alexandrinis subditur[*](subditur G. cfr. § 185. 256. sub- dicitur GF. subiicitur dTEH. subigitur v.) et condimentis interponitur.[*](Diosc. III 63.) inflationes et tormina discutit, urinas[*](dist. ego coll. Diosc. et oculorum v. a. S.) et menstrua ciet[*](ciet dEv. ce- set r.), suggillata oculorum, epiphoras mitigat, cum lini semine scorpionum ictus in[*](in uino GF2dv. mino F1. uino E.) vino potum drachmis duabus privatimque cerastarum cum pari portione myrrae. colorem quoque bibentium similiter mutat in pallorem. suffitum cum uva passa aut resina vulvam purgat. tradunt facilius concipere eas, quae odorentur[*](odorantur ES.) id per coitum.
[*](cfr. XIX 163. Diosc. II 204.) De cappari satis diximus inter peregrinos frutices.[*](13, 127) non utendum transmarino, innocentius est Italicum. ferunt eos, qui cotidie id edint[*](edint CFW Müller p. 19. edunt ll. v.), paralysi non periclitari nec lienis doloribus. radix eius vitiligines albas tollit, si trita[*](trita EG. tritae dTfv. tritritae G2F. tritricae G1.) in sole[*](sale dT.) fricentur.[*](Diosc. II 204. (Marc. Emp. 23, 71).) splenicis prodest[*](prodest v. prodesse ll.) in vino potus[*](potus dHack. potis F. poticis G1. poitis G2. potu EG. pota v.) radicis cortex duabus drachmis, dempto balinearum usu[*](usus d.), feruntque[*](ferunt quod d.) xxxv[*](an XXXX? cfr. Diosc.) diebus per urinam et alvum totum lienem emitti[*](emitti v. emittit GF. mitti r S.). bibitur in lumborum doloribus ac paralysi. dentium dolores sedat tritum ex aceto vel semen[*](uel semen ego. semen uel GF2dTD. semen F1Ev.) decoctum
vel manducata radix. infunditur et aurium dolori decoctum oleo. ulcera, quae phagedaenas vocant, folia et radix recens cum melle sanant. sic et strumas discutit radix, parotidas vermiculosque cocta in aqua. iocineris doloribus[*](doloribus—5 uesicae om.Ev. a. S.)[*](doloribus TS. -ris GF. -res d.) tusa cum farina hordeacia inponitur. vesicae quoque malis medetur. dant et ad taenias[*](tineas v. a. H.) in aceto et melle. oris exulcerationes in aceto decocta tollit. stomacho inutile[*](inutile ll. Brot. -lem vet. Dal. S. -les v.) esse inter auctores convenit.[*](Diosc. III 51. (cfr. Plin. XIX 165).) Ligusticum—aliqui panaces[*](panacem v. a. S. cfr. Diosc.) vocant—stomacho utile[*](inutile G.) est, item convolsionibus, inflationibus. sunt qui et[*](sunt qui et GFTD. sunt et qui rG.) cunilam bubulam appellaverint, uti diximus, falso.
[*](19, 165)[*](Diosc. III 31. cfr. Th. H. IX 11, 1. Plin. VIII 98.) Cunilae praeter sativam plura sunt in medicina genera. quae bubula appellatur, semen pulei habet, utile ad vulnera commanducatum inpositum[*](impositumque Ev. a. D.), ut quinto post die solvatur. et contra serpentes in vino bibitur ac tritum plagae inponitur. vulnera ab his facta perfricant[*](perfricant TS. -icent d. -igent r. -icantur v.), item[*](item GFdv. tem E. cutem Salm. ante item lacunam indicavit S. scribendum fortasse testudines uescuntur cum (cfr. VIII 98) aut testudines, quotiens cum serpentibus pu- gnauere (cfr. VIII 97) et simul uulnera - perfricant cum P transponendum ante quidamque.) testudines cum serpentibus pugnaturae[*](pugnaturae hac se muniunt v. a. S.); quidamque[*](quidam d.) in hoc usu panaceam[*](panacem v. a. H. an panaces eam? cfr. Theophr.) vocant. sedat et tumores et virilium mala sicca vel foliis tritis, in omni usu mire congruens vino[*](ex uino v. a. J.).
[*](Diosc. III 29. (49). 31. cfr. schol. Nicand. ther. 628. Scribon. 124. Plin. XXV 32.) Est alia cunila, gallinacea appellata nostris, Graecis origanum Heracleoticum. prodest oculis trita addito sale; tussim quoque emendat et iocinerum vitia, laterum
dolores cum farina[*](farina Ev. farre r D.), oleo et aceto sorbitione[*](sorbitione dTD. -onem r. in sor- bitionem v.) temperata, praecipue vero serpentium morsus.[*](Diosc. III 126. cfr. Th. C. VI 5, 4.) Tertium genus est[*](est om.dT.) eius, quae a Graecis mascula, a nostris cunilago[*](cuniculago dT.) vocatur, odoris foedi, radicis lignosae[*](linosae dT. -ose e F1. -ose GF2.), folio aspero[*](folia aspera GF.). vires eius vehementissimas in omnibus generibus [*](generibus EC. his (iis v) generibus rTv Salm.) earum[*](ad earum GFd. ad eam rem Salm. an his generibus remediorum?) tradunt; manipulo quoque eius abiecto[*](obiecto dT.) omnes e tota[*](e (ex d) tota dG. e tuta GF2. et ut F1. et a E. etiam a tota v.) domo blattas convenire ad earn, privatim adversus scorpiones ex posca pollere[*](tollere GFv. a. B.), foliis tribus ex oleo peruncto homine fugari serpentes.
[*](Diosc. III 126.) E contrario quae mollis vocatur, pilosioribus ramis [*](ramis ll. D. foliis ac ra- mis B.) et aculeatis, trita mellis odorem habet[*](habet a GF.an trita—habet transponendum est ante altera turis?), digitis tactu eius cohaerescentibus[*](cohaerentibus dEv. a. G.), altera turis, quam libanotida[*](libano- tida S. -dem dv. -dam r.) appellavimus[*](appellauimus v. -amus d(?)B. -auerimus r.).[*](19, 187) medetur utraque contra serpentes ex vino vel aceto, pulices etiam contritae cum aqua sparsae[*](et sparsae dT.) necant.
[*](cfr. XIX 165. (Gargil. p. 153, 5. 7–10 (?). Celsus II 31).) Sativa quoque suos usus habet[*](habent GF.). sucus eius cum rosaceo auriculas iuvat, ipsa ad ictus bibitur. fit ex ea montana, serpyllo similis, efficax contra serpentes. urinam movet, purgat a partu mulieres. concoctionem mire adiuvat et aviditatem ad cibos utraque[*](utramque GF.) vel in cruditate ieiunis in potione aspersa; luxatis quoque utilis[*](utiles GF.), contra vesparum et similes ictus ex farina hordeacia et posca utilissima. libanotidis[*](libanotides GF.) alia genera suis locis dicentur.