Naturalis Historia

Pliny, the Elder

Pliny, the Elder, creator; Mayhoff, Karl Friedrich Theodor, 1841-1914, editor

Motus enim terrae sileantur[*](si legantur F1RE1a) et quicquid est, ubi saltem busta urbium exstant, simul ut terrae miracula potius dicamus quam scelera naturae. et, Hercules[*](hercules AF1a. -le si F2. -le rv), non caelestia enarratu difficiliora fuerint.[*]((19) Plin. XXXVI 163. — (23) Plin. XXXI 27. Serv. Aen. XI 785.) metallorum opulentia tam varia, tam dives, tam fecunda, tot saeculis suboriens , cum tantum cotidie orbe toto populentur ignes, ruinae, naufragia, bella, fraudes, tantum vero luxuria et tot mortales conterant[*](conterant AF2dv. -exant p. -exerant (-tigerant R2) r); gemmarum pictura tam multiplex, lapidum tam discolores maculae interque eos candor alicuius praeter lucem omnia excludens; medicatorum fontium vis; ignium tot locis emicantium perpetua tot saeculis incendia; spiritus letales aliubi[*](aliubi f,item 22. 23FfREaS. alibi rv(D)) aut scrobibus emissi aut ipso loci situ mortiferi, aliubi volucribus tantum, ut Soracte vicino urbi tractu, aliubi praeter hominem ceteris

animantibus,[*](cfr. Sen. NQ VI 28, lsqq. — (3) Verg. Aen. VII 565. Cic. de div. I 79. Vib. Seq. (ARiese GLm p. 153, 6). — (5) Ari- stot. de mundo 4 p. 395b, 30. 28. Strabo XII p. 579 init.; XIII p. 629. Apul. de mundo 17. Ammian. XXIII 6, 18. Dio Cass. LXVIII 27.) nonnumquam et homini, ut in Sinuessano agro et Puteolano[*](puteolano AdEG. -no uo DF1R. -no quae (que a) F2aD. -no sunt quae v. (sunt spiracula quae pz))! spiracula vocant, alii Charonea[*](charunea F1. car- F2. caronea ea a. charoneas R2Edpva. S), scrobes mortiferum spiritum exhalantes, item in Hirpinis Ampsancti [*](amsanctiR2Eva.S. -acti FR1. ans- f) ad Mephitis aedem locum, quem qui intravere moriuntur ; simili modo Hierapoli in Asia, Matris tantum Magnae sacerdoti innoxium. aliubi[*](aliubi F2fRaS. alibi rv(D)) fatidici specus, quorum exhalatione temulenti futura praecinant, ut[*](ut om.F1. ur R1a) Delphis nobilissimo oraculo. quibus in rebus quid possit aliud causae adferre mortalium quispiam quam diffusae per[*](per om.Rad) omne[*](omnes FdRap) naturae subinde[*](perinde FIREap) aliter atque aliter numen erumpens?

[*](cfr. Plin. III 109. Sen. NQ III 25, 8. — Varro r. r. III 17, 4 (LL V 71). MCap. IX 928. MFHG IV p. 436, 8. — (20) cfr. Plin. XXXI 25.)

Quaedam vero terrae ad ingressus tremunt[*](tremunt AD2F2in ras.E2ov. p???munt R. -tur r), sicut in Gabiensi[*](gabiensi E(?)G. gaui- AF2o. graui- (u e corr. inFR) r. gabine- v) agro non procul urbe Roma iugera ferme ducenta equitantium cursu; similiter in Reatino.

quaedam [*](quaedam — 15 reatino om.a) insulae semper fluctuantur[*](fluctuant AR(?)opva.D. sed cfr. III 109. IV 66), sicut in agro Caecubo et eodem Reatino, Mutinensi, Statoniensi[*](statoniensi R2C. stationensi (-se D2R1. stadi- Ea) rv), in Vadimonis[*](uadimoniis R2T. -ontis Fa) lacu, ad[*](et ad FdEava.J) Cutilias aquas opaca silva, quae numquam die ac nocte eodem loco visitur, in Lydia quae vocantur Calaminae, non ventis solum, sed etiam contis quo libeat inpulsae, multorum civium Mithridatico bello salus. sunt et in Nymphaeo parvae[*](par FR2. p E1a. p R1p), Saliares[*](salia- res H cum Salm. exerc. 88bA. saltares AR2E2pv. -tatares d. -tuares C. salatere a. -Itare r) dictae, quoniam in symphoniae

cantu ad ictus[*](ad ictum F2dTS. dictum F1RE1a) modulantium pedum moventur. in Tarquiniensi lacu magno Italiae duae[*](quae R1. que FE1a. duo dTova.G) nemora circumferunt[*](circumferunt d1R2G. -tur Ad2E2Topv. -mierunt r), nunc triquetram figuram edentes, nunc rotundam conplexu ventis inpellentibus, quadratam numquam.