Naturalis Historia
Pliny, the Elder
Pliny, the Elder, creator; Mayhoff, Karl Friedrich Theodor, 1841-1914, editor
est igitur in toto suo globo tellus medio ambitu praecincta circumfluo mari, nec argumentis hoc investigandum[*](uestigandum FRd2SJ), sed iam experimentis cognitum.
A Gadibus columnisque Herculis Hispaniae et Galliarum circuitu[*](circuits Fado) totus hodie navigatur occidens.
septentrionalis vero oceanus maiore ex parte navigatus est, auspiciis Divi Augusti Germaniam classe circumvecta ad Cimbrorum promunturium et inde inmenso mari prospecto aut fama cognito Scythicam ad plagam et umore nimio rigentia. propter quod minime verisimile[*](uerisimilis F1a) est illic maria deficere, ubi umoris vis superet[*](supere F1Ra). iuxta vero ab ortu ex Indico mari sub eodem sidere pars tota vergens in Caspium mare pernavigata est Macedonum armis Seleuco atque Antiocho regnantibus, qui et Seleucida et Antiochida ab ipsis appellari voluere.[*](MCar VI 619-621. —§ 169. 170: MCap. VI 621.) et circa Caspium multa[*](multo F1a. -to labore d2z. mare R1) oceani litora explorata parvoque brevius[*](breuibus F1a) quam totus hinc aut illinc septentrio eremigatus[*](eremigatus E2(?)v.rem- ll.(MCap.)), ut iam[*](iam ego. tamen ll.v) coniecturae locum sic [*](dist. ego)quoque non relinquat ingens[*](ingeniisR1. id R2) argumentum paludis Maeoticae[*](meotiae F. -tie ad1. -tide Rd2), sive ea illius oceani sinus est, ut multos adverto credidisse, sive angusto discreti situ restagnatio. alio latere Gadium ab eodem occidente magna pars meridiani sinus[*](situs F1R1a) ambitu[*](ambitu E(?)v. om.o. -tus r) Mauretaniae[*](mauritaniae R aova.S) navigatur hodie. maiorem quidem eius partem et orientis victoriae Magni Alexandri lustravere usque in Arabicum sinum, in quo res gerente C.[*](C. om.FR1adT) Caesare Augusti filio signa navium ex Hispaniensibus[*](hispanensibus Ea. -niensium R2) naufragiis feruntur agnita.[*](Mel III 90. Nepos fr. 48. Halm. Cael. Ant. fr. 56 (Peter p. 107).) et Hanno Carthaginis potentia florente circumvectus a Gadibus ad finem Arabiae navigationem eam prodidit scripto, sicut ad extera Europae noscenda missus eodem tempore Himilco. praeterea Nepos Cornelius auctor est Eudoxum[*](eudoxiū???F2d2 -ius F1Ea) quendam[*](quondam FE1a. qu???n d1) sua aetate, cum Lathyrum[*](latyrum Ra. -thurum H) regem fugeret, Arabico sinu egressum Gades[*](gadium E1a. gad???F1. ???ad???R1. cades R2) usque pervectum, multoque ante eum Caelius Antipater vidisse se qui navigasset ex Hispania in Aethiopiam commercii gratia. [*](Nepos fr. 47. Mela III 45.)idem Nepos de septentrionali circuitu tradit Quinto Metello Celeri, Afrani[*](ofrani a. C. (L. H) Afranii va.D. africani RVen.) in consulatu collegae, sed tum Galliae proconsuli, Indos a rege Sueborum[*](sue borum FraD2. cfr. IV 81.100. sueuo- r(?)v. botorum Mela) dono datos, qui ex India commercii causa navigantes tempestatibus essent in Germaniam abrepti. sic maria circumfusa undique dividuo globo partem orbis auferunt nobis, nec inde huc nec hinc[*](neque hinc F2dE2o2. neque F1E1ao1) illo pervio tractu. quae contemplatio apta detegendae mortalium vanitati poscere videtur, ut totum hoc, quicquid est, in quo singulis nihil satis est, ceu subiectum oculis quantum sit ostendam.Iam primum in dimidio conputari videtur, tamquam nulla portio ipsi decedat[*](decedat F2pzv.cidat F1dEo. -dit a. -datur R(?)G) oceano, qui toto circumdatus [*](circumdatur R) medio et omnes ceteras fundens recipiensque aquas et[*](etom.FR1ao) quicquid exit in nubes ac[*](ac v. hac R. aut ro) sidera ipsa tot ac tantae[*](tota tante do. tota & ante F1Ra. tot et tante F2va.S) magnitudinis pascens, quo tandem amplitudinis[*](pascens — amplitudinis F2dv. om.r) spatio credetur[*](crederetur FRa. (terra creditur habitari ova.G)) habitare? inproba et[*](et om.F1Ra) infinita debet esse tam vastae molis possessio.[*](Beda tp. r. 34. — Cic. som. Scip. 6,13 (Macrob. II 17. 18. 21). Verg. geo. I 233 sqq. Mela I 4. MCap. VI 602.) adde[*](adde E2opv. age r) quod ex relicto[*](relicto spatio opva.G) plus abstulit caelum. nam cum sint eius quinque partes, quas vocant zonas, infesto rigore et aeterno gelu premitur[*](premitur gelu Eova. G) omne, quicquid est subiectum[*](uerticem (om. huno) y) duabus extremis utrimque circa vertices, hunc, qui trionum septem[*](trionē septem F. septē trionē a. -mtrio (G. -ion v) E(?)va.S) vocatur, eumque, qui adversus illi austrinus appellatur. perpetua caligo utrobique et alieno molliorum siderum adspectu maligna ac pruina tantum
albicans lux. verum media[*](uerum media ego. uero med- ll.v. med- uero E3G. (dist.G)) terrarum, qua[*](qua R2a2v. quae FE. que r) solis orbita est, exusta flammis et cremata comminus vapore torretur[*](torrentur FraSJ). circa[*](et circa a. circa quam opva. G) duae tantum inter exustam et rigentes temperantur eaeque ipsae inter se non perviae propter incendium siderum [*](siderum ll. P H. -ris R2ov(S)).[*]((11) Beda n. r. 42.— (12) cfr. Plin. VI 31.) ita terrae[*](terre et tres Fa. -restres Rd) tres partes abstulit caelum; oceani rapina in incerto est. sed et relicta nobis una portio haud scio an etiam in maiore damno sit, idem siquidem oceanus infusus in multos, ut dicemus, sinus adeo vicino accessu[*]( lib.3 sqq.) interna maria adlatrat, ut centum[*](uicentum F. u ce- a. uice num R1) quindecim milibus passuum Arabicus sinus distet ab Aegyptio mari, Caspius vero CCCLXXV a Pontico, idem interfusus intrat[*](intra D cum U29) per tot[*](tota F1Rad) maria, quibus Africam, Europam, Asiam[*](asiam FdTaoG(S). -mque rv(L)D) dispescit[*](dispesci R1. -pcit a. -pertit ova.G. dumdispertit z), ut[*](ut ego. om. ll.v) quantum terrarum[*](dist. H) occupet[*](occupet FdRav. -patE(?)H.petur (om. conputetur) op)?[*]((18) cfr. Sen. NQ I prol. 11 sqq.) conputetur etiamnum[*](etiamnum ego. -unc. ll.v) mensura tot fluminum , tantarum paludium[*](paludium ll.v(S). -dum doC), addantur et[*](et ll.dopv. ac D) lacus, stagna, iam elata in caelum et ardua aspectu quoque iuga, iam silvae [*](dist. J) vallesque praeruptae et solitudines ac mille[*](ac mille FdEaop. et mille R(?)v) causis deserta; detrahantur hae[*](haec FdR1a) tot portiones terrae, immo vero, ut plures tradidere, mundi puncto[*](punctus d2inras.ova.J) (neque enim aliud est terra in universo): haec est materia gloria nostrae, haec sedes. hic honores gerimus[*](regimus FR1E1a), hic exercemus imperia, hic opes cupimus, hic tumultuamur[*](tumultuatur ova.H) humanum genus, hic instauramus bella etiam civilia mutuisque caedibus laxiorem facimus terram! et, ut publicos gentiumfurores transeam, haec, in qua conterminos pellimus furtoque vicini[*](caeni F1R1) caespitem nostro solo adfodimus[*](adfodimus ll.v. ordimur opz.prob. Gronov. et Rück 3 p. 239), ut, qui latissime rura metatus fuerit ultraque famam[*](famam ll.v(S). fines (Sabell.) C) exegerit adcolas, quota terrarum parte gaudeat vel, cum ad mensuram avaritiae suae propagaverit , quam tandem portionem eius defunctus obtineat?