Naturalis Historia

Pliny, the Elder

Pliny, the Elder, creator; Mayhoff, Karl Friedrich Theodor, 1841-1914, editor

Inter crimina ingrati animi et hoc duxerim[*](dixerim F2ava. G) quod naturam eius ignoramus.[*]((22-188, 2) Beda n. r. 46. (cfr. Sen. NQ IV 11, 3).) est autem figura prima, de qua consensus iudicat. orbem certe dicimus terrae globumque verticibus includi fatemur. neque enim absoluti orbis est forma in tanta montium excelsitate[*](celsitate y), tanta camporum planitie, sed cuius amplexus, si cuncta[*](cuncta (-nta F1) ll. (Beda) v. capita E3C e coni. coll. Sen. NQ IV 11. (iungenda liniarum ambitu))

liniarum[*](linearum Reaopva.S) conprehendantur ambitu[*](ambitus F1Ra. habitu o), figuram absoluti orbis efficiat, id[*](id om.y) quod ipsa rerum[*](re rerum Ee. ratio rerum et E3) natura[*](natura ll.D. -rae E3v) cogit[*](cogit ratio va.D), non isdem[*](isdem ay. hisd- FR. eisd- E(?)opva.S(D)) causis, quas attulimus in caelo. namque in illo cava in se convexitas vergit et cardini suo, hoc est terrae, undique[*](incumbit undique y) incumbit. haec ut solida ac[*](ad Ra. a??? F1. atque va.D) conferta[*](conferta a) adsurgit intumescenti similis extraque protenditur[*](portenditur Fd1R1Ea). mundus in centrum vergit, at terra exit a[*](a (pro at) FdEa) centro[*](a (ad F2) centrum F), inmensum eius globum in formam orbis adsidua circa eam mundi volubilitate cogente.

[*](cfr. Macrob. in som. Scip. II 5, 23 sqq. — (16) Beda tp. r. 34.) Ingens hic pugna litterarum contraque vulgi[*](uulgi opinionem ova.G), circumfundi terrae undique homines conversisque inter se pedibus stare, et cunctis similem esse verticem[*](uer ticem (sc. terrae) ll. caeli uert- F2R2E2opyv. uert- caeli d2), simili modo et[*](et ego. ex ll.v) quacumque parte media[*](media ll. -Iā a3v. om.p) calcari, illo quaerente , cur non decidant contra siti, tamquam non ratio praesto sit, ut nos non decidere mirentur illi. intervenit sententia quamvis indocili probabilis turbae, inaequali globo, ut si sit figura pineae nucis, nihilo minus terram undique incoli[*](includi y).[*]((19-23) Beda n. r. 45.— (189, 1-3. 6) Dicuil 9, 11. — (3. 4) cfr. Sen. NQ IV 11, 2.) sed quid hoc refert, alio miraculo exoriente, pendere ipsam[*](ipsas Fd1a. -sos R1d2va.B) ac non cadere nobiscum, ceu spiritus vis, mundo praesertim inclusi, dubia sit[*](dubium sit an F2d2ecorr. va.G), aut possit cadere, natura repugnante et quo cadat negante. nam sicut ignium sedes non est nisi in ignibus, aquarum nisi in aquis, spiritus nisi in spiritu[*](nisi sit in spiritu sic R2. nisi in a. in F.omR1E1), sic[*](sic et Beda. ita ova.S) terrae, arcentibus[*](cohaerentibus Beda) cunctis, nisi in se locus non est. globum tamen effici mirum est in tanta planitie maris camporumque. cui sententiae adest

Dicaearchus, vir in primis eruditus, regum cura permensus montes, ex quibus altissimum prodidit Pelium[*](pelion va.D 3 dist.C) MCCL passuum ratione perpendiculi, nullam esse eam portionem universae rotunditatis colligens. mihi incerta haec videtur coniectatio, haud[*](aut FR. an p) ignaro[*](ignaro C(D). -ros R2. -noto R1S. -noro rv) quosdam Alpium vertices longo tractu nec breviore quinquaginta milium[*](milium FdR1S. -lia R2ap. -libus E(?)v (D)) passuum adsurgere. sed vulgo maxime[*](maxime FR1aozv. -ma a3rB) haec pugna est, si coactam in verticem aquarum quoque figuram credere cogatur. atqui non aliud in rerum natura[*](natureFro) adspectu manifestius. namque[*](nam FdR1E1a) et dependentes ubique guttae parvis globantur orbibus et pulveri inlatae frondiumque lanugini inpositae absoluta rotunditate cernuntur, et in poculis repletis media maxime tument, quae propter subtilitatem umoris mollitiamque in se residentem[*](residente FraT) ratione facilius quam visu deprehenduntur. idque etiam magis mirum, in poculis repletis addito umore minimo circumfluere quod supersit, contra evenire ponderibus additis ad vicenos saepe denarios, scilicet quia intus recepta[*](recepta Fa3v. -tu a. -tum d2in ras.Ep. -t R1. -ta saepe R2) liquorem in verticem attollant, at cumulo eminenti[*](emi nenti R2S. -te rv) infusa delabantur[*](dilabantur va.D). eadem est[*](est om.FR1a) causa, propter quam e navibus terra non cernatur , e navium malis conspicua[*](conspitia F1. -iciatur R2), ac procul recedente[*](recedente dv. prec- F. proc- R2Ea. protend- R1) navigio, si quid quod fulgeat religetur in mali cacumine, paulatim descendere[*](destendere F. dist- R1a) videatur et postremo occultetur[*](conculcetur a. excuFR1. exu- E). denique oceanus, quemfatemur ultimum, quanam[*](quan FR1. qui in a) alia figura cohaereret[*](coheret FR1a) atque non decideret nullo ultra[*](intra FdR1E1a1) margine includente? id ipsum[*](id ipsum R1dTS. in id ips- Ffa. id ips- nullum R2. ips- E1. ips- id E2v) ad miraculum redit, quonam modo, etiamsi globetur, extremum non decidat mare. contra
quod, ut sint plana[*](plena FE1a) maria et qua videntur figura, non posse id accidere, magno suo gaudio magnaque gloria inventores Graeci subtilitate geometrica docent.[*]((10-19) Beda n. r. 44.) namque cum e sublimi in inferiora aquae ferantur et sit haec natura earum confessa nec quisquam dubitet in litore ullo[*](??? illo d2. ultro coni.D2) accessisse eas quo longissime devexitas passa sil, procul dubio apparere, quo quid humilius sit, propius a[*](a ll.v(S).del.B) centro esse terrae, omnesque linias, quae emittantur ex eo ad proximas aquas, breviores fieri quam quae ad extremum mare a primis aquis; ergo totas omnique ex parte aquas vergere in centrum ideoque non decidere, quoniam in interiora nitantur.

[*](cfr. Sen. NQ III 3. 15, 1. 7, 3 et 4. 4. 5. — (23. 24) cfr. Mela III 44. 45. - § 167: MCap. VI 617-619. cfr. Berger Eratosth. fragm. p. 91. (cfr. Vellei. II 106, 3. Tac. Germ. 34. Plin. VI 58).) Quod ita formasse artifex natura[*](naturae FfT) credi debet, ut, cum terra arida et sicca constare per se ac sine umore non posset, nec rursus stare aqua[*](aque dT. aquis F1Ra) nisi sustinente terra, mutuo inplexu[*](in flexu Ea. compl - dT. ampl- va.G) iungerentur[*](fungerentur F1R1a1dT), hac sinus pandente, illa vero permeante totam, intra extra, supra infra,[*](infra Beda. om. ll.v. cfr. Welzhofer p. 39) venis ut vinculis[*](an ut cuniculis?) discurrentibus, atque etiam in summis iugis erumpente, quo spiritu acta et terrae pondere expressa siphonum modo emicat tantumque a periculo decidendi abest, ut in summa quaeque et altissima exsiliat. qua ratione manifestum est, quare tot fluminum cotidiano accessu maria non crescant.