Naturalis Historia
Pliny, the Elder
Pliny, the Elder, creator; Mayhoff, Karl Friedrich Theodor, 1841-1914, editor
[*](Lyd. ost. 6 p. 22c. Obseq. 41. 43. — (cfr. Verg. geo. I 474). — Plut. Mar. 17 med.) Armorum crepitus et tubae sonitus auditos e caelo Cimbricis bellis accepimus, crebroque et prius et postea. tertio vero consulatu Mari ab Amerinis[*](ab amerinis B. a mamertinis ll.v) et Tudertibus
spectata arma caelestia ab ortu occasuque inter se concurrentia, pulsis quae ab occasu erant. ipsum ardere caelum minime mirum est[*](est om.FRa.an recte?) et saepius visum maiore[*](in maiore R1a) igni[*](igni R2S. igneF2dH(D). -nib; E2. ne r. ui o. ui ignis v) nubibus correptis.[*](Lyd. ost. 7 p. 24b-d. — § 149: (Aristot. meteor I 7 p. 344b, 32). — Diog. Lae. II 3, 5. Plut. Lys. 12. Ammian. XXII 8, 5. 16, 22.)
Celebrant Graeci Anaxagoran Clazomenium Olympiadis LXXVIII secundo anno praedixisse caelestium litterarum[*](militiarum F2fa, tiae rarum F1R1) scientia, quibus diebus saxum casurum esset e[*](ex d. de R1. a o) sole, idque factum interdiu in Thraciae parte ad Aegos flumen, qui lapis etiam nunc ostenditur magnitudine vehis[*](uehibilis d2o), colore adusto, comete quoque illis noctibus flagrante. quod si quis praedictum[*](re lictum Fa. ???ictum R1) credat[*](credat R2Edv. -dit r), simul fateatur necesse est, maioris miraculi divinitatem Anaxagorae fuisse solvique rerum naturae intellectum et confundi[*](et con fundi R2dv. interfu- r) omnia, si aut ipse sol lapis esse[*](esse Ev. esset (et R1) FRd. fuisset a) aut umquam lapidem in eo fuisse credatur. decidere tamen crebro non erit dubium.[*]((22 sqq.) cfr. Sen. NQ I 6, 1. 3, 11. — (23 sqq.) Beda n. r. 31. Aristot. de mundo 4 p. 395a, 33. - Sen. NQ I 8, 3. 7. 3, 1. Aristot. meteor. III 2 p. 372a, 26.) in Abydi gymnasio ex ea causa colitur hodieque modicus quidem, sed quem[*](quem R2Edv. quia r) in media[*](medio ava.S) terrarum casurum idem Anaxagoras praedixisse narretur[*](narreturR2S. -rratur rv(J). cfr. nov. luc. p. 41 n.15). colitur et Cassandriae[*](casandriae FR1. Cas sandre a. alexandriae R2in marg.), quae Potidaea[*](potid???e E. -die Fa. post idaea R2)quondam[*](quondā ego. om. ll.v. cfr. IV 36) vocitata est, ob id deducta[*](deductae R2SD). ego ipse vidi in Vocontiorum agro paulo ante delatum.
Arcus vocamus extra miraculum frequentes et extra ostentum. nam ne[*](nec F2) pluvios[*](pluuis R1. -iis F1Ea. -iales oz) quidem aut serenos dies cum fide portendunt. manifestum est radium solis
inmissum cavae nubi repulsa acie in solem refringi; eolorumque varietatem mixtura nubium, ignium, aëris[*](aeris igniumque va.S) fieri. certe nisi sole adverso non fiunt nec umquam nisi dimidia circuli forma nec noctu, quamvis Aristoteles prodat aliquando visum, quod tamen fatetur idem non nisi XXX[*](XXX ego. tricesima ll.v(H)D.XIIII C(Brot.)cum Rhodig. exAristot.) luna posse fieri[*](posse fieri ego. fieri posse yD. posse ll.v).[*](Aristot 1. 1. 2 p. 371, 30 sqq. 5 p. 377a 11 sqq. 4 p, 375b, 12. Sen. NQ I 8, 6. 3, 11.) fiunt autem hieme maxime ab aequinoctio autumnali die decrescente. quo rursus crescente ab aequinoctio verno non exsistunt, nec circa solstitium[*](uncos posui cum U26) longissimis diebus, bruma vero[*](hoc pv a. S) [id est brevissimis[*](breuissi- mis diebus E(?)dpva.S) ] frequenter[*](frequenter F2dEv(J). -tes R2TS. om r.), iidem[*](idem F2R2a. id est F1. om.R1. item y) sublimes humili sole humilesque[*](humilisque Fray) sublimi, et minores oriente aut occidente, sed in latitudinem[*](latitudinem dyv. altitudine (lati- E) ll) dimissi[*](dimissi E1a isi y. diffusi F2v. -so F3. demissi rS), meridie exiles, verum ambitus maioris. aestate autem[*](autem Fd2RaS. uero E2v haec E1. om.d1y) per meridiem non cernuntur, post autumni aequinoctium quacumque hora, nec umquam plures simul quam duo.[*](Aristot. de mundo 4 p. 394a, 32 sqq.; meteor. I 10. 11. 12. Sen. NQ IV 12. 3,6. 4, 1. — (18-20) Beda n. r. 34. — (22) cfr. Plin. XXXI 33.) Cetera eiusdem naturae non multis dubia esse[*](eius FR1E1az) video: