Naturalis Historia

Pliny, the Elder

Pliny, the Elder, creator; Mayhoff, Karl Friedrich Theodor, 1841-1914, editor

Fiunt prodigiosi et longiores solis defectus, qualis occiso dictatore Caesare et Antoniano bello totius paene anni pallore continuo.[*](Aristot. meteor. III 2 p. 372a, 10. Sen. NQ I 11, 2. Lyd. ost. 4 p. 14a. — Liv. XLI 21, 12. Obseq. 67. 69. 30. — Lyd. ost. 4 p. 14c. —)

et rursus soles plures simul cernuntur, nec supra ipsum nec infra, sed[*](se sed F1dR1aova.B) ex[*](ex om.F1Rao) obliquo, numquam iuxta nec contra terram nec noctu, sed aut oriente aut occidente. semel et meridie[*](et in meridieova.G) conspecti in[*](a pva.S) Bosporo produntur, qui ab matutino tempore duraverunt[*](durauerant Fra) in occasum. trinos soles et[*](et FdRaopzS.om.E(?)yv(D)) antiqui saepius videre, sicut Sp. Postumio Q[*](Q. om.Ea). Mucio[*](mucio G. minucio Tv. -utio ll.m???. y) et Q[*](Q. om.Ea. quae F). Marcio M[*](Marcio M. v. mario (-rco F) martioFR. marco marcio r. om.py). Porcio et M. Antonio P. Dolabella et M. Lepido L. Planco cos., et nostra aetas vidit Divo Claudio principe, consulatu eius Cornelio Orfito collega. plures quam tres simul[*](quam tres simul fS. Quam simul tres FRaT. simul quam tres dE(?)pv) visi ad hoc aevi numquam produntur.

Lunae quoque trinae, ut Cn. Domitio C. Fannio [*](C. Fannio G.gai filio annio (-ni a. om.p) ll. C. F. L. Annio v)[*](dist.J.)consulibus, apparuere.

[*](Obs. 45. — Lyd. ost. 4 p. 14c. — Lyd. ost. 6 p. 22a. — extr.: cfr. Verg. geo. I 365.) Quod[*](quos pva. S) plerique appellaverunt[*](appellauere op) soles nocturnes, lumen de caelo noctu[*](nocte a) visum est C. Caecilio Cn. Papirio consulibus et saepe alias, ut diei species nocte[*](noctu R(?)pva.S) luceret.

Clipeus ardens ab occasu ad ortum scintillans transcucurrit[*](transcurrit aopyva.Brot. cfr. §96) solis occasu L. Valerio C. Mario consulibus.

Scintillam visam[*](uisam ego. om. ll.v.δόξας Lydus) e[*](e??? F2.) stella cadere et[*](et RaT) augeri terrae adpropinquantem ac[*](at (lac. ante indicata) D), postquam lunae magnitudine[*](in lunae opzva. G magnitudinem F1Raopva. G) facta sit, inluxisse[*](inluxisset FR1a) ceu nubilo die, dein, cum in caelum[*](caelo (om. in) o) se reciperet[*](recipere F1R1), lampadem factam semel umquam proditur Cn[*](hoc d (?)va.S). Octavio C. Scribonio consulibus. vidit id Silanus[*](lianus Eao. ???anus F1. lucinius p. Licinius Syllanus va.H) proconsul cum comitatu suo.