Naturalis Historia
Pliny, the Elder
Pliny, the Elder, creator; Mayhoff, Karl Friedrich Theodor, 1841-1914, editor
Fiunt prodigiosi et longiores solis defectus, qualis occiso dictatore Caesare et Antoniano bello totius paene anni pallore continuo.[*](Aristot. meteor. III 2 p. 372a, 10. Sen. NQ I 11, 2. Lyd. ost. 4 p. 14a. — Liv. XLI 21, 12. Obseq. 67. 69. 30. — Lyd. ost. 4 p. 14c. —)
et rursus soles plures simul cernuntur, nec supra ipsum nec infra, sed[*](se sed F1dR1aova.B) ex[*](ex om.F1Rao) obliquo, numquam iuxta nec contra terram nec noctu, sed aut oriente aut occidente. semel et meridie[*](et in meridieova.G) conspecti in[*](a pva.S) Bosporo produntur, qui ab matutino tempore duraverunt[*](durauerant Fra) in occasum. trinos soles et[*](et FdRaopzS.om.E(?)yv(D)) antiqui saepius videre, sicut Sp. Postumio Q[*](Q. om.Ea). Mucio[*](mucio G. minucio Tv. -utio ll.m???. y) et Q[*](Q. om.Ea. quae F). Marcio M[*](Marcio M. v. mario (-rco F) martioFR. marco marcio r. om.py). Porcio et M. Antonio P. Dolabella et M. Lepido L. Planco cos., et nostra aetas vidit Divo Claudio principe, consulatu eius Cornelio Orfito collega. plures quam tres simul[*](quam tres simul fS. Quam simul tres FRaT. simul quam tres dE(?)pv) visi ad hoc aevi numquam produntur.