Naturalis Historia

Pliny, the Elder

Pliny, the Elder, creator; Mayhoff, Karl Friedrich Theodor, 1841-1914, editor

[*]((20) cfr. Lyd. ost. 46 (p. 174d).) Latet plerosque magna caeli adsectatione conpertum principibus[*](a principibus F2R2 (E?)opv) doctrinae viris, superiorum trium siderum ignes esse qui decidui ad terras fulminum nomen habeant, sed maxime Iovis[*](Iouis ego. is F1.eis R1E1a. ex his (iis v) opydrS. ex his Iouis D2Herm. XXXII.p. 335) medio loco siti, fortassis quoniam contagium nimii umoris ex superiore circulo atque ardoris ex subiecto per hunc modum[*](motum R2dTyS) egerat[*](egerant R2opS. erat F1), ideoque dictum lovem fulmina[*](fulminare. Ergo o) iaculari. ergo ut e flagrante ligno carbo cum crepitu, sic a sidere caelestis ignis exspuitur praescita secum adferens, ne abdicata[*](???dicata F1. radi- R1ad. reddita p) quidem sui parte in divinis cessante operibus. idque[*](idque minimo R1E1a(F1)) maxime turbato fit aëre, quia collectus umor abundantiam stimulat aut quia turbatur quodam ceu[*](ceti i. celi E1a. caeliF1R) gravidi[*](graui R. -uis F1adTp) sideris partu.

[*](Beda tp. r. 26. Censorin. d. nat. 13, 3. - Plut. plac. philos. II 31.) Intervalla quoque siderum a terra multi

indagare temptarunt[*](temptauerunt do. tent- va.S), et solem abesse a luna undeviginti[*](duodeuiginti coni. H coll.Plut. deplac.phil. 2,31) partes quantam[*](quantam FR1J. -tas R2 (Beda). -tum opmrv) lunam ipsam a terra prodiderunt. Pythagoras vero, vir sagacis animi, a terra ad lunam CXXVI[*](CXXVIR2E(?)dTyfz(Beda)C. CXXV opmrv) stadiorum esse collegit[*](collegit domy1 (Beda)v(D). -lligit ll.y2ipfzS), ad solem ab ea duplum, inde ad duodecim signa triplicatum, in qua sententia et Gallus Sulpicius fuit noster[*](noster fuit yva.S).