Naturalis Historia

Pliny, the Elder

Pliny, the Elder, creator; Mayhoff, Karl Friedrich Theodor, 1841-1914, editor

igitur a terrae centro[*](centro om.R1. contra F1a) apsides altissimae sunt Saturno in scorpione, Iovi in virgine, Marti in leone, soli in geminis , Veneri in sagittario, Mercurio in capricorno, lunae[*](lunae in tauro D2ex Beda;cfr. v.21. om.ll.v)in tauro, mediis omnium partibus, et e contrario ad terrae centrum humillimae atque proximae. sic fit ut tardius moveri[*](moueri ll.v. -eri et minores mD) videantur, cum altissimo ambitu feruntur[*](ferun- tur ll.v. -tur cum uero terrae appropinquauerint maiores esse et celerius ferri mD. sed cfr. Welzhofer Beda p. 32.33), non quia adcelerent tardentve naturales motus, qui certi ac singuli sunt illis, sed quia deductas ab summa apside lineas coartari[*](coar- talia. R1E1a) ad centrum[*](ad centrum F2in ras.dR2E2mv(J). decretum r.om.pS) necesse est, sicut in rotis radios, idemque motus alias maior, alias minor centri propinquitate sentitur.[*](cfr. Firmic. Matern. math. II 3, 6.) altera sublimitatium[*](sublimitatum Eapva.S) causa, quoniam a suo centro apsidas altissimas habent in aliis signis, Saturnus in librae parte vicesima, Iuppiter cancri quinta decima,Mars capricorni XXVIII, sol arietis XVIIII[*](XVIIIII,FfH cum B (D2). XXVIIII rv(S)), Venus piscium XXVII[*](XXVII H e Firmico. XVII RdS. XVI rv), Mercurius virginis XV, luna tauri III[*](III H e Firmico. IIII ll.v(S)). tertia altitudinum ratio caeli mensura, non circuli, intellegitur, subire eas aut descendere per profundum aëris oculis aestimantibus.

[*]((2-14) Beda n. r. 16.)Huic conexa latitudinum signiferi obliquitatisque causa est. per hunc stellae quas diximus[*](dicimus Fa) feruntur, nec aliud[*](31 sq.) habitatur in terris quam quod illi subiacet, reliqua a polis squalent. Veneris tantum stella excedit eum binis partibus, quae causa intellegitur efficere ut quaedam animalia et[*](et om.p. etiam o) in desertis mundi[*](mundi partibus o) nascantur. luna quoque per totam latitudinem eius vagatur, sed omnino non excedens eum[*](eam FRTSJ). ab his Mercurii stella laxissime, ut[*](et (pro ut) F1R1) tamen e[*](e FdEv. ??? R. ē ap) duodenis partibus—tot enim sunt latitudinis[*](latitudinis pmC. -nes ll. -ne d)—non amplius octonas[*](sqq. rectius distributiva numeralia ponenda) pererret, neque has aequaliter, sed duas in[*](in D2ex Beda.om.ll.v) medio eius et supra quattuor, infra duas. sol deinde medio fertur inter duas partes flexuoso draconum meatu inaequalis , Martis stella quattuor mediis[*](medias Eapva.J), lovis media[*](media mJ. -iam ll.v) et super eam duabus[*](duabus R2mD. duas rv), Saturni duabus[*](duas Eava.H) ut sol[*](ut sol del. Voluit Külb). haec erit latitudinum ratio ad austrum descendentium aut ad aquilonem subeuntium . hac[*](haec Fa) constare et tertiam illam a terra subeuntium in caelum, et pariter scandi eam quoque existimavere plerique falso[*](falso ut qui arguantur F1R1). qui ut coarguantur, aperienda est subtilitas inmensa et omnes eas conplexa causas.

[*]((23-26) ib. 14.)Convenit stellas in occasu vespertino proximas esse terrae et altitudine et latitudine[*](et latitudine om.F1R1E1a), exortusque matutinos in[*](in- imico F1a. -cas F2) initio cuiusque fieri, stationes in mediis latitudinum articulis , quae vocant ecliptica. perinde confessum est motum augeri, quamdiu in vicino sint terrae; cum abscedant in altitudinem[*](latitudinē F1R1E1a), minui. quae ratio lunae maxime sublimitatibus adprobatur. aeque non est dubium in exortibus matutinis etiamnum augeri atque a stationibus primis tris superiores

deminuere[*](deminuere se ego. -ere R2S. dim- rJ. -nui pv(D))se usque ad stationes secundas. quae cum ita sint[*](sint om.F1R1a1), manifestum erit ab exortu matutino latitudines scandi, quoniam in eo primum habitu[*](abitu G.om.a) incipiat[*](incipiatur R2. -piant F2dva.S) parcius adici motus, in stationibus vero primis et altitudinem[*](altitudine pva.H) subiri[*](subiri D. -re ll.v), quoniam tum primum incipiant[*](incipiant dR2v(S). -piat rH) detrahi numeri[*](numeri FdRv(S). -ris afz. -rus E(?)pH) stellaeque retroire. cuius rei ratio privatim reddenda est. percussae in qua diximus parte et triangulo solis radio inhibentur rectum agere cursum et ignea vi levantur in sublime. hoc non protinus intellegi potest visu nostro, ideoque existimantur stare, unde et nomen accepit statio. progreditur deinde eiusdem radii violentia et retroire cogit vapore[*](uapore percussas dTmD. -por repercussas FRa3v(S). -ssa p. -ssus EaHack.) percussas. multo id magis in vespertino earum exortu, toto sole adverso[*](auerso F2fR1EaH) cum in summas apsidas expelluntur minimaeque[*](mini- maeque mJ. -meque (-quae FR) rv) cernuntur, quoniam altissime absunt, et minimo feruntur motu, tanto minore[*](uminore mB. -res ll.v(J)), cum[*](eum F1a) hoc in altissimis apsidum evenit signis. ab exortu vespertino latitudo descenditur parcius iam se minuente motu, non tamen ante stationes secundas augente, cum et altitudo descenditur , superveniente ab alio latere radio[*](solis radio m.cfr. v.7.8) eademque vi rursus ad terras deprimente, qua[*](qua mD. que F2v.om.r) sustulerat[*](sustulerat mD. -erit ll.v) in caelum e[*](e priore om.F1R1. re a. ??? E1) priore triquetro. tantum interest, subeant radii an superveniant , multoque eadem magis in vespertino occasu accidunt . haec est superiorum stellarum ratio; difficilior reliquarum et a nullo ante nos reddita.

[*](init.: cfr. MCap. VIII 882. (880.) 881. Cic. nat. deor. II 53.) Primum igitur dicatur, cur[*](cur FfTE2H. cum r. cum sint zv) Veneris[*](ueneris F2in ras.fdTR2E2pH. uniuersae r. diuersae v) stella[*](stellae E1a. stellae cur ueneris stella (z)va.H)

numquam longius XLVI[*](XXXVI FfRa2in ras.) partibus, Mercurii XX[*](XX ll.v(S). XXIII C cum anon. ap.B(D) coll.§39.73) ab[*](a dpva.S) sole abscedant, saepe citra eas ad[*](ab Fa) solem reciprocent[*](reciproc???e sic F2. -cae sint z. -cae sint. sic f. -cent. sic SJ). conversas habent. utraeque apsidas ut infra solem sitae, tantumque circulis[*](circulus Ea) earum subter[*](subter (z?) C cum anon. ap. B. sub terra ll.v(H). de dictione cfr. XXX VI 94.104. XI 133. XII 22. II 212.214) est quantum superne praedictarum, et ideo non possunt abesse amplius, quoniam curvatura apsidum ibi non habet longitudinem maiorem. ergo utrique[*](utrimque R2. -raeque pva.H) simili ratione modum[*](admodum FRapfzva.C) statuunt apsidum suarum margines, ac spatia longitudinis latitudinum evagatione pensant. at enim cur non semper ad quadraginta sex et ad partes viginti[*](uiginti FdEapzv(J). -ti tres R(?) C(D).cfr. 72 init.39) perveniunt? immo vero, sed ratio canonicos[*](canonicas F. -ca E2pva.S) fallit. namque apparet apsidas quoque earum moveri, quod numquam[*](nonnumquam D) transeant solem. itaque cum in partem ipsam eius incidere margines alterutro latere, tum et stellae ad longissima sua intervalla pervenire intelleguntur. cum citra[*](dist. D) fuere margines, totidem partibus et ipsae ocius redire cogurtur[*](coguntur (-unt R1) ll.(P)D. creduntur v), cum sit illa semper utrique extremitas summa.

Hinc et ratio motuumconversa intellegitur. superiores enim celerrime feruntur in occasu vespertino, hae tardissime; illae a terra altissime absunt, cum tardissime moventur, hae, cum ocissime, quia, sicut in illis propinquitas centri adcelerat, ita in his extremitas circuli. illae ab exortu matutino minuere celeritatem incipiunt, hae vero augere; illae retro cursum agunt a statione matutina[*](a (ad F) statione matu- tina Fdav. ad -onem -nam r) usque ad vespertinam, Veneris a vespertina usque ad matutinam. incipit autem ab exortu matutino latitudinem scandere, altitudinem[*](et altitudinem uero FRa. subire add.voluit U(ann. Heidelb. 1867 p. 213). uespertino autem descendere incipit. In occasu uero m) vero ac[*](ad F1Ra) solem insequi a statione[*](stationem matutinam Ra)

matutina, ocissima in occasu[*](hoc casu R) matutino et altissima, degredi autem latitudine motumque minuere ab exortu vespertino[*](matutino (pro uespertino) d1va.H), retro quidem ire simulque altitudine degredi ab[*](ab RS. a F2pv. ad r) statione vespertina[*](stationem uespertinam Ead), Mercurii rursus[*](rursūR2ecorr.S) stella[*](stellam R2) utroque modo scandere ab exortu matutino, degredi vero[*](uero om.Ep) latitudine a vespertino, consecutoque sole ad quindecim partium intervallum[*](interuallo Fra) consistit quadriduo prope inmobilis. mox ab altitudine descendit retroque graditur ab occasu vespertino usque ad exortum matutinum, tantumque haec et luna totidem diebus, quot subiere, descendunt. Veneris quindecies[*](quindecies (-cim G) et F2R2pva.H) pluribus subit, rursus Saturni et Iovis duplicato degrediuntur[*](digrediuntur apva.H), Martis etiam quadruplicato. tanta est naturae varietas, sed ratio evidens. nam quae in vaporem solis nituntur, etiam descendunt aegre.

Multa promi amplius circa haec possunt secreta naturae legesque, quibus ipsa serviat, exempli gratia in Martis sidere, cuius est maxime inobservabilis cursus, numquam id stationem facere Iovis sidere triquetro, raro admodum LX partibus discreto, qui numerus sexangulas mundi efficit formas, nec exortus nisi in duobus signis tantum, cancri et leonis, simul edere[*](edere (aed- F) ll.v. faciunt m. an facere?), Mercurii vero sidus exortus vespertinos in[*](in (del.F2) exortus FR1Ea. -tu R2) piscibus raros facere, creberrimos[*](celeberrimos F1R1E1a) in virgine, in libra[*](in libra om.FRd1E1a) matutinos, item[*](matutinos (post item) om.FRE1ap) matutinos in aquario, rarissimos in leone, retrogradum in tauro et geminis[*](et in geminis dTS) non fieri, in cancro vero non citra vicesimam quintam partem, [*]((152, 2-6) Beda n. r. 13.)lunam bis coitum cum sole in nullo alio signo facere quam geminis, non coire aliquando in sagittario tantum, novissimam vero primamque eadem die vel nocte nullo

alio in signo quam ariete conspici—id quoque paucis mortalium contigit[*](contigit F2E(?)dTv(D). -ingit rDal. om.p), et inde fama cernendi Lynceo—, non conparere in caelo Saturni sidus et Martis, cum plurimum, diebus CLXX, lovis XXXVI aut, cum minimum, denis detractis diebus[*](diebus mpF3v. cfr. Beda. -bus omnia ll. D), Veneris LXVIIII[*](LXIIII R1. LXXVIIII m) aut, cum minimum, LII, 5 Mercuri XIII[*](XIII Edpv. XII FRam.cfr. Beda) aut, cum plurimum, XVII[*](XVII Reapmv (D). XVIII FdT (Beda)H).

[*]((7-12) Beda n. r. 15b. — (12-15) ib. 15a.) Colores ratio altitudinum temperat, siquidem earum[*](eorum p) similitudinem trahunt, in quarum[*](quarum F2in ras.Rdv. quaedam Ea. que iam p) aëra venere subeundo, tinguitque[*](tinguitque FS. -gitque dv. linquitque a. -iturque p. liquitque RE) adpropinquantes utralibet alieni meatus[*](alieni circuli meatus, circulus Beda) circulus, frigidior in pallorem, ardentior in ruborem, ven- 10 tosus in horrorem[*](hororem F1. hono- R1a.an liuorem?), sol atque commissurae apsidum extremaeque orbitae atram in obscuritatem. suus quidem cuique color est: Saturno candidus[*](candens R2pv. gaud- r), Iovi clarus, Marti igneus, Lucifero candens, Vesperi refulgens, Mercurio radians, lunae blandus, soli, cum oritur, ardens, postea[*](postea (post D) radians opd3v. -tea diens F1. -tea dies r) radians, his causis conexo visu et earum quae caelo continentur . namque modo multitude conferta inest circa dimidios orbes lunae, placida nocte leniter inlustrante eas, modo raritas, ut fugisse miremur, plenilunio abscondente[*](36 sq.) aut cum solis suprave dictarum radii visus praestrinxere[*](p???strinxere C F W Müller p. 16. pstr-ll.v) nostros. et ipsa autem luna ingruentium solis radiorum haut dubie[*](dubia Eapz. -iae F1) differentias[*](differentias FR2dv. -tia es a. -tia r. -tiam m.cfr. Rück 1 p. 77) sentit[*](sentitur z), hebetante cetero[*](ceteros FdTp. -ra va.H) inflexos[*](inflexus Fp) mundi convexitate eos praeterquam ubi recti angulorum conpetant[*](competunt E(?)pva.S) ictus. itaque in quadrato solis dividua est[*](dimidia est p.-dia nitet m), in

triquetro seminani ambitur orbe, inpletur autem in adverso , rursusque minuens[*](an minuens se?) easdem effigies paribus edit intervallis, simili ratione qua super[*](supra va.D) solem tria sidera.

[*](Beda tp. r. 30.) Sol autem ipse quattuor differentias habet, bis aequata[*](aequata F2dR2v. aequa r) nocte diei, vere[*](uere EapC(D). uero F1R1 uerno F2R2dTv(S)) et autumno, in centrum incidens terrae octavis in partibus arietis ac librae, bis permutatis spatiis, in auctum diei bruma, octava in parte capricorni, noctis vero solstitio, totidem in partibus cancri. inaequalitatis causa obliquitas est[*](obliquitas est v. -tate Eap. -ta F1R1. -tas rS (signiferi estBeda)) signiferi, cum pars aequa mundi super subterque terras omnibus fiat momentis. sed quae recta in exortu suo consurgunt signa longiore tractu tenent lucem; quae vero obliqua, ociore transeunt spatio.

[*]((20) cfr. Lyd. ost. 46 (p. 174d).) Latet plerosque magna caeli adsectatione conpertum principibus[*](a principibus F2R2 (E?)opv) doctrinae viris, superiorum trium siderum ignes esse qui decidui ad terras fulminum nomen habeant, sed maxime Iovis[*](Iouis ego. is F1.eis R1E1a. ex his (iis v) opydrS. ex his Iouis D2Herm. XXXII.p. 335) medio loco siti, fortassis quoniam contagium nimii umoris ex superiore circulo atque ardoris ex subiecto per hunc modum[*](motum R2dTyS) egerat[*](egerant R2opS. erat F1), ideoque dictum lovem fulmina[*](fulminare. Ergo o) iaculari. ergo ut e flagrante ligno carbo cum crepitu, sic a sidere caelestis ignis exspuitur praescita secum adferens, ne abdicata[*](???dicata F1. radi- R1ad. reddita p) quidem sui parte in divinis cessante operibus. idque[*](idque minimo R1E1a(F1)) maxime turbato fit aëre, quia collectus umor abundantiam stimulat aut quia turbatur quodam ceu[*](ceti i. celi E1a. caeliF1R) gravidi[*](graui R. -uis F1adTp) sideris partu.

[*](Beda tp. r. 26. Censorin. d. nat. 13, 3. - Plut. plac. philos. II 31.) Intervalla quoque siderum a terra multi

indagare temptarunt[*](temptauerunt do. tent- va.S), et solem abesse a luna undeviginti[*](duodeuiginti coni. H coll.Plut. deplac.phil. 2,31) partes quantam[*](quantam FR1J. -tas R2 (Beda). -tum opmrv) lunam ipsam a terra prodiderunt. Pythagoras vero, vir sagacis animi, a terra ad lunam CXXVI[*](CXXVIR2E(?)dTyfz(Beda)C. CXXV opmrv) stadiorum esse collegit[*](collegit domy1 (Beda)v(D). -lligit ll.y2ipfzS), ad solem ab ea duplum, inde ad duodecim signa triplicatum, in qua sententia et Gallus Sulpicius fuit noster[*](noster fuit yva.S).