Naturalis Historia
Pliny, the Elder
Pliny, the Elder, creator; Mayhoff, Karl Friedrich Theodor, 1841-1914, editor
[*](Varro I 29, 2. Pallad. VI 4, 1.)<3> Aratione per traversum[*](trauersum d. trans- v. tracta uersum r.) iterata occatio sequitur [*](sequitur dv. seritur r.), ubi res poscit, crate vel rastro, et sato semine iteratur[*](iteratur Schneider ad Varr. I 29, 2 p. 325. iteratio ll. v.) haec quoque, ubi consuetudo patitur, crate contenta [*](contenta ll. Brot. dentata v.) vel tabula aratro adnexa—quod vocant lirare — operiente[*](operiente coni. Dal. -tes FTv. a. H. -tis r. del. D.) semina[*](semina ni operiantur quae ego. semina operianturque (quae d) ll. se- mina nnde v. operianturque semina unde D. dist. ego.); ni operiantur, quae primum appellata, deliratio est.[*](Verg. Georg. I 47.) quarto seri sulco Vergilius existimatur voluisse, cum dixit optimam esse segetem, quae bis soles[*](soles FdTJ. solem Ev. cfr. § 184.), bis frigora[*](figura E.) sensisset. spissius solum, sicut plerumque in Italia, quinto sulco seri melius est, in Tuscis vero nono. at[*](at Fdv. ad E.) fabam et viciam non proscisso serere sine damno conpendium operae est.
<4> Non omittemus unam etiamnum arandi rationem in transpadana[*](trapadana E.) Italia bellorum iniuria excogitatam. Salassi[*](Salassi v. salsasi ll.) cum subiectos Alpibus depopularentur agros, panicum miliumque iam excrescens temptavere. postquam respuebat natura, inararunt. at illae messes multiplicatae docuere quod nunc vocant artrare, id est aratrare, ut credo, tune dictum. hoc fit vel incipiente culmo, cum[*](cum iam ll. G. uel tum v.) iam se[*](se ego. si ll. v. is G.) ad[*](ad dTS. at F. aut Ev. del. G.) bina ternave emiserit folia. nec recens[*](recens dv. recesis F. recisis E.) subtrahemus exemplum in Treverico agro tertio ante hunc annum conpertum. nam cum hieme praegelida[*](praegelida v. -dae dE. pregelide F.) captae segetes essent, reseverunt etiam[*](etiam dTS. et scient r. an scili- cet? resarrientes v.) campos mense Martio uberrimasque messes habuerunt.
Nunc reliqua cultura tradetur per genera frugum.
[*](extr.: Col. II 11, 8. (1). 4. 7. Pallad.II 9,2.) Siliginem, far, triticum, semen, hordeum occato , sarito, runcato quibus dictum erit diebus. singulae[*](§ 240 sqq.) operae[*](operi d.) cuique generi in iugero sufficient. sarculatio induratam hiberno rigore soli tristitiam laxat temporibus[*](teporibus P.) vernis novosque soles admittit. qui sariet[*]( sarit d.), caveat ne frumenti radices[*](radicem d.) subfodiat. triticum, semen, hordeum, fabam bis sarire melius.[*](Col. II 11, 9. 6. (XI 3, 19). ib. 6. 5. 4.) runcatio, cum seges[*](seges dv. sex F. sexto E.) in articulum[*](articulū ego. -culo ll. v.) exiit[*](exiit euolsis ego. esse in molsis ll. est euul- sis v. esse incepit (-cipit J) euolsis (uolsis J) SJ. cfr. Colum. II 11, 9 et Plin. § 159. XVII 173. XIX 114; de mendo § 191 (p. 195, 17. 18).), evolsis inutilibus herbis, frugum radices vindicat segetemque discernit a caespite. leguminum cicer eadem quae far[*](far FEv. faba dT.) desiderat [*](dist. H coll. Colum. II 11, 6. 5.). faba runcari non gestit. quoniam evincit herbas lupinum , occatur[*](occatur F2S. uocatur F1E. runcatur dv.) tantum. milium et panicum[*](et panicum FEH. panicum dv.) occatur et saritur[*](seritur Ev. a. C. de singulari numero cfr. § 53 med.),
non iteratur, non runcatur. silicia[*](sicilia Ev. a. B. silicula B. siliqua coni. Dal.) et phasioli[*](phasioli S. fasi- FEv. fassi- d. fase- C.) occantur tantum .[*](Th. H. VIII 6, 6. Col. II 11, 3.) sunt genera terrae, quorum ubertas pectinari segetem in herba cogat—cratis[*](cratis dv. gratis r.) et hoc genus dentatae stilis ferreis —, eademque nihilominus et depascuntur. quae depasta sunt, sarculo iterum excitari necessarium. at in Bactris, Africa, Cyrenis[*](cyrene dv. a. S.) omnia haec supervacua[*](superuacua G. superi aqua d. -uae E. -ue F.) fecit indulgentia caeli, et a semente non nisi messibus[*](messibus dTH mens- r. nonis mensibus v.) in arva[*](arua coni. H coll. § 169. area Fd. aream TEv. a. S.) redeunt, quia siccitas coercet herbas, fruges nocturno tan- tum[*](tantum P. tectum ll. tactas v. a. S.) rore nutriens[*](nutriente D.).[*](Verg. Georg. I 71 sqq.) Vergilius alternis cessare arva suadet[*](suadet et hoc v. a. S. an suadet et?) — si patiantur ruris[*](ruris dv. ruri r.) spatia, utilissimum procul dubio est —; quod si neget condicio, far serendum, unde lupinum aut vicia aut faba sublata sint et quae terram faciant[*](faciant v. -iunt; ll. Brot.) laetiorem . inprimisque et hoc notandum, quaedam propter alia seri obiter, si[*](si ll. J. etsi S. sed v.) parum provenere[*](prouenere ut priore ego. prouenire ll. prouenire priori v. prouenirent (-niunt D) priore JD.) , ut priore diximus[*](17,56) volumine, ne eadem saepius dicantur; plurimum enim refert soli cuiusque ratio.Civitas Africae in mediis harenis petentibus[*](patentibus E.) Syrtis Leptimque Magnam[*](Magnam G. magna ll. v.) vocatur Tacape, felici super omne miraculum riguo solo. ternis fere milibus passuum in omnem partem fons abundat, largus quidem, sed[*](sed v. sed et ll. S.) certis horarum spatiis dispensatur inter incolas. palmae ibi praegrandi[*](praegrandi v. pregnandi FE. prae- gnanti d.) subditur[*](subditus E.) olea, huic ficus, fico punica, illi[*](illi dv. illis r.) vitis, sub vite seritur frumentum, mox legumen, deinde olus, omnia eodem anno, omniaque aliena umbra aluntur. quaterna cubita eius soli in quadratum, nec ut a porrectis
metiantur digitis, sed in pugnum contractis, quaternis denariis venundantur. super omnia est bifera vite bis anno vindemiare. et nisi multiplici partu exinaniatur ubertas, pereant[*](pereat E. pereunt C.) luxuria singuli fructus[*](fructus v. fi ructus FE. fi rictus d.). nunc vero toto anno metitur aliquid, constatque fertilitati non occurrere[*](an succurrere?) homines. aquarum quoque differentia magna riguis. est in Narbonensi provincia nobilis fons Orgae nomine. in eo herbae nascuntur in tantum expetitae bubus, ut mersis capitibus totis eas quaerant. sed illas in aqua[*](aqua v. aquas ll.) nascentes certum est non nisi imbribus ali. ergo suam quisque terram aquamque noverit.