Naturalis Historia

Pliny, the Elder

Pliny, the Elder, creator; Mayhoff, Karl Friedrich Theodor, 1841-1914, editor

Lupino[*](lupino dv. -nos D1GF1. -nus E. -nis F2. -ni D2D.) usus proximus, cum sit et homini et quadripedum generi ungulas habenti communis. remedium eius, ne metentes fugiat exiliendo, ut ab imbre tollatur[*](lacunam cum S indicavi. excidit siderum vel solis (caeli S).). nec ullius quae[*](an quaequae?) seruntur[*](seruntur F2v. serantur DGdT. seratur r S.) natura ad sensum[*](ad sensum ego. adsensu (ass- v) ll. v. cfr. VII 20. 23. IX 111 et IX 42. II 108. 109. XVI 95.).... terraeque[*](terraeque (quae D2) DF1E. terraque dT. terrae rv. terrae quoque D cum U 355.) mirabilior est. primum omnium cotidie cum sole circumagitur horasque agricolis etiam nubilo demonstrat . ter praeterea floret[*](floret ter germinat D.). terram amat terraque[*](terraque dTv. terratque E. terra atque DGF1. atque terra F2. atqui terra D.) operiri non vult.[*](Cato 34, 2. Th. H. I 3, 6. III 2, 1. Col. II 11, 5. Th. H. I 7, 3. VIII 11, 8. Cato 37, 2. Varro I 23, 3. Col. II 14, 5. 15, 5. 6. 10, 1. XI 2, 44. Pallad. IX 2. Geop. II 39, 5.) et unum hoc seritur non arato. quaerit[*](quaerit G. querit D2. fuerit D1FE. si (ubi v) fuerit dTv.) maxime sabulosa et sicca atque etiam harenosa. coli utique non vult. tellurem adeo amat, ut, quamvis frutectoso[*](frutectoso dG. -ecto r.) solo coiectum[*](coiectum F1J. coni-F2dv. coiactum D. coactum ES.) inter folia vepresque, ad terram tamen radice perveniat. pinguescere hoc satu arva vineasque diximus;[*](17,54) itaque adeo non eget fimo, ut optimi vicem repraesentet,

nihilque aliud nullo inpendio constat, ut quod ne serendi quidem gratia opus sit adferre:[*](Th. VIII 1, 3. 11, 8. Col. II 10, 2. XI 2, 72. Pallad. VII 2, 2. Th. H. VIII 7, 3. Geop. II 39, 2. Col. II 10, 3. 15, 6. 10, 4.) protinus seritur ex area[*](area P e Theophr. et Colum. aruo ll.v.) ac ne spargi quidem postulat decidens sponte. primumque omnium seritur, novissimum tollitur, utrumque Septembri fere mense, quia, si non antecessit[*](antecesserit dTv.a.G.) hiemem, frigoribus obnoxium est. inpune praeterea iacet, vel derelictum etiam, si non protinus secuti obruant imbres, ab omnibus animalibus amaritudine sua tutum, plerumque tamen levi sulco integunt. ex densiore terra rubricam maxime amat. ad hanc alendam post tertium florem[*](florem D2F2dv. flori r.) verti debet, in sabulo post secundum. cretosa tantum limosaque odit et in his non provenit.[*](Geop. II 39, 4.. 6. Cato 54, 3. Col. II 10, 1. 3. Pallad. VII 2, 2.) maceratum[*](maceratam E.) calida aqua homini quoque[*](hominique E. quoque del. v.a.G.) in cibo est. nam bovem unum modii singuli satiant validumque praestant, quando etiam[*](quin etiam P. an lacuna ante quanldo statuenda est? cfr. XXII 155.) inpositum puerorum ventribus pro remedio est. condi in fumo maxime convenit, quoniam in umido vermiculi umbilicum eius in sterilitatem castrant. si depastum sit in fronde, inarari protinus solum opus est.

[*](Col. II 13, 1.) Et vicia pinguescunt arva, nec ipsa agricolis operosa. uno sulco sata non saritur[*](saritur (sarri- v) S. seritur ll.), non stercoratur nec aliud quam deoccatur. sationis[*](sationis F2dv. rat- r.) eius tria tempora: circa occasum arcturi, ut Decembri mense pascat. tum optime seritur in semen. aeque namque fert depasta. secunda satio mense lanuario est, novissima Martio, tum ad frondem utilissima.[*](Col. II 10, 29. Pallad. II 6.) siccitatem ex omnibus, quae seruntur, maxime amat. non aspernatur etiam umbrosa[*](umbrosa D2dv. amb- r.). ex semine eius, si lecta matura est, palea ceteris praefertur. vitibus praeripit sucum, languescuntque, si in arbusto seratur.

[*](Col. II 10, 34. Pallad. III 7. Th. H. II 4, 2.) Nec ervi operosa cura est. hoc amplius quam vicia runcatur, et ipsum medicaminis vim optinens, quippe cum[*](cum ll. S. per eum v. per eruum B. quo U 356.) divom Augustum curatum epistulis[*](eo epistulis J.) ipsius memoria exstet[*](exstet S. existet ll. exstat v.). sufficiunt singulis boum iugis modi quini sati[*](sati del.F2D. at cfr. § 9 et Colum.). Martio mense satum noxium esse bobus[*](bubus Ev.a.D.) aiunt, item autumno gravedinosum[*](grauedinosum dv. grauid- r.), innoxium autem fieri primo vere satum[*](satum dv. persatum r.).

[*](Col. II 19, 33. Pallad. II 7.) Et silicia[*](silica T. sicilia FE.), hoc est fenum Graecum, scariphatione [*](scrarifatione d. scariphicatione (-rifi- v) F2v. a. D.) seritur, non altiore quattuor digitorum sulco, quantoque peius tractatur, tanto provenit melius. rarum dictu esse aliquid[*](quid FE.), cui prosit neglegentia. id autem, quod secale ac farrago appellatur[*](farrago appellatur dv. frago appellantur r.), occari tantum desiderat[*](desiderat dv. -rant r.).

Secale Taurini sub Alpibus asiam vocant, deterrimum [*](teterrimum T. ater- vet. Dal.) et tantum[*](et v. sed ll. S. sed requirat aptum pro tantum.) ad arcendam famem[*](famem utile v.a.H.), fecunda[*](fecunda FE.), sed gracili stipula, nigritia triste, pondere praecipuum. admiscetur huic far, ut mitiget amaritudinem eius, et tamen sic quoque ingratissimum ventri est. nascitur qualicumque solo cum centesimo grano, ipsumque pro laetamine est.

[*](Varro I 31, 5. Col. II 7, 2. 11, 31. Pallad. X 8, 1.) Farrago ex recrementis[*](recrimentis D1FED.) farris praedensa seritur, admixta aliquando et vicia. eadem in Africa fit ex hordeo. omnia haec pabularia, degeneransque[*](degeneransque D2dG. -rans qui r.) ex leguminibus quae vocatur cracca, in tantum columbis grata, ut pastas ea negent fugitivas illius loci fieri.

[*](Cato 27. 33, 3. 53. 54, 3. 4. Varro I 31, 4.) Apud antiquos erat pabuli genus, quod Cato ocinum vocat, quo[*](quod DFT.) sistebant[*](citabant P. ciebant Dal. e Varr.) alvom bubus. id erat e[*](e om.dT.) pabuli[*](pabulis Ev.a.S.)

segete viride[*](uiridi D2v.a.S.) desectum[*](desectum DdTS. -te FE. -ta v.), antequam generaret[*](generaret Strack. gelaret ll.v. genicularet vel siliquaret Ursinus. generaret siliquas coni. H. cfr. Varro.). Sura Mamilius aliter id interpretatur et tradit fabae modios x, viciae II[*](II ego. duos ll. v. (pro binos).), tantundem erviliae in iugero autumno misceri et seri solitos[*](solitos DdTv. -tus FE. -tum G.), melius et avena Graeca, cui non cadit semen, admixta[*](admixto FE.). hoc vocitatum ocinum boumque causa seri solitum . Varro appellatum[*](appellat dTS.) a celeritate proveniendi e Graeco, quod ὠκέως[*](ὠκέωςfTurneb. H. oceos r. ocys oceos v.ὠκύςBas.) dicunt.

[*](Isid. Orig. XVII 4, 9. Col. II 10, 25. (28). Pallad. V 1, 1. Diosc. II 176.) Medica[*](medis DFV. medicis r.) externa etiam Graeciae est, ut a Medis advecta per bella Persarum, quae Darius intulit, sed vel in[*](dist. ego.) primis dicenda tanta dos est[*](est ego. et ll. ei S. eius est G. eius ut v.), cum ex uno satu amplius quam tricenis annis[*](denis P e Colum. an scriptum fuerat quammdenis === III denis?) duret. similis est trifolio caule foliisque [*](foliis qui DF.), geniculata. quidquid in caule adsurgit, folia contrahuntur . unum de ea et cytiso volumen Amphilochus[*](amphilochus dv. -lochi est J. -locus D2. ampli locus r.) conposuit[*](conposuit P. confusum ll. J. fecit confusum (-sim Dal.) v.a.S.).[*](Col. II 10, 26. 27. 28. 25. 28. (§ 145: Pallad. III 6. § 146: cfr. Col. XI 2, 7).) solum, in quo seratur, elapidatum purgatumque subigitur autumno, mox aratum et occatum[*](occatum D2v. occultum r.) integitur[*](an inducitur? cfr. Column. II 17, 4.) crate[*](creta D.) iterum ac tertium, quinis diebus interpositis et fimo addito [*](addito D2dv. -ita r.). poscit autem siccum sucosumque[*](succosum v.a.G.) vel riguum. ita[*](ita dv. et a D1FE. et ita D2D.) praeparato seritur mense Maio, alias pruinis obnoxia. opus est densitate seminis omnia occupari internascentesque herbas excludi—id praestant in iugera[*](iugero D2dT.) modi[*](modia Ev.a.J. modico D2.) III[*](III ego coll. § 9 et Colum. ui ll. uicena v. -ni J. bini D cum Schneidero ad Varr. r. r. I 42.)

et cavendum ne adurat sol, terraque protinus integi debet. si sit umidum solum herbosumve, vincitur et desciscit in pratum. ideo protinus altitudine unciali herbis omnibus liberanda est, manu potius quam sarculo. secatur incipiens florere et quotiens refloruit. id sexies evenit per annos, cum minimum, quater.

in semen maturescere prohibenda est, quia pabulum utilius est usque ad trimatum. verno sariri debet liberarique ceteris herbis, ad trimatum marris ad solum radi. ita reliquae herbae intereunt sine ipsius damno propter altitudinem radicum. si evicerint herbae, remedium unicum in aratro, saepius vertendo, donec omnes aliae radices intereant.

dari non ad satietatem debet, ne deplere sanguinem necesse sit. et viridis utilior est. arescit surculose ac postremo in pulverem inutilem extenuatur. de cytiso, cui et ipsi principatus datur in pabulis, adfatim diximus inter frutices. et nunc frugum omnium natura peragenda est, cuius in parte de morbis quoque dicatur.