Naturalis Historia

Pliny, the Elder

Pliny, the Elder, creator; Mayhoff, Karl Friedrich Theodor, 1841-1914, editor

Quaedam poena emendantur aut morsu excitantur, ut[*](ut dv. et r.) palmae ac lentisci; salsis[*](salsis C. salis ll. v.) enim aquis aluntur. salis vim et cineres[*](cineres TEH. cinis rv.) , sed leniorem, habent[*](habet v. a. H.); ideo ficis adsperguntur rutaeque[*](rutaeque coni. Dal. rutaque ll. v. ruta G.) , ne[*](ne dv. nec r.) fiant vermiosae[*](uerminosae C.) neve radices putrescant . quin et vitium radicibus aquam salsam iubent adfundi , si sint lacrimosae; si vero fructus earum decidant, cinerem aceto conspergi ipsasque inlini aut sandaraca, si putrescat uva; si vero fertiles non sint[*](sint U 336. sunt ll. v.), aceto acri subacto cinere rigari atque oblini;[*](Geop. V 37, 1. (Cato 93. Colum. V 9, 16). Pallad. IV 7, 4. Th. H. IV 11, 13. Colum. IV 32, 5.) quod si fructum non maturent prius inarescentem, praecisarum ad[*](ab DG.) radices plagam fibrasque aceto acri et urina vetusta madefacere atque eo luto obruere, saepe fodere. olearum, si parum promisere fructus , nudatas radices hiberno frigori opponunt, eaque castigatione proficiunt. omnia haec annua caeli ratione constant et aliquando serius poscuntur, aliquando celerius. nec non ignis aliquis[*](aliquibus dT. -quid Ev. a. S.) prodest, ut harundini. ambusta namque densior mitiorque surgit[*](an resurgit? cfr. § 248. XVI 163.).[*](Cato 86 extr. 93. 94. 95. (Pallad. I 35, 6).) Cato et medicamenta quaedam conponit, mensurae quoque distinction, ad maiorum arborum radices amphoram, ad minorum urnam, amurcae et aquae portione[*](portionem E1v. a. D.) aequa[*](aqua DG. aequam v. a. D.), ablaqueatis prius radicibus paulatim [*](an paulum? cfr. XIX 158. XXIX 46. non alte Cato.), adfundi iubens, in olea hoc amplius stramentis ante circumpositis, item fico; huius praecipue vere[*](uere DGdTfP. uetere E. -rem v. a. H.) terrain adaggerari

radicibus; ita futurum, ut non decidant grossi maiorque fecunditas nec scabra proveniat. simili modo, ne convolvolus fiat in vinea, amurcae congios duos decoqui [*](decoqui dTfH. -oci rD. -octos v.) in crassitudinem mellis[*](mollis D1GE.), rursusque cum bituminis tertia[*](cum bituminis tertia dv. cubitum in his tertia D2. cubitu (-tum E) ministeria r.) parte et sulpuris quarta sub diu coqui[*](diu coqui G. diu qui DGE1. dio qui E2. di usque d. diuo usque v. diuo coquito Verc.), quoniam[*](quo dv. ne Verc.) exardescat [*](excandescat Verc. e Catone.) sub tecto. hoc vites circa capita ac sub bracchiis ungui; ita non fore convolvolum. quidam contenti sunt fumo huius mixturae suffire vineas secundo flatu continuo triduo.[*](Colum. V 9, 16. Pallad. IV 8, 1. Colum. arb. 15. Pallad. IV 10, 29. Colum. arb. 14. Democritus ap. Colum. XI 3, 64. X 357. Pallad. III 25, 15. I 35, 3. (Plin. XXVIII 78).) plerique non minus auxilii et alimenti arbitrantur in urina quam Cato in amurca, addita modo pari aquae[*](paria- que E. aquae pari v. a. S.) portione, quoniam per se noceat. aliqui[*](alii dEv. a. S.) volucre[*](uolucre dTH. -uere r. (-ucram Colum.) uoluocem v.) appellant animal praerodens pubescentes uvas. quod ne accidat, falces, cum sint exacutae, fibrina pelle detergent atque ita putant aut sanguine ursino[*](ursina D1GE.) linunt[*](li- nunt D. li///nunt D. linolunt G. lini uolunt ES. liniri uolunt dv.) post putationem easdem. sunt arborum pestes et formicae. has abigunt rubrica ac pice liquida perunctis caudicibus[*](caudibus GE.) , nec non et pisce suspenso iuxta in unum locum congregant aut lupino trito cum oleo radices linunt. multi et has[*](et has Ev. a. G.) et talpas[*](e talpas DG.) amurca necant, contraque urucas[*](uricas DG. erucas dv. a. S.) et, ne mala[*](ne mala ego. mala ne v. mala ll. an putrescentia?) putrescant , lacerti viridis felle tangi cacumina iubent, privatim autem contra urucasambiri arbores singulas a muliere incitati[*](incitate D2. initiante D cum Barthio ad Stat. Theb. VI 217.) mensis, nudis pedibus, recincta.[*](Cato 160. 139.) item ne quod animal pastu malefico decerpat frondem, fimo boum diluto[*](diluto dv. -tos r.)
spargi folia, quotiens imber interveniat, quoniam abluatur[*](abluatur v. obl- DGE. obluitur dT. oblinatur D.) ita virus medicaminis, mira quaedam excogitante sollertia humana[*](humana v. immanat D. inma- dE. ima- G.), quippe cum averti grandines carmine credant plerique, cuius verba inserere non equidem serio ausim, quamquam a Catone proditis[*](proditis ll. S. -ita v. an-iti?) contra luxata membra[*](membra v. -bra et dT. -bret G. menbra et D2. -bret D1. -breui E.) iungenda [*](iungenda TPar. -dae D. iunguendae G. unguendae E. -da d. inungenda v. iungente ea S.) harundinum fissurae. idem arbores religiosas lucosque succidi permisit, sacrificio prius facto, cuius rationem precationemque[*](precationemque H. (depre- P). recat- DG. recreat- dT. rotat- E. notionemque v. quoque G.) eodem volumine tradidit.

Sequitur natura frugum hortorumque ac florum quaeque alia praeter arbores aut frutices benigna tellure proveniunt, vel per se tantum herbarum inmensa contemplatione , si quis aestimet varietatem, numerum, flores, odores coloresque et sucos ac[*](ac dEv. aut r.) vires earum, quas salutis aut voluptatis hominum gratia gignit. qua[*](qua in D2dv. quam D1GF. qua E.) in parte primum omnium patrocinari terrae et adesse cunctorum parenti iuvat, quamquam inter initia[*](interitia E.) operis defensae. quoniam[*](2,154 sqq.) tamen ipsa materia accedimus[*](accedimus ego. -dit intus ll. Brot. intus accedit v. in- tus accendit B. accedit interius D.) ad reputationem eiusdem parientis et noxia: nostris eam criminibus urguemus [*](urguemur DFE1. -etur E2.) nostramque culpam illi inputamus. genuit venena.

set quis[*](et quis TE. ecquis dH.) invenit illa praeter hominem[*](hominum DGF.)? cavere ac refugere alitibus ferisque satis est. atque cum arbore exacuant[*](exaquant D1GE. exagant F.) limentque[*](limenque D1GFE. ti- D2.) cornua elephanti et uri[*](uri D2EH. humore (-res dT)r. duro v. del. G.), saxo[*](saxo ll. v. ac D2.) rhinocerotes, utroque[*](utroque v. -raque ll.) apri[*](apru D1GFE.) dentium sicas[*](sicas dC. siccas DGFv. sicca E.), sciantque ad nocendum praeparare se animalia, quod tamen eorum excepto homine et[*](et ego. e DGF.om. rv.) tela sua venenis tinguit[*](tinguis D1GF. -gui E.)? nos et sagittas tinguimus[*](tinguimus dTH. ung- rv.) ac ferro ipsi nocentius aliquid damus, nos et flumina[*](filomina D1GFE.) inficimus et rerum naturae elementa, ipsumque[*](ipsum quoque quo Ev.a.D.) quo vivitur in[*](in D. in se E. ipse D1GF. ipse in D2. aerem in d(?)v.) perniciem vertimus. neque est, ut putemus ignorari ea ab animalibus ; quae[*](quae quidem quae v. a. Brot.) praepararent[*](praepa- rarent Tfv. -parente D1. -parent r. -parent enim D.) contra serpentium dimicationes, quae post proelium ad medendum excogitarent[*](ex- cogitent dT. -tarint D.), indicavimus.[*](8,88. 96 sqq.) nec ab ullo praeter hominem veneno pugnatur [*](pugnantur E. -amtur GF.) alieno. fateamur ergo culpam[*](culpam dVerc. -pa rv.) ne iis quidem, quae nascuntur, contenti; etenim quanto plura[*](quanto plura Huet. ap. Brot. quando plura ll.Tv. complura G.) eorum genera humana manu fiunt! quid? non et[*](quin et dEBrot.) homines[*](homines dv. -nis rS.) quidem[*](quidam v. a. C.) ut[*](ut ll. G. ad v. e mente J. vi D.) venena[*](an uenenata (vel -ati)?) nascuntur? atra ceu serpentium lingua vibrat tabesque animi contacta[*](contacta dTBrot. cfr.IX 183. contracta rD. -ctata S. contrectata v.) adurit culpantium omnia ac dirarum alitum modo tenebris quoque suis[*](suis D2G. uis rT.om. v.) et ipsarum noctium quieti invidentium gemitu, quae[*](quae D2dv. que D1GF. quoque E.) sola vox eorum est, ut inauspicatarum animantium vice obvii[*](obuti D2.) quoque vetent agere aut prodesse vitae. nec ullum aliud abominati spiritus praemium novere quam odisse omnia. verum et in hoc eadem[*](dist. ego.) naturae maiestas. quanto[*](tanto d(?)v. a. S.) plures bonos genuit ut
fruges[*](ac fruges v. ac frugi B.)! quanto fertilior in his, quae iuvent[*](iuuant Ev. a. D. fouent dT.) alantque[*](alantque D2D. aluntque (-utque G)rv.)! quorum aestimatione et gaudio nos quoque, relictis exustioni[*](exustioni Tfv. -nis r. aestuationi B.) suae istis hominum rubis[*](urbis E. turbis v. a. Brot. cfr. XVII 96.), pergemus excolere vitam eoque constantius, quo[*](quo GEv.qmF. quoniam rT.) operae nobis maior quam famae gratia[*](graecia DG. gretia E2. grecia F2. precia F1.) expetitur . quippe sermo circa rura est agrestesque usus, sed quibus vita constet[*](constet TS. tet DGF. et E.om.dv.) honosque apud priscos maximus fuerit.

[*](Masurius Sabinus ap. Gell. VII 7, 8.) Arvorum sacerdotes Romulus in primis instituit seque duodecimum fratrem appellavit inter illos Acca Larentia[*](larentia fS. fauentia DFdE. fauue- G. Laurentia v.) nutrice sua genitos[*](genitos dTfH. -tus r. om. v.), spicea corona, quae vitta alba colligaretur, sacerdotio ei pro religiosissimo insigni data; quae prima apud Romanos fuit corona, honosque is[*](his ES. iis Par.) non nisi vita finitur[*](fini- tus dTE.) et exules etiam captosque comitatur. bina tunc iugera p. R. satis erant,[*](Varro I 10, 2.) nullique maiorem modum adtribuit, quo servorum paulo ante principis Neronis contento huius spatii[*](spatii v. patii DGF. spatio rS.) viridiariis? piscinas iuvat maiores habere, gratumque, si non aliquem culinas. Numa instituit deos fruge colere et mola salsa supplicare atque, ut auctor est Hemina[*](hemina dv. emina D2. aem- D1GF. eam- E.) , far torrere, quoniam tostum cibo salubrius esset[*](salubrius esset dv. salubribus (sarl- D1GF) esse r.), id uno modo consecutus[*](consecutus J. -tum ll.v.), statuendo non esse purum ad rem divinam nisi tostum.[*](Ovid. Fast. 11525. (Macrob. Sat. I 16. Augustin. de civ, dei IV 8).) is et Fornacalia[*](fornacalia Merula. fortunacalla ll.) instituit farris torrendi ferias et aeque religiosas Terminis agrorum. hos enim deos tum maxime noverant, Seiamque a serendo, Segestam a segetibus appellabant, quarum simulacra in circo videmus—tertiam[*](tertiam dv. -tia r.) ex his

nominare sub tecto religio est—, ac ne degustabant quidem novas fruges aut vina, antequam sacerdotes primitias libassent[*](libassent dv. liua- D2. iuua- r.).

[*](Varro I 10, 1. Col. V 1, 5. 6.)

Iugum[*](iugum Ursinus e Varrone. Par. iugerum ll. v. a. H.) vocabatur, quod uno iugo boum in die exarari posset; actus, in quo boves agerentur cum aratro uno impetu iusto. hic erat CXX pedum duplicatusque in longitudinem iugerum faciebat. dona amplissima imperatorum ac fortium civium quantum quis uno die plurimum circumaravisset, item quartarii[*](quartarius F2.) farris aut heminae[*](eminae E.), conferente populo. cognomina etiam prima inde: Pilumni, qui pilum pistrinis invenerat, Pisonis a pisendo[*](pisendo D2F2v. pisce- r.), iam Fabiorum , Lentulorum[*](Lentulorum B. -tinorum ll. v.), Ciceronum, ut quisque aliquod optime genus sereret. Iuniorum e[*](e ego. an in? om. ll. v.) familia[*](familiae dv. -liam FD.) Bubulcum nominarunt, qui[*](quia F2D.) bubus optime utebatur. quin et in sacris nihil religiosius confarreationis[*](confarreationis coni. Dal. -rationis v. conferretationis ll.) vinculo erat, novaeque nuptae farreum praeferebant. [*](Gellius IV 12, 1 (e Catone). Cato praef. 2. 3. (Nigidius ap. Gell. X 5, 2). Varro II 1, 9. Col. VI praef. 4.) agrum male colere censorium probrum iudicabatur, atque, ut refert Cato, cum virum bonum[*](bonum ego e Catone. om. ll. v.) laudantes[*](Laudantes bonum agricolam D2D.om. rv. bonum agricolam S e Catone.) bonum agricolam[*](bonum colonum dTv. a. S.) bonumque colonum dixissent, amplissime laudasse existimabantur. hinc et locupletes dicebant[*](dicebantur E.) loci, hoc est agri, plenos. pecunia ipsa a pecore appellabatur. etiam[*](et etiam F2D.) nunc in tabulis censoriis pascua dicuntur omnia, ex quibus populus reditus habet, quia diu hoc solum vectigal fuerat. multatio quoque non[*](non v. nec F2D. nunc r. cfr. § 35.) nisi ovium boumque inpendio dicebatur, non omittenda priscarum legum benivolentia: cautum quippe est, ne[*](ne quis bouem F2fD.) bovem prius

quam ovem nominaret, qui indiceret multam. ludos boum causa celebrantes Bubetios[*](bubetium d.) vocabant. Servius rex ovium boumque effigie primum aes[*](aes D2in ras.dEv. araes G. ares F. significauit E.) signavit. frugem quidem aratro quaesitam furtim noctu pavisse ac secuisse puberi[*](puberi F2v. -re D2. puueri D1GF1. puerum d.) XII[*](xi E.) tabulis capital[*](capitale dv. a. Brot.) erat, suspensumque Cereri necari iubebant gravius quam in homicidio convictum, inpubem praetoris arbitratu verberari noxiamve duplionemve[*](noxiamque duplione H. noxaeue duplionem Lipsius.) decerni.[*](Varro II praef. 1. Col. I praef. 17. (18). Macrob. I 16, 29. Festus p. 173a, 30.) iam distinctio honosque civitatis ipsius non aliunde erat. rusticae tribus laudatissimae eorum, qui rura haberent, urbanae[*](urbanae F2dv. banae DF1. uanae E. bene G.) vero, in quas transferri ignominia esset, desidiae probro. itaque quattuor solae erant, a partibus urbis, in quis[*](quis dS. queis G. quibus F2fD. quas rv.) habitabant, Suburana, Palatina, Collina, Esquilina. nundinis[*]((non) nisi nundinis vet. Dal.) urbem revisitabant et ideo comitia nundinis habere non licebat, ne plebes rustica avocaretur.[*](cfr. Varro I 32.) quies somnusque in stramentis erat. gloriam denique ipsam a farris honore[*](onere E.) adoriam appellabant. equidem ipsa etiam[*](ipsa etiam E2fH. ipsa DF1. etiam rv.) verba priscae significationis admiror; ita enim est in commentariis pontificum: Augurio canario agendo dies constituantur, priusquam frumenta vaginis exeant nec[*](nec U chrest. 224. et ll. v.) antequam in vaginas perveniant.

[*]((cfr. Col. I praef. 19. 20). Varro II praef. 3. Liv. IV 16.) Ergo his moribus non modo sufficiebant fruges Nulla[*](nulla v. nulli ll.) provinciarum pascente Italiam, verum etiam annonae vilitas incredibilis erat. Manius Marcius aedilis plebis[*](plebis dv. -bilis r.) primum [*](primus S cum Bentl. ad Hor. sat. II 3, 156.) frumentum populo in modios[*](modios v. medios D2d. -dio r.) assibus[*](passibus GF.) datavit[*](dotauit d. donauit Ev. a. S.). L[*](L. om. E v. a. Brot.). Minucius

Augurinus, qui Spurium Maelium[*](Maelium v. aelium (el- d)ll.) coarguerat, farris pretium in trinis nundinis ad assem redegit undecimus plebei tribunus, qua[*](quae DGF.) de causa statua ei extra portam Trigeminam[*](trigemina DGF.) a populo stipe conlata statuta est. Seius[*](Seius U chrest. 224 coll. X 52. XV 2.T. Sesius d.T. reius DGF. Treius E.T. Seius S. Trebius v.) in aedilitate assibus populo frumentum praestitit, quam ob causam et ei statuae in Capitolio ac Palatio dicatae sunt, ipse supremo die populi umeris portatus in rogum est. quo vero[*](quo uero ego. quo uerum ll. J. uerum quo v. cfr. § 162.) anno Mater deum advecta Romam[*](romam dv. -ma r.) est, maiorem ea[*](ea v. eam ll.) aestate messem[*](messem dH. esse r. factam esse v. del. G.) quam antecedentibus annis decem factam esse tradunt.[*](Varro I 2, 9. Val. Max. VIII 6, 3. Liv. VII 16, 9. Col. I 3, 11.) M. Varro auctor est, cum L. Metellus in triumpho plurimos duxit elephantos, assibus singulis farris modios fuisse, item vini congios ficique siccae pondo[*](pondo v. ponto d (ter). post r (ter).) XXX, olei pondo X, carnis pondo XII. nec e latifundiis singulorum contingebat arcentium vicinos, quippe etiam lege[*](lege dv. legis r.) Stolonis Licini incluso modo quingentorum iugerum , et ipso[*](ipso Dv. ipse (-sae d)r.) sua lege damnato, cum substituta filii persona amplius possideret.[*](Col. I 3, 10. Val. Max. IV 3, 5. (Varro I 2, 9).) luxuriantis iam rei p. fuit ista mensura. Mani quidem Curi post triumphos inmensumque terrarum adiectum[*](aduectum d.) imperio nota contio[*](contio EPar. concio dVerc. coctio DF1. coccio G. dic- tio F2D.) est: perniciosum intellegi civem, cui septem iugera non essent satis. haec autem mensura plebei post exactos reges adsignata est.[*](Col. Ipraef. 3.) quaenam ergo tantae ubertatis causa erat? ipsorum tunc manibus imperatorum colebantur agri, ut fas est credere, gaudente terra vomere laureato et triumphali aratore, sive illi eadem cura semina tractabant, qua bella, eademque diligentia arva disponebant, qua castra, sive
honestis manibus omnia laetius proveniunt, quoniam et curiosius fiunt.[*](Val. Max. IV 4, 5. Verg. Aen. VI 844. Liv. III 26, 9. Col. I praef. 13. 19.) serentem invenerunt dati honores Serranum , unde ei et[*](ei et F2fS. om. rv.) cognomen. aranti quattuor sua iugera in Vaticano, quae prata Quintia appellantur, Cincinnato[*](cincinnato dv. -inator r.) viator attulit dictaturam et quidem, ut traditur, nudo[*](nodo D1F1d. manus nodo E.), plenoque[*](plenoque v. -nosque DF1dE. -nusque rD.) nuntius morarum[*](nuntius morarum F2D. nunti ac (nun- tia dcum ras.E) morum r. nunti laborum J. nunc iam anno- rum U chrest. 226. locus nondum sanatus videtur; conici possunt varia multa, ut mentis ac morum vel uirtutis auorum vel etiam peritusque nuntii morum vel militiae morum, alia.): Vela corpus, inquit, ut perferam senatus populique Romani mandata. [*](Cic. de sen. 16, 56. Col. I praef. 3. (Col. I 3, 12).)tales tum etiam viatores erant, quod ipsum nomen inditum est subinde ex[*](et ex E.) agris senatum ducesque arcessentibus[*](arcescentibus E. arcers- d. accers- v.a. H.). at nunc eadem illa vincti pedes, damnatae manus inscriptique vultus exercent, non tam surda tellure, quae parens appellatur colique dicitur et ipso[*](et ipso ego. et ipsa Ev. ut ipse G. ut ipsa DF1. ipsa dH. ut F2D.) honore[*](honore dv. honere DGF1. onere F2D. cfr. § 14. opere S.) his absumpto[*](his absumpto DGF1EG. his (hinc v) adsumpto dv. ab his sumpto F2fS.), ut[*](ut del.F2D.) non invita[*](inuite FE.) ea et indignante[*](indignante F2S. -gnata dH. -gna r. -gne ferente v.) credatur[*](credatur F2Tv. -dantur d. creantur r.) id fieri. et nos[*](et nos CFW Müller p. 18. sed nos ll v.) miramur ergastulorum non eadem emolumenta esse, quae fuerint imperatorum!

[*](Varro I 1, 8. 10 (cfr. Col. I 1, 8).) Igitur[*](iugitur G. -iter F.) de cultura agri praecipere principale fuit etiam apud exteros, siquidem et reges fecere, Hiero, Philometor, Attalus, Archelaus, et duces, Xenophon et Poenus etiam Mago, cui quidem tantum honorem senatus noster habuit Carthagine capta, ut, cum regulis[*](regulus E.) Africae bibliothecas donaret, unius eius duodetriginta volumina

censeret in Latinam linguam transferenda[*](transferenda v. -do ll.), cum iam M. Cato praecepta condidisset,[*](Varro I 1, 1.) peritisque Punicae[*](punice TES. linguae puni- cae d(?)v.) dandum negotium, in quo praecessit omnes vir clarissimae familiae D. Silanus. sapientiae[*](sapientes dG.) vero[*](uero del. v.a. G.) auctores[*](aucto- res-uiri D2S. om. rv.) et carminibus excellentes quique alii illustres viri conposuissent[*](copiosissimae v. complures G.), quos sequeremur[*](sequeremur dTv. sequemur D2GS. -uentur E. -umur D1. -uimur E. sequentes G.), praetexuimus hoc in volumine, non in grege[*](non ingrate Ev.a.S.) nominando M. Varrone, qui LXXXI[*](LXXXXI E.) vitae annum agens de ea re prodendum putavit.

Apud Romanos multo serior vitium cultura esse coepit, primoque, ut necesse erat, arva tantum coluere[*](coluere F2dv. colere F1. colore r.), quorum a nobis nunc ratio tractabitur, non volgari modo, verum, ut adhuc fecimus, et vetustis et postea inventis omni cura perquisitis[*](per- quisitis D2v. -tio r.) causaque rerum et ratione simul eruta. dicemus[*](dicemus v. dicimus ll.) et sidera siderumque ipsorum terrestria[*](207 sqq.) signa dabimus indubitata, quandoquidem qui[*](qui Ev. om. r.) adhuc diligentius ea tractavere, quibusvis potius quam agricolis scripsisse possunt videri. ac primum omnium oraculis maiore ex[*](ex dv. a E. e rD. del.D2.) parte agemus, quae non in alio vitae genere plura certiorave sunt. cur enim non videantur oracula, a certissimo deo[*](deo P. die ll. v. cfr. XXVI 11. Col. I 4, 4.) maximeque veridico, usu, profecta?

[*](Cato praef. 4. 1, 1. 3. (Col. I 3, 3).) Principium autem a Catone sumemus: Fortissimi viri et milites strenuissimi ex agricolis gignuntur minimeque male cogitantes.—Praedium ne cupide emas. in re rustica operae[*](opere E. operari dT. operi v. a. G.) ne parcas, in agro emendo minime. quod male emptum est, semper paenitet. agrum paraturos ante omnia intueri oportet aquam[*](aquarum F2v. a. H. an aquarium? cfr. Cato.), viam[*](uiam S. uiam aut D2. uim aut rv. uim et Verc. uiam et H.),

vicinum[*](uiciniam F2.). singula magnas interpretationes habent nec dubias[*](dubius E.).[*](Cato 1, 2. Col. I 4, 2. (Col. I 4, 9. 3, 9).) Cato in conterminis hoc amplius aestimari[*](existimari d.) iubet, quo pacto niteant[*](niteant C e Catone. iubeant ll. uiuant v.). in bona enim[*](bono enim E. bono est f. -na est v.a.H.), inquit, regione[*](regione dTVerc. relig- rv.) bene nitent[*](nitent TH. -entq. G. -enti r. utenti v. nitere Verc.). Atilius Regulus ille Punico bello bis consul aiebat neque fecundissimis locis insalubrem agrum parandum neque effetis saluberrimum. salubritas loci non semper incolarum colore detegitur, quoniam adsueti etiam in pestilentibus durant. praeterea sunt quaedam partibus anni salubria, nihil autem salutare est, nisi quod toto anno salubre[*](salubre est F2fD.). malus est ager, cum quo dominus luctatur.

[*](Cato 1, 3. 4. 6. 7. Varro I 7, 9. 10. Cato 1, 6. (Col. II 2, 6). Varro I 7, 10. Col. II 16, 2. Cic. de off. II 25, 89. Col. VI praef. 4.)Cato inter prima spectari iubet, ut solum sua virtute valeat[*](ualeat D2dv. aleat D1FE.om.G.) qua dictum est positione, ut operariorum copia[*](17,36) prope sit oppidumque validum, ut navigiorum evectus vel itinerum, ut bene[*](ut bene D2dv. ui bene D1GF. tum bene E.) aedificatus et cultus. in quo falli plerosque video; segnitiem[*](segnitiem Gv. -iam d. -tio r.) enim prioris domini pro emptore esse arbitrantur[*](arbitrantur v. -atur ll.). nihil est damnosius[*](damnosius D2v. damno (dampno d) eius r.) deserto[*](deserto v. -tius d. -tus r.) agro[*](ager E. agrum F2.). itaque Cato, de bono domino melius emi, nec temere contemnendam alienam disciplinam, agroque[*](agrorum qui d.) ut homini, quamvis quaestuosus sit, si tamen et sumptuosus, non multum superesse. ille in agro quaestuosissimam iudicat vitem, non frustra, quoniam ante omnia de inpensae[*](inpensa E.) ratione cavit[*](cauet U 339.); proxime hortos irriguos[*](irri- guos F2v. cfr. Cato. riguos rG.), nec id falso, si sub oppido sint; et prata antiqui parata dixere, idemque Cato interrogatus , quis[*](an qui?) esset certissimus quaestus, respondit: si bene pascas; qui[*](quis v. a. J.) proximus: si sat[*](si sat S. sit. at ll. v. si arat B. (si mediocriter pascat C e Col.)) bene.[*](Cato 2, 7.) summa omnium

in hoc spectando fuit, ut fructus is maxime probaretur, qui quam minimo[*](minimo F2dv. -ime r.) inpendio constaturus esset. hoc ex locorum occasione aliter alibi decernitur. eodemque pertinet ,[*](Cato 3, 1. Varro 111, 1. Cato 4. Col. I 1, 18. IV 18, 1.) quod agricolam[*](cato post agricolam add.F2D.) vendacem[*](uendacem, non emacem Sauppe var. lectt. p. 14 e Catone.) esse oportere dixit, fundum in adulescentia conserendum sine cunctatione[*](sine cunctatione aedificandum (ed- D2) D2v. om. r.), aedificandum non nisi consito[*](consito D2dv. -itio r.) agro, tunc quoque cunctanter, optimumque est, ut[*](ut om. d.) volgo dixere, aliena insania frui, sed ita, ut villarum tutela non sit oneri. eum tamen, qui bene habitet, saepius ventitare in agrum, frontemque domini plus prodesse quam occipitium non mentiuntur.