Naturalis Historia

Pliny, the Elder

Pliny, the Elder, creator; Mayhoff, Karl Friedrich Theodor, 1841-1914, editor

vitium vero in scrobibus siccis stramento opertos ac deinde terra obrutos, ut cacumine exstent[*](exstent Duker ad Liv. 42, 2. existent DE. -tant dv. a. S.).

[*](Cato 41, 2. 3. 4.) Cato vitem tribus modis inserit: praesectam findi iubet per medullam, in eam surculos exacutos, ut dictum [*](106) est, addi, medullas iungi[*](iungi dv. iunci r.). altero, si[*](altero si dVerc. -ros r.) inter se vites contingant , utriusque in obliquum latere contrario adraso[*](adraso v. -sa ll.) iunctis medullis colligari. tertium genus est terebrare vitem in obliquum ad medullam calamosque addere longos pedes binos atque ita ligatum insitum intritaque inlitum operire terra calamis subrectis.[*](Colum. IV 29, 16. 4. 6. arb. 8, 1. (Geop. IV 12). IV 29, 10. arb. 8, 3. Th. C. I 6, 8.) nostra aetas correxit, ut

Gallica uteretur terebra, quae excavat nec urit—quoniam adustio omnis hebetat—, atque ut gemmascere incipiens eligeretur[*](eligeretur D. ligatur ll. -getur v. legatur G.) calamus, nec plus quam binis ab insito[*](an ab in- sitione?) emineret oculis, ulmi[*](ulmi ll. S. ulmeo v. del. D. an ulmi libro uel?)... vimine alligato[*](alligatus v. a. S.).... bina[*](binaque v. a. S.) circumdarentur [*](circumdaretur Tv. circum- cidatur C. -cideretur G. lacunam indicavi cum J. etiam bina corruptum videtur. legendumn fortasse: ulmi libro vel vimine alligato vincula luto paleato oblita circumdarentur, et vitis infra falcis incideretur acie.).... acie a duabus partibus, ut inde potius destillaret mucor[*](mucor DEG.cfr. Theophr. humor dTv.cfr. Colum. arb. 8, 3.), qui maxime vites infestat; dein cum evaluissent flagella[*](flagella dv. -elli r.) pedes binos, vinculum insiti incideretur, ubertati[*](ubertati v. -ate ll. D.) crassitudine permissa.[*]((Colum. IV 29, 1). Th. C. I 6, 10. 6.) vitibus inserendis tempus dedere ab aequinoctio autumno ad germinationis initia. sativae plantae silvestrium radicibus inseruntur natura siccioribus [*](siccioribus ll. v. an spis- sioribus? cfr. § 121. Theophr. c. pl. I 6, 10 cum h. pl. III 2, 3.); si sativae silvestribus inserantur, degenerant in feritatem[*](feritatem dv. -tate r.). reliqua caelo constant. aptissima insitis siccitas [*](siccitas dv. -catas r.);[*](dist. ego.) huius enim remedium[*](in remedium D.): adpositis fictilibus vasis modicus umor per cinerem destillat[*](distillans Hack.). inoculatio rores amat lenes.

[*](Colum. V 11, 8. 11. 9. 10. 11. 8. Cato 42.) Emplastratio[*](Em- plastratio Huet ap. Brot. cfr. index libri. emplastri (-sti E) ratio dEv. Emplastri D.) et ipsa ex[*](ex om. ES.) inoculatione nata videri potest, crasso autem maxime cortici[*](cortice E.) convenit, sicut est ficis[*](ficus D.). ergo amputatis omnibus ramis[*](an summis ramis? cfr. Colum.), ne sucum avocent, nitidissima in parte quaque praecipua cernatur[*](cernatur dv. certatur r.) hilaritas, exempta scutula ita, ne descendat ulta corticem ferrum, inprimitur ex alia cortex par cum sui germinis mamma[*](mamma v. -mas ll.),

sic conpage densata, ut cicatrici locus non sit et statim fiat unitas, nec umorem nec adflatum recipiens; nihilominus tamen et luto munire et vinculo melius. hoc genus non pridem repertum volunt qui novis moribus favent, sed iam et[*](iam et ego. etiam et DED. etiam d. id etiam v. et iam J. et S.) apud veteres Graecos invenitur et apud Catonem, qui oleam ficumque sic inseri iussit, mensura etiam praefinita secundum reliquam diligentiam suam: cortices[*](corticis DD.) scalpro excidi quattuor digitorum longitudine et trium latitudine[*](longitudinem... latitudinem DD.) atque ita coagmentari[*](coagmentati d.) et ilia sua intrita oblini[*](oblini v. obliti dE. oblita D.), eadem ratione ut[*](ut D. et ll. v.) in malo. quidam huic generi miscuere fissuram in vitibus, exempta cortici tessella latere[*](latere ego. a latere ll. D. surculo a la- tere v.) plano[*](plano ll. v. calamo D.) adigendo .[*]((Colum. IV 29, 9). Th. C. III 1, 1. 4.) tot modis insitam arborem vidimus iuxta Tiburtes tullios[*](tullios O. Jahn (bull. dell' inst. arch. 1840 p. 12). tullias dBrot. thulias rS. Tullios H. tulias G. tilias v.) omni genere pomorum onustam, alio ramo nucibus, alio bacis, aliunde vite, piris, ficis, punicis malorumque generibus. sed huic brevis fuit vita. nec tamen omnia[*](omnem v. per omnia S.) experimentis[*](ex- perientes CFW Müller p. 18.) adsequi in natura[*](in natura ego. naturam ll. v.) possumus. quaedam enim nasci nisi sponte nullo modo queunt, eaque inmitibus tantum et desertis locis proveniunt.[*](extr.: Colum. V 10, 6. arb. 20, 2.) capacissima insitorum omnium ducitur[*](dicitur v. a. S.) platanus, postea robur, verum utraque sapores corrumpit[*](corrumpunt Ev. a. H.). quaedam omni genere inseruntur, ut ficus, ut punicae[*](et puni- cae dv. a. S.an punicae?). vitis non recipit emplastra, nec quibus tennis aut caducus[*](ac caducus dv. a. S.) rimosusque cortex, neque inoculationem siccae aut umoris exigui. fertilissima omnium inoculatio , postea emplastratio, sed utraque infirmissima; et quae cortice tantum nituntur, vel levi aura ocissime deplantantur . inserere firmissimum et fecundius quam serere.

Non est omittenda raritas unius exempli. Corellius [*](cornelius d.) eques Romanus Ateste genitus insevit castaneam suomet ipsam surculo in Neapolitano agro. sic facta est castanea, quae ab eo nomen accepit inter laudatas. postea Tereus[*](Tereus D coll. v. 6 et XV 94. heret E. heres d. haere// D1. haeres D2v. Etereius H. Hetereius U 321.) eiusdem[*](eiusdem dv. eius de r. (an eius de libertis?)) libertus Corellianam iterum insevit. haec est inter eas differentia: illa copiosior, haec Tereiana[*](haec terreiana E. haec Etereiana H. Hetereiana U 321. si Tereiana recte legatur, fortasse (illa ex dittogr. orto) legendum sit: copio- -sior haec, Tereiana melior.) melior.

[*](Th. H. II 1, 2. II 5, 6. 4. 5. II 1, 4.) Reliqua genera casus ingenio suo excogitavit ac defractos serere ramos docuit, cum pali defixi radices cepissent. multa sic seruntur inprimisque ficus omnibus aliis modis nascens praeterquam talea[*](talea v. tale ll.), optime quidem, si vastiore[*](ua- stiore dv. uastatiore r.) ramo pali modo exacuto adigatur[*](adigatur dv. adicatur r.) alte, exiguo super terram relicto capite eoque ipso[*](ipso dv. ipsa r.) harena cooperto. ramo seruntur et punica, palis laxato prius meatu, item myrtus, omnium horum longitudine[*](longitudine dv. -nem r.) III pedum, crassitudine [*](crassitu- dine dv. nem r.) minus bracchiali, cortice diligenter servato, trunco exacuto.

[*](Th. H. II 1, 4. Pallad. III 25, 28. 30 extr. (Plin. XV 57). Colum. V 9, 2. 3. Varro r. r. I 40, 4. Th. H. II 5, 5.) Myrtus et taleis[*](e taleis E.) seritur, morus talea tantum, quoniam in ulmo eam inseri religio fulgurum prohibet. quapropter de talearum satu nunc dicendum est. servandum in eo ante omnia, ut taleae ex feracibus fiant arboribus , ne curvae neve scabrae aut bifurcae, ne[*](ne v. om. ll. neue C. et D.) tenuiores quam ut manum impleant, ne minores pedalibus, ut inlibato cortice atque ut sectura inferior ponatur semper et quod fuerit[*](fuerit Müller emend. III 20. erit ll. v. erat U.) ab radice, adcumuleturque germinatio terra, done robur planta capiat.