Naturalis Historia

Pliny, the Elder

Pliny, the Elder, creator; Mayhoff, Karl Friedrich Theodor, 1841-1914, editor

[*](Th. H. III 4, 3–6.) Nec statim fructus sequitur in aliquibus. cornus enim circa solstitia reddit primo candidum, postea sanguineum. ex eo genere femina post autumnum fert bacas acerbas et ingustabiles cunctis animantibus, ligno quoque fungosa[*](fungosa dv. -so S. fumgosa DG. fumigoso E.) et inutilis[*](inutili GES.), cum mas e[*](cun mas e D2dB. summa se r.) fortissimis durissimisque [*](durissimisque D2S. quae D1. que r. quoque v.) sit. tanta differentia ab eodem genere fit sexu[*](sexu D2D. sceu E. seu r. sed G. del. v.). et terebinthus messibus reddit semen et acer et fraxinus, nuces et mala et pira praeterquam hiberna aut praecocia autumno, glandiferae serius etiamnum, vergiliarum occasu, aesculus tantum autumno, incipiente autem hieme quaedam genera mali pirique et suber. abies floret[*](floret D2dTD. -res rv.) croci colore

circa solstitium[*](solisstitium D.), semen reddit post vergiliarum occasum. pinus autem et picea praeveniunt germinatione xv fere diebus, semen vero[*](uero dv. uere r.) post vergilias et ipsae reddunt.

Citreae et iuniperus et ilex anniferae habentur, novusque fructus in his cum annotino pendet. in maxima tamen admiratione pinus est: habet fructum maturescentem , habet proximo anno ad maturitatem venturum ac deinde tertio. nec ulla arborum avidius se promittit; quo mense[*](quo mense dv. quod mense D2. qm??? se D1. quo se (si E) r.) ex ea nux decerpitur, eodem maturescit alia; sic dispensatur, ut nullo[*](nulla GdE.) non mense maturescant[*](maturescant dv. -cunt r.). quae se in arbore ipsa divisere, azaniae vocantur laeduntque ceteras, nisi detrahantur.

Fructum arborum solae nullum ferunt—hoc est ne semen quidem—tamarix[*](tamarix dv. -ris D2E. -ri r.), scopis[*](copiis E.) tantum nascens[*](post nascens D2ins. Nec semen tantum.), populus, alnus, ulmus Atinia, alaternus, cui folia inter ilicem et olivam. infelices autem existimantur damnataeque religione, quae[*](quae dv. om. r.) nequeseruntur umquam neque fructum ferunt. Cremutius auctor est numquam virere arborem, ex qua Phyllis se suspenderit. quae cummim[*](cummim et cummis S. gum- ll. v.) gignunt, post germinationem aperiunt[*](aperiuntur v. sed cfr. § 109 inflectunt, § 124 tingunt.); cummis non nisi fructu detracto spissatur.

[*](init.: Th. H. II 8, 1.) Novellae arbores carent fructu, quamdiu crescunt . perdunt facillime ante maturitatem palma, ficus, amygdala, malus, pirus, item punica, quae etiam roribus nimiis et pruinis florem amittit. qua de causa inflectunt ramos eius, ne subrecti umorem infestum excipiant atque contineant. pirus et amygdala, etiam si non pluat, sed fiat austrinum caelum aut nubilum, amittunt florem et primos fructus, si, cum defloruere, tales dies fuerint.

ocissime autem salix amittit semen,[*](Th. H. III 1, 3. Homers κ 510. Th. C. II 9, 14. H. III 3, 4.) antequam omnino maturitatem sentiat, ob id dicta Homero frugiperdia[*](frugiperdia D2dJ. -da v. frugifer die r.). secuta aetas scelere suo interpretata est hanc sententiam, quando semen salicis mulieri sterilitatis medicamentum esse constat. sed in hoc quoque providens natura facile nascenti et depacto surculo incuriosius semen dedit. una tamen proditur ad maturitatem perferre solita in Creta insula ipso descensu[*](descensu dv. -so r.) Iovis speluncae durum[*](durum ego. cfr. Pliniana p. 33. dorum DG. edorum d. torum E. thorum Arund. torvum v.) ligneumque, magnitudine ciceris.

[*](Th. H. III 3, 5. C. II 3, 7. C. II 10, 1. Colum. V 10, 5. de arb. 19, 3.) Fiunt vero quaedam loci vitio infructuosa, sicut in Paro silva Cende[*](cende DGdD. -dae E. -da v. caedua B. videtur arboris nomen latere in cende (vel cende quae) et pro silua ponendum esse insula.) quae nihil fert. persicae arbores in Rhodo florent tantum. fit haec differentia et sexu, ut in[*](et sexu ut in iis D2D. et ex sexu in iis dv. e sex uiciniis DlG. ex uicinis E.) iis quae[*](quae DGED. que dG. esse v.) mares non ferunt; aliqui hoc permutant[*](permutant et D2dD. -tante D1G. -tantes Ev.) et mares esse quae ferant tradunt. facit et densitas sterilitatem.

Gignentium autem quaedam et lateribus ramorum et cacuminibus ferunt, ut[*](ut D2dv. et r.) pirus, punica, ficus, myrtus. cetero[*](cetera E.) eadem natura[*](matura D1GE.) quae frugibus. namque et in eis spica in cacumine nascitur, legumina in lateribus. palma sola, ut dictum est, in spathis habet fructum, racemis[*](13,30) propendentem.

[*](Th. C. V 1, 8 (6 extr.).) Reliquis sub folio pomum, ut protegatur, excepta fico[*](ficu d.), cui folium maximum umbrosissimumque[*](umbrissimumque D2GdE.) et ideo supra id pomum. eidem uni[*](eidem uni D2D. ei demum rv. eidemque G.) serius folium nascitur quam pomum. insigne proditur in quodam genere Ciliciae, Cypri, Helladis, ficos sub folio, grossos vero post folium nasci. ficus et

praecoces habet, quas Athenis prodromos vocant, in Laconico genere maxime.

[*]((Athenaeus III 77e) Th. C. II 9, 13. H. I 14, 1.) Sunt[*](dist. D.) et biferae[*](biferae dv. -re D2. ibi fere r.) in isdem; in Ceo[*](ceo dE.cfr. Athen. III 77e. Cea v. caeco D1. oaeco G. coho D2. Coo D.) insula caprifici triferae sunt; primo fetu[*](fetu dv. fetus r.) sequens evocatur, sequenti tertius. hoc fici caprificantur. et caprifici autem ah adversis foliis nascuntur. biferae et in malis ac piris quaedam, sicut et praecoces. mains silvestris bifera. sequens eius fructus[*](fructus D2dv. -um r.) post arcturum, in apricis maxime. [*](Th. C. I 11, 3. Varro r. r. I 7, 6.)vites quidem et triferae sunt, quas ob id insanas[*](infanas dv. infra sanas DGE2. infrabsanas E1.) vocant, quoniam in his alia maturescunt, alia turgescunt, alia florent. M. Varro auctor est vitem fuisse Zmyrnae[*](Zmyrnae S. smy- Ev. my- r.) apud Matroon[*](Matroon P. -oum H. matream TVerc. -ean D2Gd. matrem an r. mare C e Varr. de re rust. I 7, 6.) triferam[*](tri- feram ll. v. biferam C e Varr. l. l.) et malum in agro Consentino[*](consentino dv. -ina r.). hoc autem evenit perpetuo in Venesi[*](uenesi ll. D. Tacapensi B coll. XVIII 188. frauennesi v.) Africae agro, de quo plura alias. ea est soli fertilitas. trifera est et cupressus. namque[*](18,188) bacae eius colliguntur mense Ianuario et Maio et Septembri, ternasque earum gerit[*](generit D1G.) magnitudines[*](magnitudinis DG (?) D.).

Est vero et in ipsis arboribus etiam onustis peculiaris differentia. summa sui parte fertiliores arbutus, quercus, inferiore iuglandes, fici mariscae. omnes quo magis senescunt , hoc maturius ferunt, et in apricis locis nec pingui 20 terra. silvestria[*](siluestria P. -triora ll. v.) omnia tardiora. quaedam ex his omnino nec maturescunt. item quae subarantur aut quae ablaqueantur celeriora neglectis. haec[*](haec D2dv. bacae r.) et fertiliora.

[*](Th. C. II 11, 10. 6.)Est[*](Est v. A DG.om.dE.an Alia (vel mira)?) etiamnum aetatis differentia. amygdala enim et pirus in senecta fertilissimae, ut et glandiferae et

quoddam genus ficorum, ceterae[*](ceterae in G. -ra in d. -ra eius r.) in iuventa[*](inuenta E.) tardiusque maturantes, quod maxime notatur in vitibus. vetustioribus enim vinum[*](uinum DGv. uuam d. uina E.) melius, novellis copiosius. celerrime vero senescit et in senecta deteriorem fructum gignit malus. namque et minora poma proveniunt et vermiculis obnoxia; quin et[*](an qui et?) in ipsa[*](in ipsa dv. ipsa r.) arbore nascuntur.[*](ibid. 2. 3. 7.) ficus sola ex omnium arborum fetu maturitatis causa medicatur[*](medicatur D2dv. -itatur r.), iam quidem et[*](et dTP. ex rv.) portentis, quoniam maiora sunt pretia praeposteris. omnia autem celerius senescunt praefecunda. quin et protinus moriuntur aliqua caelo fecunditatem omnem eblandito, quod maxime vitibus evenit.

contra morus tardissime senescit, fructu minime laborans, tarde et ea[*](ea D2dTv. a D1G.om.E.), quorum crispa materies, ut palma, acer, populus.

et subarata ocius senescunt, silvestria autem tardissime. atque in totum omnis cura fertilitatem adicit, fertilitas senectam. ideo et praeflorent talia[*](talia B. ealia D1G. alia rv.) et praegerminant, in totum[*](in totum ego. totum DGd. tota ES. atque in totum v.) praecocia fiunt, quoniam omnis infirmitas caelo magis oboedit[*](ob- oedit D2S. ob oidit f. oboccidit r.).

[*](Th. H. III 7, 3. III 16, 1 (cfr. III 15, 5).) Multae plura gignunt, ut diximus in glandiferis, inter quas[*](quas G. quae Ddv. que r.) laurus uvas suas maximeque sterilis, quae [*](26 sqq.) non gignit aliud; ob id a quibusdam mas existimatur. ferunt et abellanae iulos compactili callo, ad nihil utiles,

plurima vero ilices[*](ilices ego. ilex P e Theophr. buxeis D2. buxiis D1G. buxus rv.), nam et semen suum et granum, quod crataegum[*](crataegum H (cfr. index libri). crate- gum f. grataegum DGE. -tecum dT.cfr. U 272.) vocant, et a septentrione viscum, a meridie hyphear—de quis plura mox paulo—interdumque pariter res quaternas habent.

[*](Th. H. I 3, 3. C. II 12, 6. H. I 8, 2.) Arbores quaedam simplices, quibus a radice caudex unus et rami frequentes, ut olivae, fico, viti.

quaedam fruticosi generis, ut paliurus, myrtus, item nux abellana, quin immo melior et copiosior fructu in plures dispersa ramos. hi quibusdam[*](hi quibusdam DGD. in qu- Ev. haec d quibus d.) omnino nulli[*](nulli D. nullum DGE. nullus dv.), ut in sato[*](sato (vel satiuo) ego. cfr.§ 70 et Theophr. suo ll. v. universo Müller emend. III 8.) genere buxi[*](buxo v.), loto transmarinae.[*](Th. H. I 8, 3.) quaedam bifurcae atque etiam in quinas partes diffusae, quaedam dividuae nec ramosae, ut sabuci, quaedam individuae, ramosae, ut piceae . quibusdam ramorum ordo, sicut piceae[*](piceae D2v. piseae (-ee d) r.), abieti, aliis[*](aliis Gv. alias r Hack.) inconditus, ut robori, malo, piro. et abieti quidem subrecta divisura ramique in caelum tendentes, non in latera proni.[*](Th. H. III 7, 2.) mirum, cacuminibus eorum decisis moritur, totis vero detruncatis durat. et si infra[*](intra fE.) quam rami fuere praecidatur, quod superest vivit, si vero cacumen tantum auferatur, tota moritur. alia ab radice bracchiata, ut ulmus , alia in cacumine ramosa, ut pinus, faba[*](faba ll. J. lotos sive faba v.) Graeca, quam Romae a[*](a Ev. ac r.) suavitate fructus, silvestris quidem, sed cerasorum paene natura[*](natura om.dT.), loton appellant.[*](125: Th. H. I 8, 4. 5. I 9, 1. III 13, 1. I 9, 1.) praecipue domibus expetitur ramorum petulantia brevi caudice latissima expatiantium umbra et in vicinas domos saepe transilientium . nulla[*](nulli Ev. a. S.) opacitas brevior, nec auferunt rami[*](auferunt rami ego. auferunt ll. S. aufert v.) solem hieme decidentibus foliis. nullis cortex iucundior aut oculos excipiens blandius, nullis rami[*](rami dv ramis r.) longiores validioresque aut plures, ut dixisse totidem arbores[*](arbores dv. -ore r.) liceat. cortice pelles tingunt, radice lanas. malis proprium genus. ferarum enim rostra reddunt adhaerentibus uni maximo minoribus .

Ramorum aliqui caeci, qui non germinant, quod natura fit, si non evaluere, aut poena, cum deputatos cicatrix hebetavit[*](hebetauerit d.). quae dividuis in ramo[*](ramo dv. roma r.) natura est, haec

viti in oculo, harundini in geniculo. omnium terrae proxima crassiora. in longitudinem excrescunt abies, larix, palma, cupressus, ulmus[*](ulmus dv. -mis r.) et si qua unistirpia. ramosarum cerasus etiam in XL[*](XL ll. v. XXIIII (pro XXXX) U 273 e Theophr.) cubitorum trabes aequali per totam duum cubitorum crassitudine reperitur. quaedam statim in ramos sparguntur, ut mali.

[*](Th. H. I 5, 2.) Cortex aliis tenuis, ut lauro, tiliae, aliis crassus, ut robori, aliis levis, ut malo, fico, idem scaber robori, palmae, omnibus in senecta rugosior. quibusdam rumpitur sponte, ut viti, quibusdam etiam cadit, ut malo, unedoni, carnosus suberi, populo, membranaceus viti[*](uiti J. ut uiti ll. v.), harundini , libris similis ceraso, multiplex tunicis vitibus[*](uitibus coni. S. ut uitibus ll. v.), tiliae, abieti, quibusdam simplex, ut fico, harundini.

[*](Th. H. I 6, 3. Verg. Georg. II 291.) Magna et radicum differentia: copiosae fico, robori , platano, breves et angustae malo, singulares abieti, larici; singulis enim innituntur[*](innituntur dv. -tentur r.), quamquam minutis in latera dispersis, crassiores lauro et inaequales, item oleae, cui et ramosae. at robori carnosae. robora suas in profundum agunt; si Vergilio quidem credimus, aesculus quantum corpore eminet, tantum radice descendit.[*](Th. H. I 6, 4.) oleae malisque et cupressis per summa[*](an serpunt per summa? cfr. XXI 99. XVII 144.) caespitum, aliis recto meatu, ut lauro, oleae, aliis flexuoso, ut fico. minutis haec capillamentis hirsuta[*](fortasse hirsuta, ut et abies. cfr. CFW Müller p. 15.) et abies multaeque silvestrium, e quibus montani praetenuia fila decerpentes spectabiles lagoenas et alia vasa nectunt.[*](Th. H. I 7, 1. II 5, 2.) quidam non altius descendere radices, quam solis calor tepefaciat, idque natura loci tenuioris[*](tenuioris D2dTG. -res rv.) crassive[*](crassiue D2S. grauisue dT. grauis siue D1G. -uissime E. -mas v. siue crassiores B. crassiorisue G.) dixere, quod falsum arbitror. apud auctores certe invenitur, abietis planta cum transferretur,

octo cubitorum in altitudinem[*](altitudinem dT.cfr. XXVII 123. -ine rv. (an in ante ablativum delendum?).) nec totam refossam, sed abruptam. maxima spatio atque plenitudine citri[*](citri D. et citri ll. v.) est, ab ea platani, roboris et glandiferarum.[*](fici: Th. H. I 7, 2.) quarundam radix vivacior superficie, ut laurus[*](lauri Ev.a.D.). itaque cum trunco inaruit, recisa etiam laetius fruticat. quidam brevitate radicum celerius senescere arbores putant, quod coarguunt fici, quarum radices longissimae et senectus ocissima. falsum arbitror et quod aliqui[*](aliqui D2dv. aliqui ut r.) prodidere, radices arborum vetustate minui[*](uetustate minui uisa D2Gdv. -ate/////uisa D1. -atem indiuisa E.). visa enim est annosa quercus eversa tempestatis vi, iugerum soli amplexa.

[*](Th. H. IV 16, 2.) Prostratas restitui plerumque et quadam terrae cicatrice vivescere volgare est. familiarissimum hoc platanis , quae plurimum ventorum concipiunt propter densitatem ramorum, quibus amputatis levato onere in suo[*](suo DGdD. sua Ev.) scrobe reponuntur; factumque iam est hoc et in iuglandibus oleisque ac multis aliis.

est in exemplis et sine tempestate ullave causa alia quam prodigi cecidisse multas ac sua sponte resurrexisse. factum hoc populi Romani Quiritibus ostentum Cimbricis bellis Nuceriae in luco lunonis ulmo, postquam etiam cacumen amputatum[*](amputatum dv. amputamentum r.) erat, quoniam in aram ipsam procumbebat, restituta sponte ita ut protinus floreret, a quo deinde tempore maiestas p. R.[*](p. r.D2dv. py r.) resurrexit, quae ante vastata cladibus fuerat.[*](ibid. 3.2.) memoratur hoc idem factum et in Philippis salice procidua atque detruncata et Stagiris in museo populo[*](musaeo ropulo E.) alba, omnia fausti ominis. sed maxime mirum, Antandri platanus etiam circumdolatis lateribus restibilis[*](restibulis E.) sponte facta vitaeque reddita longitudine xv cubitorum[*](x cubitorum U 273.), crassitudine quattuor ulnarum.

[*](Verg. Georg. II 9 sqq.) Arbores quas naturae debemus[*](debemus U 273. debeamus ll. v.) tribus modis nascuntur, sponte ant semine aut ab radice. cura numerosior extitit, de qua suo dicemus volumine. nunc enim[*](17,58) totus sermo de natura est multis modis mirisque memorabili . namque non omnia in omnibus locis nasci docuimus[*](12,51) nec tralata vivere. hoc[*](hoc (haec d) alias dTH. hoc aliaque r. hocque alias v.) alias fastidio, alias contumacia, saepius inbecillitate eorum quae transferantur evenit, alias caelo invidente[*](caelo inuidente alias om.DG.), alias solo repugnante.

Fastidit balsamum alibi[*](alibi om. Arund.) nasci, nata Assyria[*](nata Assyria H. natura syria DGfdT. natura nisi in syria EXArund. man.Dal. Assyria G. natura quae in Syria v.) malus alibi ferre, nec[*](maluit fere nec Arund. fere noluit nec man. Dal. noluit fere nec v. a. G.) non et palma ubique nasci[*](palmam nasci ubique aut natam Arund. man. Dal. v. a. G.) aut nata parere vel, cum promisit etiam ostenditque[*](ostenditque etiam Arund. man. Dal.), educare, tamquam [*](quae (quae si Arund. ) tam- quam dArund. v. a. S.) invita pepererit[*](peperit dTv. a S.). non habet vires frutex cinnami in Syriae vicina perveniendi. non ferunt amomi nardique deliciae, ne in Arabiam[*](Arabiam J. -bia ll.v.) quidem, ex India et nave peregrina ri[*](peregrinari v. peregrinauit (perig- DG) ll.); temptavit enim Seleucus rex. illud maxime mirum, ipsas plerumque arbores exorari, ut vivant atque tramigrent , aliquando et a solo impetrari, ut alienas alat advenasque nutriat, caelum nullo modo flecti. vivit in Italia piperis arbor, casiae vero etiam in septentrionali plaga, vixit in Lydia turis, sed unde sorbentes[*](sorbentes D2dv. scor- r.) sucum omnem ex iis[*](his D2ED.) soles[*](soles dv. solis rD.) coquentesve lacrimam?[*](Th. H. IV 5, 2. 3.) illud proxime mirum, mutari naturam in iisdem[*](iisdem fH. iisdem locis ll. v.) atque pro indiviso[*](pro indiuiso DGdG. inprouiso Ev. ex improuiso f.) valere. cedrum aestuosis partibus dederat, set[*](set ego. et ll.v.) in Lyciis Phrygiisque montibus nascitur. frigus inimicum lauro fecerat, sed

in Olympo copiosior nulla est. circa Bosporum Cimmerium in Panticapaeo urbe omni modo laboravit Mithridates rex et ceteri incolae sacrorum certe causa laurum myrtumque habere: non contigit, cum teporis[*](teporis G. temporis ll. del. v.) arbores abundent ibi, punicae ficique, iam mali et piri laudatissimae. frigidas eodem tractu non genuit arbores, pinum, abietem, piceam. et quid attinet in Pontum abire? iuxta Romam ipsam castaneae cerasique aegre proveniunt, persica in Tusculano, nuces[*](Tusculano nuces ego, -ano non nuces DG (dittogr. vitio). -ano nec non nuces dv. -ano nam nuces ES. -ano iam nuces D.) Graecae cum taedio inseruntur Tarracina silvis scatente earum.

[*](Cato 48.151. Th. C. I 8, 4. Geop. XI 5, 5.) Cupressus advena et difficillime nascentium fuit, ut de qua verbosius saepiusque quam de omnibus aliis prodiderit Cato, satu[*](satu D. sato D2. yato D1GE. raro d. natu v.) morosa[*](morosa Ev. mur- r.), fructu supervacua, bacis torva, folio amara, odore violenta ac ne umbra quidem gratiosa, materie rara, ut paene fruticosi[*](fruti- cosi dv. -sis r.) generis, Diti sacra et ideo funebri signo ad domos posita.[*](Verg. Aen. III 680. Varro r. r. I 15.) femina[*](lacunam ego indicavi coll. XVII 73. exciderunt fert femen, mas. cfr. §247.) .... sterilis.[*](dist. U 275.) diu metae demum aspectu non repudiata distinguendis tantum pinorum[*](pi- norum ll. v. cfr. Varr. de re rust. I 15. uinearum P parum apte coll. Varr. I 26.) ordinibus, nunc vero tonsilis facta in densitatem[*](densitatem ego. -ate ll. v.) parietum coercitaque gracilitate perpetuo teres[*](teres Salm. exerc. 122aA. tere G. tera D1. terra D2. tenera dEv.) trahitur etiam in picturas[*](pictura DG.) operis topiarii[*](operis topiarii P. operistoriarii (-ri D) DG. operi istoriarum E. operi historiari dT. -iali v.a.H.), venatus classesve et imagines rerum tenui folio brevique et virente semper vestiens.[*](Varro r. r. I 126. Colum. IV 26, 1.) duo genera earum: meta in fastigium convoluta, quae et femina appellatur. mas spargit extra se ramos deputaturque et accipit vitem. utraque autem immittitur in perticas[*](persicas E.) asseresve amputation ramorum

, qui XIII anno denariis singulis veneunt[*](ueneunt dv. -nerunt D1GE. -nierunt D2D.), quaestuosissima in satus ratione silva, vulgoque dotem filiae[*](filiae dS. -lia r. -liarum v.) antiqui plantaria ea[*](plantaria ea coni. S. -ariae ll. -aria v.) appellabant. huic patria insula Creta, quamquam[*](quamquam ll. det. v. quam ll. cum H.) Cato Tarentinam eam appellat[*](appellet H.), credo, quod primum eo venerit. et in Aenaria[*](in aenaria D1Gdv. marenaria E. in ea D2. in Tarra Bentleius non accurate coll. Theophr. h. pl. II 2, 2.) succisa regerminat; [*](Th. H. III 1, 6. IV 1, 3. Solin. 11, 12.)sed in Creta quocumque in loco terram moverit quispiam, nisu[*](nisu naturali U 276. nisi naturalia DGE. ni (nisi v.) seratur alia dv.a.H. ui naturali coni. Dal.) naturali haec gignitur protinusque emicat[*](emicat C. emigrat ll. v.), illa vero etiam non appellato solo ac sponte[*](ac sponte dEv. ae sponso r.) maximeque in Idaeis montibus et quos Albos vocant summisque in his, unde numquam nives absunt, plurima, quod miremur, alibi non nisi in tepore proveniens et nutricem magno opere fastidiens.

[*](Th. H. III 1, 5. 6. C. 15, 1.) Nec terrae tantum natura circa has[*](has v. hos ll.) refert aut perpetua[*](dist. ego.) caeli, verum et quaedam temporaria vis. imbres[*](imbres DGdG. imbrium Ev.) aliqua[*](aliqua ego. -quae Ev. -que DG. aquae dH.) plerumque semina adferunt et certo[*](certo dv. certe rS.) fluunt genere, aliquando etiam incognito, quod accidit Cyrenaicae regioni, cum primum ibi laserpicium natum est, ut[*](ut v. om. ll.) in herbarum [*](19,41) natura dicemus. nata est et silva urbi ei proxima imbre piceo crassoque. *

[*](Th. H. IV 4, 1. III 18, 10.) Hedera iam dicitur in Asia nasci. *circiter urbis Romae annum ccccxxxx[*](circiter—ccccxxx in. ll. leguntur post crassoque (v, 19); transposuit et numerum corr. U 277.)* negaverat Theophrastus, nec in[*](in v. om. ll.) India nisi in monte Mero, quin et Harpalum omni modo laborasse, ut sereret eam in Medis[*](medis D2dv. -diis r.) frustra, Alexandrum vero ob raritatem ita coronato exercitu victorem[*](uictore DG.) ex India

redisse exemplo Liberi patris. cuius dei et nunc adornat thyrsos galeasque etiam ac scuta in Thraciae populis sollemnibus sacris, inimica arboribus[*](arboribus coni. S. -oris DGd. -ori EG.) satisque omnibus, sepulchra , muros rumpens, serpentium frigori gratissima, ut mirum sit ullum honorem habitum ei[*](ei D2dG. e/// D1. ē G.om.Ev.).

[*](Th. H. VI 2, 1.)[*](Th. H. III 18, 6.) Duo genera prima, ut reliquarum, mas atque femina. maior traditur mas et corpore et folio, duriore etiam ac pinguiore et[*](pinguiore et Ev. -ore set D2D. -orem et r. an -ore ut et?) flore ad purpuram accedente; utriusque autem similis est rosae silvestri, nisi quod caret odore. species horum generum tres: est enim candida ant nigra hedera tertiaque[*](tertia quae E. -tiaque quae v. sed cfr. § 70. 177. XVII 112.) vocatur helix. etiamnum haec[*](hae D2v.) species dividuntur in alias, quoniam est aliqua fructu tantum candida, alia et folio. fructum quoque candidum ferentium aliis densus acinus et grandior, racemis in orbem circumactis, qui vocantur corymbi, iidem[*](idem DGD. item rv.). Silenici, cum est minor acinus, sparsior[*](dist. ego.) racemus, simili modo ut in[*](ut in ego. cfr. Theophr. in DGEv. om.d.) nigra.[*](Diosc. II 210.) alicui et semen nigrum, alii crocatum, cuius coronis poetae utuntur, foliis minus nigris, quam quidam Nysiam, alii Bacchicam vocant, maximis inter nigras corymbis. quidam apud Graecos etiamnum duo genera huius faciunt a colore acinorum, erythranum et chrysocarpum.

[*](Th. H. III 18, 7–9.) Plurimas antem habet[*](habet v. -ent ll.) differentias helix, quoniam folio maxime distat. parva sunt et angulosa concinnioraque, cum[*](quam d.) reliquorum generum simplicia sint[*](sunt DGd.). distat et longitudine internodiorum, praecipue tamen sterilitate, quoniam fructum non gignit. quidam hoc aetatis esse, non generis existimant primoque[*](primoque dv. primo qui r.) helicem esse, fieri hederam vetustate. horum error manifestus intellegitur, quoniam helicis plura

genera reperiuntur, sed tria maxime insignia: herbacea ac virens, quae plurima est, altera candido folio, tertia versicolori , quae Thracia vocatur. etiamnum[*](et hi annum E.) herbaceae tenuiora folia et in ordinem digesta densioraque; in alio genere diversa omnia ea[*](omnia ea ego. omnia. et DGEv. omnia d.cfr. Theophr.). in versicolori alia tenuioribus foliis et similiter ordinatis densioribusque est, alteri generi neglecta haec omnia; maiora quoque aut minora sunt folia macularumque habitu distant[*](distat DG.). et in candidis aliis[*](aliis ego. alii DGE. alia dv. cfr. Theophr.) sunt candidiora .[*](ib. 8. 9. 10. 6 init.) adulescit in longitudinem maxime herbacea. arbores autem necat[*](necat dv. nec ad r.) candida omnemque sucum auferendo tanta crassitudine augetur, ut ipsa arbor fiat. signa eius folia maxima atque latissima[*](latis- sime G.), mammae rigentes[*](mammae rigentes ego. cfr. § 152. -mas erigentes DGE. -mas erigentis dv.), quae sunt ceteris inflexae, racemi[*](racemi v. -mis ll.) stantes ac subrecti. et quamquam[*](quamquam dv. quamque r.) omnium[*](an omni? cfr. XVII 120.) hederarum generi radicosa bracchia, huic tamen maxime ramosa ac robusta, ab ea nigrae.[*](152) sed proprium albae, quod inter media folia emittit bracchia utrimque[*](utrimque dC. utrumque rv.) semper amplectens, hoc et in muris[*](muris D2dv. -res r. -ros fS.), quamvis ambire non possit. itaque etiam pluribus locis intercisa vivit tamen duratque, et totidem initia radicum habet quot bracchia, quibus incolumis et solida arbores sugit ac strangulat. est et[*](est et v. e Theophr. est ll. J.) in fructu differentia albae nigraeque hederae, quoniam aliis[*](aliquis U 279. sed cfr. § 20 et Müller de stilo Pl. p. 91.) tanta amaritudo acini, ut aves non attingant. est et rigens hedera, quae sine adminiculo stat sola omnium generum, ob id vocata orthocissos[*](orthocissos P. oriocissos D2. cissos r v. a. S.), e diverso numquam nisi humi repens chamaecissos.

[*](Th. H. III 18, 11. 12 (Diosc. IV 142).) Similis[*](similis dv. -le r.) est hederae e[*](hederae e v. -reae E1. -rae (ed- G) r.) Cilicia quidem primum

profecta[*](profecta dv. -cto r.), sed in Graecia[*](graecia dEv. traccia r.) frequentior, quam vocant smilacem [*](si- milacem E (ut v. 13) v.a.B.), densis geniculata caulibus, spinosis frutectosa ramis, folio[*](folio D2dv. -ia r.) hederaceo, parvo, non anguloso, a pediculo[*](pediculo D2dv. red- D1G. ret- E.) emittente pampinos, flore candido, olente lilium[*](libium E.).[*](Ovid. Met. IV 283.) fert racemos labruscae modo, non hederae, colore rubro, conplexa acinis maioribus nucleos ternos[*](ternos D2dB. inter nos D1. unt nos G. undenos Ev.), minoribus singulos, nigros durosque , infausta omnibus sacris et coronis, quoniam sit lugubris virgine eius nominis propter amorem iuvenis Croci mutata in hunc fruticem.[*](Cato 111.) id volgus ignorans plerumque festa sua polluit hederam existimando, sicut in poetis aut Libero patre aut Sileno quis omnino scit[*](quis omnino scit ego. qui somno nescit; ll. P. qui (quis G) omnino nescit v. qui quis omnino nescit coni. S.) quibus coronentur[*](coronetur P.)?

E smilace fiunt codicilli, propriumque materiae est, ut admota auribus lenem sonum reddat.—Hederae mira proditur natura ad experienda vina, si vas fiat e ligno eius, vina transfluere ac remanere aquam, si qua fuerit mixta.