Naturalis Historia
Pliny, the Elder
Pliny, the Elder, creator; Mayhoff, Karl Friedrich Theodor, 1841-1914, editor
est et publica omnium foliorum in ipsis differentia. namque pars inferior a terra herbido viret colore, ab eadem leviora nervos callumque et articulos in superiore habent parte, incisuras vero subter, ut manus humana. oleae superne candidiora et minus levia, item hederae. sed omnium folia cotidie ad solem oscitant, inferiores partes tepefieri volentia[*](uolentia dv. uiol- r.). superior pars omnium lanuginem quantulamcumque habet, quae in aliis gentium lana est.
In oriente funes validos e foliis palmae fieri dictum est, eosque in umore utiliores esse. et apud nos[*](13,30) vero[*](uero D. uere DGEv. fere dG.) palmis a messe decerpuntur[*](decerpuntur dv. -pantur r.). ex his[*](ex his D2G. iis D1. eis r.) meliora quae sese[*](sese D2dG. esse r.) non diviserint[*](diuiserint dG. -rit G. deuiserit D. diuisis erit E.). siccantur sub tecto quaternis diebus, mox in sole expanduntur et noctibus relicta, done candore inarescant, postea in opera finduntur.
[*](ibid. 4. 5. 6. 7.) Latissima fico, viti, platano, angusta myrto, punicae[*](punicae v. -co ll. D.), oleae, capillata pino, cedro, aculeata aquifolio et
ilicum[*](ilicum dv. licum r.) generi—nam iuniperis[*](iunipero dv. a. S.) spina pro folio est—, carnosa cupresso, tamarici, crassissima alno, longa harundini , salici, palmae et duplicia, circinata piro, mucronata malo, angulosa hederae, divisa platano, insecta pectinum modo piceae, abieti, sinuosa toto[*](toto dv. tota r.) ambitu robori, spinosa cute rubo. mordacia sunt quibusdam, ut urticis, pungentia pino, piceae, abieti, larici, cedro, aquifoliis, pediculo brevi oleae, ilici[*](oleae ilici D2D. -ae et ilici dv. -ae et lici E. -a et lici r.), longo vitibus, tremulo populis, et iisdem solis inter se crepitantia. iam et in pomo ipso mali quodam in genere parva mediis emicant folia, interim et gemina, praeterea aliis circa ramos, aliis et in cacumine ramorum, robori et in caudice ipso.[*](Th. H. I 10, 8. Cato 5, 8.) iam densa[*](densa v. -so ll.) aut[*](aut ego. ac ll. v.) rara semperque lata rariora. disposita myrto, concava buxo, inordinata pomis, plura eodem pediculo exeuntia malis pirisque, ramulosa ulmo et cytiso. quibus adicit Cato decidua[*](decidua G. -dua ea DGD. -due a d. -dua a Ev.) popul ea[*](populea G. -lo a ll. -lo v.) quernaque, animalibus iubens dari non perarida, bubus quidem et ficulnea ilignaque[*](ilignaque v. lig- ll.) et hederacea. dantur et ex harundine ac lauru. decidunt sorbo universa, ceteris paulatim. et de foliis hactenus.[*]((Th. H. III 4, 1. C. I 10, 1).) Ordo autem naturae annuus ita se habet: primus est conceptus flare incipiente vento favonio, ex a. d. fere VI idus Febr. hoc maritantur vivescentia e terra, quippe cum etiam equae in Hispania, ut diximus. hic est[*](8,166) genitalis spiritus mundi a fovendo dictus, ut quidam existimavere .[*](extr.: Th. C. II 11, 11.) flat ab occasu aequinoctiali[*](aequi- noctiali D2v. noct- r.) ver inchoans. catlitionem [*](caditionem d. catulit- C.) rustici vocant, gestiente natura semina accipere eaque animam[*](anima Ev. a. B.) ferente[*](inferente dEv. a. S.) omnibus satis. concipiunt variis diebus et pro sua quaeque natura alia protinus, ut animalia
, tardius aliqua et diutius gravida partus gerunt, quod germinatio ideo vocatur. pariunt vero, cum florent, flosque ille[*](illa E.) ruptis[*](ruptis D2dv. prumtis D1G. eprumptis E. e promptis Arund.) constat utriculis[*](utriculi EArund.); educatio[*](educatio D2dv. cfr. Pliniana p. 41. edubitatio D1G. sed dubitatio EArund. U 267. sed educatio S.) in pomo est.[*](Th. H. III 3, 8.) Haec[*](haec ego. hoc ll. v.) et germinatio laborarborum[*](labor arborum coni. S. laborum ll. arborum v.), flos est pleni veris indicium et anni renascentis, flos gaudium arborum. tunc se novas aliasque quam sunt ostendunt, tunc variis colorum picturis in certamen usque luxuriant. sed hoc negatum plerisque; non enim[*](non enim D2dG. nomen in r.) omnes florent, et sunt tristes quaedam[*](quaedam dv. om. r.) quaeque non sentiant gaudia annorum. nam neque ilex, picea, larix, pinus ullo flore exhilarantur natalesve pomorum annuos versicolori nuntio promittunt, nec fici atque caprifici; protinus enim fructum pro flore[*](pro flore D2S. flores rv.) gignunt. in ficis mirabiles sunt et abortus qui numquam maturescunt. nec iuniperi florent. quidam earum[*](eorum E.) duo genera tradunt: alteram florere nec ferre, quae vero non floreat ferre protinus bacis nascentibus, quae biennio haereant . sed id falsum, omnibusque his dura facies semper. sic et hominum multis fortuna sine flore est.
[*](Th. H. III 4,1.2.) Omnes autem germinant, etiam quae non florent, magna et locorum differentia, quippe cum ex eodem genere quae sunt in palustribus priora germinent, mox campestria , novissima in silvis, per se autem tardius piri silvestres quam ceterae[*](ceterae U 268. -ra ll. v.). primo favonio cornus, proxime laurus pauloque ante aequinoctium tilia, acer, inter primas vero populus, ulmus, salix, alnus, nuces. festinat et platanus . cetera[*](ceterae v. a. D.) vere coepturo, aquifolium, terebinthus, paliurus , castanea, glandes, serotino[*](serotino dv. -nae r.) autem germine mains, tardissimo suber. quibusdam geminatur[*](germinatur Gd Lugd.) germinatio, nimia[*](nimia Dv. minima r.)
soli[*](soli D2dv. sol r.) ubertate aut invitantis[*](inuitantes D1G. -nte D.) caeli voluptate, quod magis in herbis segetum evenit. in arboribus tamen nimia germinatio elactescit[*](elactescit D2D. cfr. XVII 15. XVIII 281. elacescit r. elasse- v.).[*](Th. H. III 5, 4.) sunt aliae naturales quibusdam[*](qui- busdam dG. quiddam DG. quidam E.) praeterque [*](praeterque D2G. paterque r.) vernam[*](uernam ES. -nas rG.), quae suis constant sideribus—quorum ratio aptius reddetur tertio ab hoc volumine—, hiberna[*](18,201 sqq.) aquilae exortu, aestiva canis ortu, tertia arcturi. has duas quidam omnibus arboribus communes putant, sentiri autem maxime in fico, vile, punicis, causam adferentes, quoniam in Thessalia Macedoniaque plurima tum ficus exeat. maxime tamen in Aegypto apparet haec ratio.[*](Th. H. III 5, 1. 2.) et reliquae quidem arbores, ut primum coepere, continuant germinationem, robur et abies et larix intermittunt tripertito[*](tripertita ES.) ac terna germina edunt. ideo et ter[*](ter dH. inter rv.) squamas corticum spargunt, quod omnibus arboribus in germinatione evenit, quoniam praegnatium rumpitur cortex. est autem prima earum incipiente vere circiter xv diebus. iterum germinant transeunte geminos sole. sic fit, ut prima cacumina inpelli secutis[*](secundis D cum U 269. sed cfr. CFW Müller p. 9 et XIV 61. XVI 110. XVIII 242.) appareat, geniculato incremento. tertia est earundem a[*](a TD. ad rv.) solstitio[*](solstitio T. solisstitio DGD. solstitium rv.) brevissima, nec diutius septenis diebus, clareque et tune cernitur excrescentium cacuminum articulatio . vitis sola bis[*](sola bis D2dv. sola ab his D1. sol ab his r.) parturit, primum cum[*](primum cum P. cum pri- ll. v. a. D.) emittit uvam, iterum cum digerit. eorum, quae non florent, partus tantum est et maturitas. quaedam statim in germinatione florent properantque in eo, sed tarde[*](tarde om.D1G.) maturescunt, ut[*](ut D2dv. om. r.) vitis[*](uites dEv.). serotino[*](serotino v. -na ll. D.) quaedam germinatu[*](geminatu G. germinant D.) florent maturantque celeriter, sicuti morus, quae novissima urbanarum germinat nec nisi exacto frigore, ob id dicta sapientissima arborum. sed cum coepit, in tantum universa germinatio erumpit, ut una nocte peragatur etiam[*](peragatur et iam D2S. -gat etiam dv. -geret iam (etiam E) r.) cum strepitu[*](sterritu D1G.).Ex iis, quae hieme aquila exoriente, ut diximus, concipiunt, floret prima omnium amygdala mense Ianuario,[*](99) Martio vero pomum maturat[*](maturant d. -ra E.). ab ea proximae[*](proxime dv. a. S.) florent Armeniaca , dein[*](Armeniaca dein v. -nia cadent (-dunt d) in ll.) tuberes et[*](et dEv. set rD.) praecoces, illae peregrinae, hae[*](hae dv. hac DG. ac ED.) coactae; ordine autem naturae silvestrium primae sabucus, cui medulla plurima, et cui nulla, cornus mascula, urbanarum [*](urbanarum D2v. -norum r.) malus parvoque post, ut simul possit videri, pirus et cerasus et prunus. sequitur laurus, illam cupressus, dein punica, fici. et vites et oleae florentibus iam his germinant, concipiunt vergiliarum exortu. hoc sidus illarum est. floret autem solstitio vitis et, quae paulo serius incipit, olea. deflorescunt omnia septenis diebus non celerius , quaedam tardius, sed nulla pluribus bis septenis, omnia et intra VIII id. Iul. etesiarum praecursu.
[*](Th. H. III 4, 3–6.) Nec statim fructus sequitur in aliquibus. cornus enim circa solstitia reddit primo candidum, postea sanguineum. ex eo genere femina post autumnum fert bacas acerbas et ingustabiles cunctis animantibus, ligno quoque fungosa[*](fungosa dv. -so S. fumgosa DG. fumigoso E.) et inutilis[*](inutili GES.), cum mas e[*](cun mas e D2dB. summa se r.) fortissimis durissimisque [*](durissimisque D2S. quae D1. que r. quoque v.) sit. tanta differentia ab eodem genere fit sexu[*](sexu D2D. sceu E. seu r. sed G. del. v.). et terebinthus messibus reddit semen et acer et fraxinus, nuces et mala et pira praeterquam hiberna aut praecocia autumno, glandiferae serius etiamnum, vergiliarum occasu, aesculus tantum autumno, incipiente autem hieme quaedam genera mali pirique et suber. abies floret[*](floret D2dTD. -res rv.) croci colore
circa solstitium[*](solisstitium D.), semen reddit post vergiliarum occasum. pinus autem et picea praeveniunt germinatione xv fere diebus, semen vero[*](uero dv. uere r.) post vergilias et ipsae reddunt.Citreae et iuniperus et ilex anniferae habentur, novusque fructus in his cum annotino pendet. in maxima tamen admiratione pinus est: habet fructum maturescentem , habet proximo anno ad maturitatem venturum ac deinde tertio. nec ulla arborum avidius se promittit; quo mense[*](quo mense dv. quod mense D2. qm??? se D1. quo se (si E) r.) ex ea nux decerpitur, eodem maturescit alia; sic dispensatur, ut nullo[*](nulla GdE.) non mense maturescant[*](maturescant dv. -cunt r.). quae se in arbore ipsa divisere, azaniae vocantur laeduntque ceteras, nisi detrahantur.
Fructum arborum solae nullum ferunt—hoc est ne semen quidem—tamarix[*](tamarix dv. -ris D2E. -ri r.), scopis[*](copiis E.) tantum nascens[*](post nascens D2ins. Nec semen tantum.), populus, alnus, ulmus Atinia, alaternus, cui folia inter ilicem et olivam. infelices autem existimantur damnataeque religione, quae[*](quae dv. om. r.) nequeseruntur umquam neque fructum ferunt. Cremutius auctor est numquam virere arborem, ex qua Phyllis se suspenderit. quae cummim[*](cummim et cummis S. gum- ll. v.) gignunt, post germinationem aperiunt[*](aperiuntur v. sed cfr. § 109 inflectunt, § 124 tingunt.); cummis non nisi fructu detracto spissatur.
[*](init.: Th. H. II 8, 1.) Novellae arbores carent fructu, quamdiu crescunt . perdunt facillime ante maturitatem palma, ficus, amygdala, malus, pirus, item punica, quae etiam roribus nimiis et pruinis florem amittit. qua de causa inflectunt ramos eius, ne subrecti umorem infestum excipiant atque contineant. pirus et amygdala, etiam si non pluat, sed fiat austrinum caelum aut nubilum, amittunt florem et primos fructus, si, cum defloruere, tales dies fuerint.
ocissime autem salix amittit semen,[*](Th. H. III 1, 3. Homers κ 510. Th. C. II 9, 14. H. III 3, 4.) antequam omnino maturitatem sentiat, ob id dicta Homero frugiperdia[*](frugiperdia D2dJ. -da v. frugifer die r.). secuta aetas scelere suo interpretata est hanc sententiam, quando semen salicis mulieri sterilitatis medicamentum esse constat. sed in hoc quoque providens natura facile nascenti et depacto surculo incuriosius semen dedit. una tamen proditur ad maturitatem perferre solita in Creta insula ipso descensu[*](descensu dv. -so r.) Iovis speluncae durum[*](durum ego. cfr. Pliniana p. 33. dorum DG. edorum d. torum E. thorum Arund. torvum v.) ligneumque, magnitudine ciceris.[*](Th. H. III 3, 5. C. II 3, 7. C. II 10, 1. Colum. V 10, 5. de arb. 19, 3.) Fiunt vero quaedam loci vitio infructuosa, sicut in Paro silva Cende[*](cende DGdD. -dae E. -da v. caedua B. videtur arboris nomen latere in cende (vel cende quae) et pro silua ponendum esse insula.) quae nihil fert. persicae arbores in Rhodo florent tantum. fit haec differentia et sexu, ut in[*](et sexu ut in iis D2D. et ex sexu in iis dv. e sex uiciniis DlG. ex uicinis E.) iis quae[*](quae DGED. que dG. esse v.) mares non ferunt; aliqui hoc permutant[*](permutant et D2dD. -tante D1G. -tantes Ev.) et mares esse quae ferant tradunt. facit et densitas sterilitatem.
Gignentium autem quaedam et lateribus ramorum et cacuminibus ferunt, ut[*](ut D2dv. et r.) pirus, punica, ficus, myrtus. cetero[*](cetera E.) eadem natura[*](matura D1GE.) quae frugibus. namque et in eis spica in cacumine nascitur, legumina in lateribus. palma sola, ut dictum est, in spathis habet fructum, racemis[*](13,30) propendentem.
[*](Th. C. V 1, 8 (6 extr.).) Reliquis sub folio pomum, ut protegatur, excepta fico[*](ficu d.), cui folium maximum umbrosissimumque[*](umbrissimumque D2GdE.) et ideo supra id pomum. eidem uni[*](eidem uni D2D. ei demum rv. eidemque G.) serius folium nascitur quam pomum. insigne proditur in quodam genere Ciliciae, Cypri, Helladis, ficos sub folio, grossos vero post folium nasci. ficus et
praecoces habet, quas Athenis prodromos vocant, in Laconico genere maxime.[*]((Athenaeus III 77e) Th. C. II 9, 13. H. I 14, 1.) Sunt[*](dist. D.) et biferae[*](biferae dv. -re D2. ibi fere r.) in isdem; in Ceo[*](ceo dE.cfr. Athen. III 77e. Cea v. caeco D1. oaeco G. coho D2. Coo D.) insula caprifici triferae sunt; primo fetu[*](fetu dv. fetus r.) sequens evocatur, sequenti tertius. hoc fici caprificantur. et caprifici autem ah adversis foliis nascuntur. biferae et in malis ac piris quaedam, sicut et praecoces. mains silvestris bifera. sequens eius fructus[*](fructus D2dv. -um r.) post arcturum, in apricis maxime. [*](Th. C. I 11, 3. Varro r. r. I 7, 6.)vites quidem et triferae sunt, quas ob id insanas[*](infanas dv. infra sanas DGE2. infrabsanas E1.) vocant, quoniam in his alia maturescunt, alia turgescunt, alia florent. M. Varro auctor est vitem fuisse Zmyrnae[*](Zmyrnae S. smy- Ev. my- r.) apud Matroon[*](Matroon P. -oum H. matream TVerc. -ean D2Gd. matrem an r. mare C e Varr. de re rust. I 7, 6.) triferam[*](tri- feram ll. v. biferam C e Varr. l. l.) et malum in agro Consentino[*](consentino dv. -ina r.). hoc autem evenit perpetuo in Venesi[*](uenesi ll. D. Tacapensi B coll. XVIII 188. frauennesi v.) Africae agro, de quo plura alias. ea est soli fertilitas. trifera est et cupressus. namque[*](18,188) bacae eius colliguntur mense Ianuario et Maio et Septembri, ternasque earum gerit[*](generit D1G.) magnitudines[*](magnitudinis DG (?) D.).
Est vero et in ipsis arboribus etiam onustis peculiaris differentia. summa sui parte fertiliores arbutus, quercus, inferiore iuglandes, fici mariscae. omnes quo magis senescunt , hoc maturius ferunt, et in apricis locis nec pingui 20 terra. silvestria[*](siluestria P. -triora ll. v.) omnia tardiora. quaedam ex his omnino nec maturescunt. item quae subarantur aut quae ablaqueantur celeriora neglectis. haec[*](haec D2dv. bacae r.) et fertiliora.
[*](Th. C. II 11, 10. 6.)Est[*](Est v. A DG.om.dE.an Alia (vel mira)?) etiamnum aetatis differentia. amygdala enim et pirus in senecta fertilissimae, ut et glandiferae et
quoddam genus ficorum, ceterae[*](ceterae in G. -ra in d. -ra eius r.) in iuventa[*](inuenta E.) tardiusque maturantes, quod maxime notatur in vitibus. vetustioribus enim vinum[*](uinum DGv. uuam d. uina E.) melius, novellis copiosius. celerrime vero senescit et in senecta deteriorem fructum gignit malus. namque et minora poma proveniunt et vermiculis obnoxia; quin et[*](an qui et?) in ipsa[*](in ipsa dv. ipsa r.) arbore nascuntur.[*](ibid. 2. 3. 7.) ficus sola ex omnium arborum fetu maturitatis causa medicatur[*](medicatur D2dv. -itatur r.), iam quidem et[*](et dTP. ex rv.) portentis, quoniam maiora sunt pretia praeposteris. omnia autem celerius senescunt praefecunda. quin et protinus moriuntur aliqua caelo fecunditatem omnem eblandito, quod maxime vitibus evenit.contra morus tardissime senescit, fructu minime laborans, tarde et ea[*](ea D2dTv. a D1G.om.E.), quorum crispa materies, ut palma, acer, populus.
et subarata ocius senescunt, silvestria autem tardissime. atque in totum omnis cura fertilitatem adicit, fertilitas senectam. ideo et praeflorent talia[*](talia B. ealia D1G. alia rv.) et praegerminant, in totum[*](in totum ego. totum DGd. tota ES. atque in totum v.) praecocia fiunt, quoniam omnis infirmitas caelo magis oboedit[*](ob- oedit D2S. ob oidit f. oboccidit r.).
[*](Th. H. III 7, 3. III 16, 1 (cfr. III 15, 5).) Multae plura gignunt, ut diximus in glandiferis, inter quas[*](quas G. quae Ddv. que r.) laurus uvas suas maximeque sterilis, quae [*](26 sqq.) non gignit aliud; ob id a quibusdam mas existimatur. ferunt et abellanae iulos compactili callo, ad nihil utiles,