Naturalis Historia
Pliny, the Elder
Pliny, the Elder, creator; Mayhoff, Karl Friedrich Theodor, 1841-1914, editor
Harum generis[*](generis ego. cfr. § 80. -ri ll. v.) non decidunt oleae, lauro, palmae, myrto, cupressis[*](cupresso dEv. a. S.), pinis, hederae, rhododendro et, quamvis herba dicatur, sabinae. rhododendron, ut nomine apparet, a Graecis venit. alii nerium vocarunt, alii rhododaphnen , sempiternum fronde, rosae similitudine, caulibus fruticosum. iumentis caprisque et ovibus venenum est, idem homini contra serpentium venena remedio.
Silvestrium generis folia non decidunt abieti, larici, pinastro, iunipero, cedro, terebintho, buxo, ilici, aquifolio, suberi, taxo, tamarici. inter utraque genera sunt andrachle[*](andrachle Salm. exerc. 362aF. (cfr. Theophr). -acile ll. -achne v. adrachne B.) in Graecia et ubique unedo; reliqua enim folia decidunt iis praeterquam in cacuminibus. non decidunt autem et in fruticum genere cedro cuidam[*](cedro cuidam ego coll. Theophr.h. p. I 9, 4. cuidam dEv. cudam DG, del. D. quibusdam S.), rubo, calamo[*](calami E. calam G.). in Thurino agro,[*](ibid. 5. I 3, 5.) ubi Sybaris fuit, ex ipsa urbe prospiciebatur quercus una numquam folia demittens nec ante
mediam aestatem germinans; idque mirum est, Graecis auctoribus proditum, apud nos postea sileri. nam locorum tanta vis est, ut circa Memphim Aegypti et in Elephantine Thebaidis nulli[*](nullae E.) arborum[*](arborum dTS. -res r. -ri v.) decidant, ne vitibus quidem.[*](Th. H. I 9, 4.) Ceterae omnes extra praedictas—etenim enumerare longum est—folia deperdunt, observatumque non arescere nisi tenuia et lata et mollia, quae vero non decidant, callo crassa et angusta esse. falsa definitio est non decidere iis, quarum pinguior sucus sit. quis enim potest in ilice intellegere? decidere Timaeus mathematicus sole scorpionem transeunte sideris vi et quodam veneno aëris putat. cur ergo non eadem causa adversum omnes polleat, iure miremur.[*](ibid. 6. 7.) cadunt plurimis[*](plurimi E. -ma Arund.) autumno, quaedam amittunt tardius[*](amittunt tardius ego. tardius amittunt dv. tardius r Arund. S.) atque in hiemes prorogant moras, neque interest maturius germinasse, utpote cum quaedam primae germinent[*](germinent dv. -nant r.) et inter novissimas nudentur, ut amygdalae ,[*](dist. D.) fraxini, sabuci, morus autem[*](aut G. haud E.) novissima germinet[*](germinat dEv.), cum primis folia demittat[*](demittat D. -ttet DG. dimittit rv.). magna et in hoc vis soli[*](solis E.). prius decidunt in siccis macrisque, et vetustae[*](uetustae dv. -tate r.) prius arbori , multis etiam antequam maturescat fructus, ut[*](ut D2dS. in rv.) serotinae [*](serotina v. a. S.)[*](dist. D.) fico et hibernae[*](hibernae D2s. -na Ev. -no r.) piro et malo[*](malo Ev. -la r.), granatumque[*](granatumque DGD. -tum d. -tum quod ES. -to v.) est pomum tali[*](tali ego. om. ll. v) tantum aspici[*](aspicit E. -citur J.) in matre[*](matrem E.). neque iis autem, quae[*](dist. D.) semper retinent comas, eadem folia durant[*](durant sed d (?) v. a. S.) subnascentibus alis; tum arescunt vetera, quod evenit circa solstitia maxime.
[*](Th. H. I 10, 1.) Foliorum unitas in suo cuique genere permanet, praeterquam populo, hederae, crotoni, quam et cici diximus[*](15,25)
vocari.populi tria genera: alba ac nigra et quae Libyca appellatur[*](appellatur v. -antur ll.), minima folio ac nigerrima fungisque enascentibus laudatissima. alba folio bicolor, superne candicans, inferiore parte viridi. huic nigraeque et crotoni[*](crotoni Tv. -tam G. cotoni d. -tam D. -ta E.) in iuventa circinatae rotunditatis sunt, vetustiora in angulos exeunt. e contrario hederae angulosa rotundantur. populorum foliis grandissima lanugo evolat candida et radiata[*](candida et radiata D2J. -dae traditae dH. -dae tradita rv.), folio[*](filo TJ.) numerosiore candicant ut[*](candicant ut ego. candida et ut ll. v. -dae fiunt J.) villi[*](uilli v. uillae ll. J. iuli B. iulus C.). folia granatis et amygdalis rubentia.
Mirum in primis id quod ulmo tiliaeque et oleae et populo albae et salici evenit. circumaguntur enim folia earum post solstitium, nec alio argumento certius intellegitur sidus confectum.[*](ibid. 2.)
est et publica omnium foliorum in ipsis differentia. namque pars inferior a terra herbido viret colore, ab eadem leviora nervos callumque et articulos in superiore habent parte, incisuras vero subter, ut manus humana. oleae superne candidiora et minus levia, item hederae. sed omnium folia cotidie ad solem oscitant, inferiores partes tepefieri volentia[*](uolentia dv. uiol- r.). superior pars omnium lanuginem quantulamcumque habet, quae in aliis gentium lana est.
In oriente funes validos e foliis palmae fieri dictum est, eosque in umore utiliores esse. et apud nos[*](13,30) vero[*](uero D. uere DGEv. fere dG.) palmis a messe decerpuntur[*](decerpuntur dv. -pantur r.). ex his[*](ex his D2G. iis D1. eis r.) meliora quae sese[*](sese D2dG. esse r.) non diviserint[*](diuiserint dG. -rit G. deuiserit D. diuisis erit E.). siccantur sub tecto quaternis diebus, mox in sole expanduntur et noctibus relicta, done candore inarescant, postea in opera finduntur.
[*](ibid. 4. 5. 6. 7.) Latissima fico, viti, platano, angusta myrto, punicae[*](punicae v. -co ll. D.), oleae, capillata pino, cedro, aculeata aquifolio et
ilicum[*](ilicum dv. licum r.) generi—nam iuniperis[*](iunipero dv. a. S.) spina pro folio est—, carnosa cupresso, tamarici, crassissima alno, longa harundini , salici, palmae et duplicia, circinata piro, mucronata malo, angulosa hederae, divisa platano, insecta pectinum modo piceae, abieti, sinuosa toto[*](toto dv. tota r.) ambitu robori, spinosa cute rubo. mordacia sunt quibusdam, ut urticis, pungentia pino, piceae, abieti, larici, cedro, aquifoliis, pediculo brevi oleae, ilici[*](oleae ilici D2D. -ae et ilici dv. -ae et lici E. -a et lici r.), longo vitibus, tremulo populis, et iisdem solis inter se crepitantia. iam et in pomo ipso mali quodam in genere parva mediis emicant folia, interim et gemina, praeterea aliis circa ramos, aliis et in cacumine ramorum, robori et in caudice ipso.[*](Th. H. I 10, 8. Cato 5, 8.) iam densa[*](densa v. -so ll.) aut[*](aut ego. ac ll. v.) rara semperque lata rariora. disposita myrto, concava buxo, inordinata pomis, plura eodem pediculo exeuntia malis pirisque, ramulosa ulmo et cytiso. quibus adicit Cato decidua[*](decidua G. -dua ea DGD. -due a d. -dua a Ev.) popul ea[*](populea G. -lo a ll. -lo v.) quernaque, animalibus iubens dari non perarida, bubus quidem et ficulnea ilignaque[*](ilignaque v. lig- ll.) et hederacea. dantur et ex harundine ac lauru. decidunt sorbo universa, ceteris paulatim. et de foliis hactenus.