Naturalis Historia

Pliny, the Elder

Pliny, the Elder, creator; Mayhoff, Karl Friedrich Theodor, 1841-1914, editor

in eadem septentrionali plaga Hercyniae[*](Hercyniae C. -ciniae D(?). hirciniae G. -caniae EX. hyrcinie dv.) silvae roborum vastitas intacta aevis[*](euis d.om. v. a. G.) et congenita mundo prope inmortali sorte miracula excedit. ut alia omittantur fide caritura, constat attolli colles occursantium inter se radicum repercussu aut, ubi secuta tellus non sit, arcus ad ramos usque et ipsos inter se rixantes curvari portarum patentium modo, ut turmas equitum tramittant.

Glandiferi maxime generis omnes, quibus honos apud Romanos perpetuus.

hine civicae coronae, militum virtutis insigne clarissimum, iam pridem vero et clementiae imperatorum, postquam civilium bellorum profano meritum coepit videri civem non occidere. cedunt his murales vallaresque et aureae, quamquam pretio antecedentes , cedunt et rostratae, quamvis in duobus maxime ad hoc aevi celebres, M. Varrone e piraticis bellis dante Magno Pompeio, itemque[*](itemque D2dEv. quae r.) M. Agrippa tribuente Caesare e Siculis, quae et ipsa piratica fuere. antea rostra navium tribunali[*](publice R.dT.) praefixa fori decus erant, veluti p. R. ipsi corona inposita. postquam vero tribuniciis seditionibus calcari ac pollui coepere, postquam vires ex publico in privatum agi[*](priuatum agi fBrot. -tu magis ll. -tum magis v.) singulisque civium quaeri et sacrosancti[*](sacrosancta Tv.a.S.) omnia profana facere, tum a pedibus eorum subiere[*](subire dE.) in capita civium rostra. dedit hanc Augustus coronam Agrippae, sed civicam a genere humano accepit ipse.

[*](Homerus ς 485. ν 736.) Antiquitus[*](dist. Brunn. p. 26.) quidem nulla nisi deo dabatur—ob id Homerus caelo tantum eam[*](eā DS. ea r. eas v.) et proelio universo tribuit, viritim vero ne in certamine quidem ulli—feruntque primum omnium Liberum patrem inposuisse capiti suo ex hedera. postea deorum[*](eorum E.) honori sacrificantes sumpsere, victimis

simul coronatis. novissime et in sacris certaminibus usurpatae, in quibus hodieque non victori dantur[*](dantur D. datur ll. G. dant v.), sed patriam ab eo coronari pronuntiatur; inde natum ut et triumphaturis conferrentur in templis dicandae, mox ut et ludis darentur. longum est nec instituti[*](institutio E.) operis[*](one- ris DGf.) disserere , quis quamque Romanorum primus acceperit; neque enim alias noverant quam bellicas. quod certum est, uni gentium huic plura sunt genera quam cunctis.

Romulus frondea coronavit Hostum Hostilium, quod Fidenam primus inrupisset. avus hic Tulli Hostilii regis fuit. P. Decium patrem tribunum militum frondea donavit exercitus ab eo servatus imperatore Cornelio Cosso cos. Samnitium bello. civica iligna[*](iligna Verc. -no DGE. in ligno d.) primo fuit, postea magis placuit ex aesculo Iovi sacra[*](ioui sacra D2v. iouis ara r.), variatumque[*](uastatumque D1GE.) et cum quercu est ac data ubique quae fuerat, custodito tantum[*](tamen v. a. G.) honore glandis.[*](Masurius Sabinus apud Gellium V 6, 13.) additae leges artae et ideo superbae quasque conferre libeat cum illa Graecorum summa, quae sub ipso love datur cuique muros patria gaudens rumpit: civem[*](ciuem D2Gv. quem r.) servare, hostem occidere, utque[*](ut ne J. -utcumque S.) eum locum, in quo sit actum, hostis optineat eo die, ut servatus fateatur— alias testes nihil prosunt—, ut civis[*](ciuis D2v. ciues r.) fuerit. auxilia quamvis rege servato decus non dant, nec crescit honos idem imperatore conservato, quoniam conditores in quocumque cive[*](ciue dv. -em r S.) summum esse voluere. accepta licet uti perpetuo. ludis[*](ludi E. ludos B.) ineunti[*](ineunti B. sine uentis E. inouentis DG. innouanti d.) semper adsurgi etiam ab senatu in more est, sedendi ius in proximo senatui, vacatio[*](uacatio dv. uoc- r.) munerum[*](numerum DG.) omnium ipsi patrique et avo paterno. XIII eas accepit Siccius Dentatus, ut retulimus suo loco, VI Capitolinus, is quidem[*](7,102) et de duce Servilio. Africanus de patre accipere noluit

apud Trebiam. o mores aeternos, qui tanta opera honore solo donaverint et, cum reliquas coronas auro commendarent , salutem civis[*](ciuis v. quis ll.) in pretio esse noluerint, clare[*](clara v. a. H.) professi ne[*](professi ne TfH. -sione (-seone G1).rv.) servari quidem hominem fas esse lucri causa!