Naturalis Historia
Pliny, the Elder
Pliny, the Elder, creator; Mayhoff, Karl Friedrich Theodor, 1841-1914, editor
[*](Homerus υ 277.) Materiae enim causa reliquas arbores natura genuit copiosissimamque fraxinum. procera haec ac teres, pinnata et ipsa folio, multumque Homeri praeconio et Achillis hasta nobilitata. materies est ad plurima utilis;
ea quidem, quae fit in Ida Troadis, in tantum cedro similis, ut ementes fallat cortice ablato.[*](Th. H. III 11, 3 4. 5.) Graeci duo genera eius fecere: longam enodem, alteram brevem duriorem fuscioremque , laureis foliis. bumeliam vocant in Macedonia amplissimam lentissimamque. alii situ divisere, campestrem enim esse crispam, montanam spissam.[*](Diosc. I 108. Pl. iun. p. 111, 10.) folia earum iumentis mortifera, ceteris ruminantium innocua Graeci prodidere ; in Italia nec iumentis nocent.[*](nocent dC. -cet rv.) contra serpentes vero suco expresso ad potum et inposita ulceri[*](ulterior E. -ori d.) opifera, ut nihil[*](ut nihil ego. ac nihil ll. v.) aeque, reperiuntur, tantaque est vis[*](uis ut D1dv. uisui E. uis huic D2.), ut ne matutinas quidem occidentesve umbras, cum[*](cum dP. quam rv.) sunt longissimae, serpens arboris eius adtingat, adeo ipsam procul fugiat. experti[*](experta D2v. a. G.) prodimus, si fronde ea circumcludantur[*](circumcludan- tur ego. -datur D2D. ciroque cludatur D1G. giro concludatur Arund. gyroque cludatur Ev. gyroque circumclaudatur dT.cfr.U 262.) ignis[*](et igni D.) et serpens, in ignes potius quam in fraxinum fugere serpentem . mira naturae benignitas, prius quam hae prodeant , florere fraxinum nec ante conditas folia demittere[*](demittere ego. dim- ll.v.cfr. § 81.83. XIX 66.).[*](Th. H. III 10, 4. I 12, 4.) In tilia mas et femina differunt omni modo. namque et materies maris dura rufiorque ac nodosa et odoratior, cortex quoque crassior ac detractus inflexibilis. nec semen fert aut florem ut femina, quae crassior arbore, materie candida praecellensque est. mirum in hac arbore fructum a nullo animalium adtingi, foliorum corticisque sucum esse dulcem. inter corticem ac lignum tenues tunicae[*](tunicae coni. Dal. -cas dv. tonicas r. tuni- cae sunt D.) multiplici membrana, e quibus vincula tiliae vocantur tenuissimumque eorum[*](tenuissimumque eorum ego. -mum quorum DGD. -mum eorum Ev. -mae earum dG.) philyrae, coronarum lemniscis celebres antiquorum honore. materies teredinem non sentit, proceritate perquam modica, verum utilis.
Acer eiusdem fere amplitudinis, operum elegantia ac subtilitate citro secundum. plura eius genera: album, quod praecipui candoris, vocatur Gallicum in transpadana Italia transque Alpes nascens. alterum genus crispo macularum discursu, qui cum excellentior fuit, a similitudine caudae pavonum nomen accepit, in Histria Raetiaque praecipuum. e viliore genere crassivenium vocatur .[*](Th. H. III 1, 1.2 (III 3, 1).) Graeci situ discernunt, campestre enim candidum esse nec crispum—quod glinon[*](glinon v e Theophr. alinon D2dTE. -ono r.) vocant—, montanum vero crispius duriusque, etiamnunc e mascula crispius ad lautiora opera, tertium genus zygian rubentem, fissili ligno[*](ligno v. -ni ll.), cortice livido[*](liuido ego. -do de ll. -do et v. -do ac D.), scabro. hoc alii generis proprii esse malunt et Latine carpinum appellant.
Pulcherrimum vero est bruscum, multoque excellentius etiamnum molluscum. tuber utrumque arboris eius, bruscum intortius crispum, molluscum simplicius sparsum et, si magnitudinem mensarum caperet, haud dubie praeferretur citro; nunc intra pugillares lectorumque solidos[*](solidos Salm. exerc. 296aD. solicios DGf. sili- dE2V. sibli- E1. cfr. U 263.) aut lamnas raro usu spectatur. e brusco fiunt et mensae[*](an mensae, sed nigrescentes?) nigrescentes. reperitur et in alno[*](alni D1Gd.) tuber[*](tuber D2v. -ber et ES. -bere r. -ber set J.), tanto deterius, quantum ab acere alnus ipsa distat. aceris mares prius florent. etiamnum in siccis natae praeferuntur aquaticis , sicut et fraxini. est trans Alpes arbor simillima aceri albo materie, quae vocatur staphylodendron. fert siliquas et in iis nucleos sapore nucis abellanae.
[*](extr.: Th. H. III 3, 3.) In primis vero materies honorata buxo est raro crispanti[*](crispi//canti E.)[*](lacunam ego indicavi. Excidit fortasse simplicis.) nec nisi radice[*](radice ll. v. cortice Arund.), de ceteo..... levisque est[*](leuisque est ego. lenis qui est EArund. lenis quies rv. lenis quies est S. leui cuius U 264.)
materiae[*](materia EArund. v. a. G.), set lentore[*](set lentore ego. silentio D2G. -tiae D1Gd. -ti EArund. v. est lentitie U.) quodam[*](et quadam EArund.v. a. G. quadam et U.) et duritie ac pallore commendabilis , ipsa[*](ipsa ego. in ipsa ll. v.) vero arbor et[*](arbor et ego. -bore ll. v.) topiario opere. tria eius genera: Gallicum, quod in metas emittitur amplitudinemque proceriorem[*](amplitudine procerior-est E. -ores S.). oleastrum[*](oleastrum ll. v. siluestre U 264.), in omni usu damnatum, gravem praefert odorem. tertium genus nostratis[*](nostratis DGdv. -trates TES. -trate Verc. -tras D.) vocant, e silvestri[*](siluestre (om. e) Ev. a. D.), ut credo, mitigatum satu, diffusius et densitate parietum, virens semper ac tonsile.[*](Th. H. III 15, 5. 4, 6 (IV 5,1).) buxus Pyrenaeis ac Cytoriis montibus plurima et Berecyntio tractu, crassissima in Corsica[*](corsica dv. -cam r.), flore[*](flore G. -rem ll. v.) non spernendo, quae causa amaritudinis mellis. semen[*](mellis. semen D. semen mellis ll. mellis. semen illius v.) cunctis animantibus invisum. nec in Olympo Macedoniae gracilior, sed brevis. amat frigida, aprica[*](an aspera (Theophr.τραχέσι)?). in igni[*](in igni DGEv. ligni dTD.) quoque duritia[*](duritiam E.) quae[*](quae DdTv. que G.om.ES. | ferri ES.) ferro, nec flamma nec carbone utili[*](utilis dEv. a. G.).[*](Th. H. III 14, 1. Colum. V 6, 2. de arb. 16,1. Tremellius Scrofa ap. Colum. l.l. (IX 13, 2).) Inter has atque frugiferas materie vitiumque amicitia accipitur ulmus. Graeci duo genera eius novere: montanam[*](montanam ego. -tuosam ll.v. cfr. §48. 63. 67. 128. XVIII 63. 179. XX 173. XXI 160. XXIV 34.) quae sit amplior, campestrem quae fruticosa. Italia Atinias vocat[*](uocat dv. -ant r.) excelsissimas et ex iis siccan eas[*](siccaneas vet. Dal. cfr. Index libri et Colum. II 2, 4. 16, 3. IV 30, 5. siccanas ll. v.) praefert, quae non sint riguae, alterum genus Gallicas, tertium nostrates, densiore folio et ab eodem pediculo numerosiore, quartum silvestre. Atiniae[*](Ati- niae v. rat- ll.) non ferunt samaram [*](samaram dH. -riam Ev. -rim D. -ritim G. -ra B.)—ita vocatur ulmi semen—, omnesque radicum plantis proveniunt, reliquae semine.
[*]((Th. H. III 3, 1).) Nunc celeberrimis arborum dictis quaedam in universum de cunctis indicanda sunt. montes amant cedrus, larix, taeda et ceterae, e quibus resina gignitur, item aquifolia, buxus, ilex, iuniperus, terebinthus, populus, ornus, carpinus. est[*](est D. est et ll. v.) in Appennino et[*](et om.dEv.) frutex, qui vocatur cotinus, ad linamenta[*](linamenta H. ligna- ll. linea- v.) modo conchylii colore insignis. montes et valles diligit abies, robur, castaneae, tilia, ilex, cornus. aquosis montibus gaudent acer, fraxinus, sorbus[*](sorbus dv. soruus D2. oruus D1G. ornus E.), tilia, cerasus. non temere in montibus visae sunt prunus, punicae, oleastri, iuglans, mori[*](mori fS. -ris D1GE. -rus D2dv.), sabuci. descendunt et in plana cornus, corylus, quercus, ornus, acer, fraxinus, fagus, carpinus. subeunt et in montuosa ulmus, mains, pirus, laurus, myrtus, sanguinei frutices[*](fruticis DG(?)D.), ilex tinguendisque vestibus nascentes[*](nascentis DG(?)E2D. -ndis E1.) genistae. gaudet frigidis sorbus, sed magis etiam betulla. Gallica haec arbor mirabili candore atque tenuitate, terribilis magistratuum virgis, eadem circulis flexilis, item corbium costis[*](costis D2dfH. cortis r. sportis v.). bitumen ex ea Galliae[*](galli D2D.) excoquunt. in eosdem situs comitantur[*](comitatur v.sed cfr. IX 110. XXI 65.) et spina, nuptiarum facibus auspicatissima, quoniam inde fecerint pastores qui rapuerunt Sabinas, ut auctor est Masurius. nunc facibus carpinus, corylus familiarissimae.
[*](Th. C. V 15, 3. H. II 7, 1.) Aquas odere[*](aquas odere v. aqua sudore ll.) cupressi, iuglandes, castaneae, laburnum . Alpina et haec arbor, nec vulgo nota, dura ac candida materie, cuius florem cubitalem longitudine apes non adtingunt. odit et quae appellatur Iovis barba, in opere topiario tonsilis et in rotunditatem spissa, argenteo folio. [*](Cato 9. Th. H. III 3, 2.)non nisi in aquosis proveniunt salices, alni, populi, siler, ligustra tesseris utilissima, item vaccinia Italiae in aucupiis sata, Galliae vero etiam purpurae tinguendae causa ad
servitiorum vestes. quaecumque communia sunt montibus planisque, maiora fiunt[*](fiunt et ego. fiunt ll. v.)et aspectu[*](aspectuque v. a. S.) pulchriora[*](pulchriora quae d. -oraque r S. -ora v.) quae in campestribus, meliora autem fructu[*](autem fructu D2D. om. rv.), materie[*](et materie D.) crispiora quae[*](crispiora quae ego. cfr. Pliniana p. 40. -oraque ll. v.) in montibus, exceptis malis pirisque.[*](Th. H. I 9, 3.) Praeterea arborum aliis decidunt folia, aliae sempiterna coma virent, quam differentiam antecedat necesse est prior. sunt enim arborum quaedam omnino silvestres , quaedam urbaniores, quoniam[*](quoniam DGS. Quõ E. qllm d. quas v.) his placet nominibus distinguere ac[*](ac ego.cfr. p. 27, 7. hae ll. H. h. e. Müller emend. III 8. ergo v.) mites, quae fructu aut aliqua dote umbrarumque officio humanius iuvant, non improbe dicantur urbanae.
Harum generis[*](generis ego. cfr. § 80. -ri ll. v.) non decidunt oleae, lauro, palmae, myrto, cupressis[*](cupresso dEv. a. S.), pinis, hederae, rhododendro et, quamvis herba dicatur, sabinae. rhododendron, ut nomine apparet, a Graecis venit. alii nerium vocarunt, alii rhododaphnen , sempiternum fronde, rosae similitudine, caulibus fruticosum. iumentis caprisque et ovibus venenum est, idem homini contra serpentium venena remedio.
Silvestrium generis folia non decidunt abieti, larici, pinastro, iunipero, cedro, terebintho, buxo, ilici, aquifolio, suberi, taxo, tamarici. inter utraque genera sunt andrachle[*](andrachle Salm. exerc. 362aF. (cfr. Theophr). -acile ll. -achne v. adrachne B.) in Graecia et ubique unedo; reliqua enim folia decidunt iis praeterquam in cacuminibus. non decidunt autem et in fruticum genere cedro cuidam[*](cedro cuidam ego coll. Theophr.h. p. I 9, 4. cuidam dEv. cudam DG, del. D. quibusdam S.), rubo, calamo[*](calami E. calam G.). in Thurino agro,[*](ibid. 5. I 3, 5.) ubi Sybaris fuit, ex ipsa urbe prospiciebatur quercus una numquam folia demittens nec ante
mediam aestatem germinans; idque mirum est, Graecis auctoribus proditum, apud nos postea sileri. nam locorum tanta vis est, ut circa Memphim Aegypti et in Elephantine Thebaidis nulli[*](nullae E.) arborum[*](arborum dTS. -res r. -ri v.) decidant, ne vitibus quidem.[*](Th. H. I 9, 4.) Ceterae omnes extra praedictas—etenim enumerare longum est—folia deperdunt, observatumque non arescere nisi tenuia et lata et mollia, quae vero non decidant, callo crassa et angusta esse. falsa definitio est non decidere iis, quarum pinguior sucus sit. quis enim potest in ilice intellegere? decidere Timaeus mathematicus sole scorpionem transeunte sideris vi et quodam veneno aëris putat. cur ergo non eadem causa adversum omnes polleat, iure miremur.[*](ibid. 6. 7.) cadunt plurimis[*](plurimi E. -ma Arund.) autumno, quaedam amittunt tardius[*](amittunt tardius ego. tardius amittunt dv. tardius r Arund. S.) atque in hiemes prorogant moras, neque interest maturius germinasse, utpote cum quaedam primae germinent[*](germinent dv. -nant r.) et inter novissimas nudentur, ut amygdalae ,[*](dist. D.) fraxini, sabuci, morus autem[*](aut G. haud E.) novissima germinet[*](germinat dEv.), cum primis folia demittat[*](demittat D. -ttet DG. dimittit rv.). magna et in hoc vis soli[*](solis E.). prius decidunt in siccis macrisque, et vetustae[*](uetustae dv. -tate r.) prius arbori , multis etiam antequam maturescat fructus, ut[*](ut D2dS. in rv.) serotinae [*](serotina v. a. S.)[*](dist. D.) fico et hibernae[*](hibernae D2s. -na Ev. -no r.) piro et malo[*](malo Ev. -la r.), granatumque[*](granatumque DGD. -tum d. -tum quod ES. -to v.) est pomum tali[*](tali ego. om. ll. v) tantum aspici[*](aspicit E. -citur J.) in matre[*](matrem E.). neque iis autem, quae[*](dist. D.) semper retinent comas, eadem folia durant[*](durant sed d (?) v. a. S.) subnascentibus alis; tum arescunt vetera, quod evenit circa solstitia maxime.
[*](Th. H. I 10, 1.) Foliorum unitas in suo cuique genere permanet, praeterquam populo, hederae, crotoni, quam et cici diximus[*](15,25)
vocari.populi tria genera: alba ac nigra et quae Libyca appellatur[*](appellatur v. -antur ll.), minima folio ac nigerrima fungisque enascentibus laudatissima. alba folio bicolor, superne candicans, inferiore parte viridi. huic nigraeque et crotoni[*](crotoni Tv. -tam G. cotoni d. -tam D. -ta E.) in iuventa circinatae rotunditatis sunt, vetustiora in angulos exeunt. e contrario hederae angulosa rotundantur. populorum foliis grandissima lanugo evolat candida et radiata[*](candida et radiata D2J. -dae traditae dH. -dae tradita rv.), folio[*](filo TJ.) numerosiore candicant ut[*](candicant ut ego. candida et ut ll. v. -dae fiunt J.) villi[*](uilli v. uillae ll. J. iuli B. iulus C.). folia granatis et amygdalis rubentia.
Mirum in primis id quod ulmo tiliaeque et oleae et populo albae et salici evenit. circumaguntur enim folia earum post solstitium, nec alio argumento certius intellegitur sidus confectum.[*](ibid. 2.)
est et publica omnium foliorum in ipsis differentia. namque pars inferior a terra herbido viret colore, ab eadem leviora nervos callumque et articulos in superiore habent parte, incisuras vero subter, ut manus humana. oleae superne candidiora et minus levia, item hederae. sed omnium folia cotidie ad solem oscitant, inferiores partes tepefieri volentia[*](uolentia dv. uiol- r.). superior pars omnium lanuginem quantulamcumque habet, quae in aliis gentium lana est.
In oriente funes validos e foliis palmae fieri dictum est, eosque in umore utiliores esse. et apud nos[*](13,30) vero[*](uero D. uere DGEv. fere dG.) palmis a messe decerpuntur[*](decerpuntur dv. -pantur r.). ex his[*](ex his D2G. iis D1. eis r.) meliora quae sese[*](sese D2dG. esse r.) non diviserint[*](diuiserint dG. -rit G. deuiserit D. diuisis erit E.). siccantur sub tecto quaternis diebus, mox in sole expanduntur et noctibus relicta, done candore inarescant, postea in opera finduntur.
[*](ibid. 4. 5. 6. 7.) Latissima fico, viti, platano, angusta myrto, punicae[*](punicae v. -co ll. D.), oleae, capillata pino, cedro, aculeata aquifolio et
ilicum[*](ilicum dv. licum r.) generi—nam iuniperis[*](iunipero dv. a. S.) spina pro folio est—, carnosa cupresso, tamarici, crassissima alno, longa harundini , salici, palmae et duplicia, circinata piro, mucronata malo, angulosa hederae, divisa platano, insecta pectinum modo piceae, abieti, sinuosa toto[*](toto dv. tota r.) ambitu robori, spinosa cute rubo. mordacia sunt quibusdam, ut urticis, pungentia pino, piceae, abieti, larici, cedro, aquifoliis, pediculo brevi oleae, ilici[*](oleae ilici D2D. -ae et ilici dv. -ae et lici E. -a et lici r.), longo vitibus, tremulo populis, et iisdem solis inter se crepitantia. iam et in pomo ipso mali quodam in genere parva mediis emicant folia, interim et gemina, praeterea aliis circa ramos, aliis et in cacumine ramorum, robori et in caudice ipso.[*](Th. H. I 10, 8. Cato 5, 8.) iam densa[*](densa v. -so ll.) aut[*](aut ego. ac ll. v.) rara semperque lata rariora. disposita myrto, concava buxo, inordinata pomis, plura eodem pediculo exeuntia malis pirisque, ramulosa ulmo et cytiso. quibus adicit Cato decidua[*](decidua G. -dua ea DGD. -due a d. -dua a Ev.) popul ea[*](populea G. -lo a ll. -lo v.) quernaque, animalibus iubens dari non perarida, bubus quidem et ficulnea ilignaque[*](ilignaque v. lig- ll.) et hederacea. dantur et ex harundine ac lauru. decidunt sorbo universa, ceteris paulatim. et de foliis hactenus.