Naturalis Historia

Pliny, the Elder

Pliny, the Elder, creator; Mayhoff, Karl Friedrich Theodor, 1841-1914, editor

[*]((7) Diosc. V 12. —) Hactenus bonitas vini nationibus debetur. apud Graecos cura[*](cura coni. H. -rę ad. -re DF. iure E(?)v. cfr. § 62. 83) clarissimum nomen accepit quod appellaverunt bion[*](biaeon B. at cfr. XXIII 53), ad plurimos valitudinum usus excogitatum, ut docebimus[*](23,53) in parte medicinae. fit autem hoc modo: uvae paulum ante maturitatem decerptae siccantur acri sole, ter die versatae per triduum, quarto exprimuntur, dein in[*](in H. om. ll.v) cadis sole inveterantur. [*]((10. 13) Athen. I 32e. —) Coi[*](Coi (DE?) H. cui Fav) marinam aquam largiorem miscent, a servi furto origine orta sic mensuram explentis, qua re[*](explentis qua re ego. -ntis quae DFd. -nt idque a. -pellent (-llant E1) idque E. -plentis idque v) translata[*](translata DFd. -tum Eav) in album mustum leucocoum[*](leucocoum DFH. -cocum d. -cooum Eas. -cochrun v) appellatur. in alis autem gentibus simili modo factum tethalassomenon vocant, thalassiten autem vasis musti deiectis in mare, quo genere praecox fit vetustas[*](uetustas G. –tus DFd. -tū Ea. et uetustius v) .[*](Cato 112. — (17) Athen. I 32e. —) nec non apud nos quoque Coum vinum ex Italico faciendi rationem Cato demonstravit, super cetera in sole quadriennio[*](biennio B. triduo P. quadriduo coni. Dal. cfr. Cato) maturandum praecipiens. Rhodium Coo simile est, Phorineum[*](phorineum Ed(?)v. -rmaeum M. -rmeum DF. fermeū a) salsius Coo[*](Coo v. ···· M. coon r) . omnia transmarina septem [*](septem M. -tem in sex DFdv. -tem uel in sex EaH. -tem ant sex C(S). uina septem JD) annis ad vetustatem mediam pervenire existimantur.

[*](Th. C VI 16, 5. cfr. Pl. XXI 35. — (22) Col. III 2, 24. Diosc. V 9 med. Athen. I 28f. Geop. V 2, 4.)[*]((1) cfr. Galen. san. tuenda V 5. — (2) Diosc. V 9 med. Col. XII 19, 1. 21, 1. (Pl. XXIII 62). Varro ap. Non. 551, 15–27. Isid. XX 3, 15. 14. —) Vinum omne dulce minus odoratum; quo 20 tenuius, eo odoratius. colores vinis quattuor: albus, fulvus, sanguineus, niger. psithium[*](psythium va.J uel (pro et) M) et melampsithium passi genera

sunt suo sapore[*](suum saporem (non uini referentia) va.S), non vino[*](uinici a. ui- cinis E), Scybelites[*](scybelites (coni Dal.) S. scybil- H. cib .....s M. ciscibilitis DFd. cisib- v. ciuilitas E. Vil- a.cfr. Galen.) vero mulsi, in Galatia nascens, et Haluntium[*](Haluntium ego. cfr. III 90. halynt- MDFG. halint- d. alynt- a. alint- E. Alunt- H. balincium v) in Sicilia. nam siraeum[*](sireum Fa. syr- va.B. psitaeum M1. psith- M2), quod alii hepsema, nostri sapam[*](sapan FE. saban a) appellant, ingeni, non naturae, opus est musto usque ad terliam[*](tertiam MJ. -am partem rv) mensurae decocto. quod ubi factum ad dimidiam est, defrutum vocatur[*](uocatur MD. -amus rv). omnia in adulterium mellis excogitata, sed priora uva terraque constant[*](constat M). passum[*](dist.D) a Cretico[*](Cretico B e Diosc. greco Fa. graeco rv(D). cfr. XX 208) Cilicium probatur et[*](et ll.v. id D) Africum. [*](Diosc. V 9. Col. XII 39, 1. 3. 16, 3. (cfr. Pl. supra 24. 34).) et in Italia finitimisque provinciis fieri[*](fieri om.Ea) certum est ex uva quam Graeci psithiam[*](psithiam MJ. sticham E(?)H. -cam DFdav) vocant, nos apianam[*](apianam EaBer. apin- M. appian- DFv), item scripulam[*](scripulam MJ. scirp- rv(S). -la B) , diutius uvis[*](uuis (coni. S)D. om. ll.v) in vite sole adustis[*](uuis adustis va.G) aut ferventi[*](aut ferti D1F. adferunt E. aff- a) oleo[*](dolio EaS). quidam ex quacumque dulci, dum[*](tum Ea) praecocta[*](praecoctā a. -cotu M. -cocua Fels p. 30. percocta CFW Müller p. 16) alba, faciunt siccantes sole, donec paulo amplius dimidium pondus supersit, tunsasque leniter exprimunt. dein quantum expressere adiciunt vinaceis aquae puteanae, ut et secundarium passum[*](passum Mv. -stum r) faciant. diligentiores eodem modo siccatis acinos eximunt ac sine sarmentis madefactos vino excellenti, donec intumescant, premunt — et hoc genus ante cetera laudant — ac simili modo aqua addita secundarium faciunt. [*]((1) cfr. Cato 120. Col. XII 29. —) medium[*](media M) inter dulcia vinumque[*](que om.azva.G) est quod[*](quod om.F) Graeci aigleucos[*](aigleucos (P)H. -ces v. gleucos M. agl- Ed. -eueos DFa) vocant, hoc est semper mustum.
id evenit cura[*](cura om.M), quoniam fervere prohibetur — sic appellant musti in vina transitum —; ergo mergunt e lacu protinus aqua cados[*](aqua cados ego. cados aqua M. in aqua cados rv), done bruma transeat et consuetudo fiat algendi. est etiamnum[*](etiam nunc Ea) aliud genus[*](genus MD. -us eius rv) per se[*](per se ll.v passi D), quod vocat[*](uocant F1a. (cfr. luc. p. 122)) dulce Narbonensis provincia et in ea maxime Voconti[*](uoconti MD. -tii G. -tia rv) . adservatur[*](asseruantur Ea) eius gratia uva[*](una F. uina Ea) diutius[*](dulcius a) in[*](ina Fd. in ea Ea) vite pediculo intorto. ab aliis ipse palmes inciditur ad[*](ad MdD. in rv) medullam, ab aliis uva torretur in tegulis , omnia ex helvennaca[*](hel- uennica (el- a) Ea. -enaca va.S. cfr. § 32) vite. his adiciunt aliqui quod vocant diachyton[*](diachyton v. -cymton M. dyachiaton r), uvis in sole siccatis loco cluso per dies septem in cratibus, totidem pedes a terra[*](a terra Mv. ad terram r) alte, noctibus ab umore[*](ab umore MD.a rore rv) defensis, octavo[*](ab octauo M) die calcatis: ita fieri optimi odoris saporisque.[*](Diosc. V 15. — (15) cfr. Col. XII 27. —) e[*](e MJ. om. rv) dulci[*](dulciq. Ea. -ci e va.J) genere est et melitites; distat a mulso, quod fit emusto, cum quinque congiis austeri musti congio mellis et salis cyatho subfervefactis. austerum[*](austerum sc. est. dist. ego), sed inter haec genera poni debet[*](poni debet MJ. potui (ponere Ea) debeo r. potuum ponere debeo v) et protropum; ita appellatur a quibusdam mustum sponte defluens ante quam calcentur uvae. hoc protinus diffusum in[*](in MJ.om. rv) lagonis[*](lagonis MFJ. -oenis DD. -enis Eav) suis defervere passi postea in sole XL diebus torrent aestatis secutae[*](secute F. -ti Ea) ipso canis ortu[*](orto Fa).

[*](Diosc. V 13 init. Cato 25. 57. Varro I 54, 3. Col. XII 40, 1.)[*]((5) Cato 153. Diosc. V 13. —)

Non possunt iure dici vina quae Graeci deuteria appellant, Cato et nos loram, maceratis aqua viiaceis, sed tamen inter vina operaria numerantur. tria eorum genera[*](genera om.M): decima[*](decuma FS) parte aquae addita quam[*](quam MDFav. quae E(?)C. quam quae (U 238) JD. cfr. n. luc. p. 53) musti expressa sit

et ita nocte ac die madefactis vinaceis rursusque prelo subiectis[*](prelio sublectis F); alterum, quo modo Graeci factitavere, tertia parte eius quod expressum sit addita aquae expressoque decocto ad tertias partes. tertium est faecibus vini expressum, quod faecatum[*](faecatum v. fac- M. paec- D. pecc- r) Cato appellat. nullum[*](nullo a. -lli Eva.J) ex his plus quam annui[*](annui MdT(D?)J. anno rv) usus.

[*]((10) cfr. Pl. supra 8. —)

Verum inter haec subit mentem, cum sint genera nobilia, quae proprie[*](proprie Ead2v. -Ię DF. -ia M.om.d1LXXXM) vini intellegi possint, LXXX fere in toto orbe, duas partes ex hoc numero Italiae esse, praeterea longe[*](praeterea longe MJ. longe propterea rH. -ge praet- v) ante cunctas terras. et hinc deinde altius cura serpit, non a primordio hanc gratiam fuisse, auctoritatem [*](auctoritaf ē Ea) post DC urbis annum coepisse.[*]((15) cfr. Fest. p. 262. Paul. Festi 263, 4.— (19) Varro ant. rer. hum. II fr. 17 Mirsch. —)

Romulum lacte, non vino, libasse indicio sunt sacra ab eo instituta, quae hodie[*](an hodieq.?) custodiunt morem. Numae regis Postumia[*](Postumia Be Catullo 27, 3. -mi E2av. -me E1. portumi DFd. (an proxumi?)) lex est: Vino rogum ne respargito[*](respergito va.S). quod sanxisse illum propter inopiam rei nemo dubitet. eadem lege ex inputata vite libari vina diis nefas statuit, ratione excogitata ut putare [*](pure F2a. pufe F1) cogerentur alias aratores et pigri circa pericula arbusti . M.[*](M.E(?)v. om. r) Varro auctor est Mezentium[*](medentium Fd) Etruriae regem auxilium Rutulis[*](rutilis F) contra Latinos tulisse vini mercede quod tum in Latino agro fuisset. [*](Varro de vita p. R. I ap. Non. 68, 26. Cic. r. publ. IV 6 ap. Non. 5, 10. 306, 3. Dion. Hal. II 25 p. med. Ael. VH II 38 extr. Serv. Aen. I 737. Isid. XX 3, 2. Val. M. II 1, 5. VI 3, 9. Gell. X 23, 1–3. — Fabius fr. 27 Pet. — Cato fr. inc. 14 (p. 86, 8) lord. Non. 5, 5. Isid. X 11. 271. Polyb. VI 2, 5. 7. 8 Hu. (ap. Athen. X 440e). Plut. qu. Rom. 6. Tertull. apol. 6.)

non licebat id feminis Romae

bibere. invenimus inter exempla Egnati Maetenni[*](maetenni DFdD. metentini Eav. Mecennii (B)C. -enii Dal.2) uxorem, quod vinum bibisset e dolio, interfectam fusti[*](fuste va.Brot.) a marito, eumque caedis a Romulo absolutum. Fabius Pictor in annalibus suis scripsit matronam, quod loculos in quibus erant claves cellae vinariae[*](uinariae cellae Eava.D) resignavisset, a suis inedia mori coactam, Cato ideo propinquos feminis osculum dare[*](dare E (?)v. dari ad. duris sed DF.an dedisse?), ut scirent an temetum olerent. hoc[*](hęc Ea) tum nomen vino erat, unde[*](nomen — unde d(?)v. nomenu inuerat unde DIF. nominee in uerecunda a. -dia E. roma monuerat unde D2) et temulentia[*](temulentia d(?)v. -ta Ea. tumulentia DF) appellata. Cn. Domitius iudex pronuntiavit mulierem videri plus vini[*](uini om. H Brot.) bibisse quam valitudinis causa, viro insciente, et dote multavit. diuque eius rei magna parsimonia fuit.[*](Liv. X 42, 7. — (14) Cato fr. or. III p. 38 Iord. Val. M. IV 3, 11. Plut. Cato Mai. 4 med. Frontin. strat. IV 3, 1. Fest. p. 169. — (16. 17) cfr. Martial. III 60. —) L. Papirius imperator adversus Samnites dimicaturus votum fecit, si vicisset, Iovi pocillum vini. denique inter dona sextarios datos lactis[*](lactis v (sed ante datos). om. ll) invenimus, nusquam vini. idem Cato cum in Hispaniam[*](spaniam F) navigasset[*](naui- gaffet ego. -aret ll. v) , unde cum triumpho rediit [*](redit Fa): Non aliud vinum, inquit[*](uinum inquit (-id DF) ll. inquit uinum v. uinum zS), bibi[*](bibi v. bibit ll.zS. (an vero cum .. nauigaret.. .inquit, bibo?)) quam remiges[*](remiges v. remeans ll. cfr. Frontin. remigantes coni. S), in tantum dissimilis istis qui etiam convivis[*](conuiuiis Fdva.C) alia quam sibimet ipsis ministrant aut procedente mensa subiciunt.

[*](Varro ap. Non. 551, 10. 17. Gell. X 23, 2. — Plaut. Persa 88.)[*]((4) Plaut. Achar. fr. 2 Leo. —) Lautissima apud priscos vina erant murrae[*](murrae S. myre DF. miro EaB. myrrhae v(G)) odore condita, ut apparet in Plauti fabulis, quamquam in ea[*](fabulis quam- quam in ea FSchöll ad Plauti Pers. 88. fabula ll.v) quae Persa inscribitur[*](in scribitur quamquam in ea ll.v) et calamum addi iubet. ideo quidam

aromatite[*](aromatice a. -cę E. -cis va.G) delectatos maxime credunt. sed Fabius Dossennus [*](dossennus D2Fd (Min ind.) H. -nnius a. dosce- E. dorsennus D1C. -enus G. dosennus Tv) his versibus decernit:
  1. Mittebam vinum pulchrum, murrinam[*](murrinam (-na Ea) ll.v(S). muri- C. murrhi- L),
et in Acharistione:
  1. Panem et polentam, vinum[*](uinum Eav. uisum DFd) murrinam[*](murrina a (item 10. 11)).
[*](Ael. Stilo dub. auct. fr. 9 van Heusde. — Plaut. Pseud. 740 sq. (Varro ap. Non. 551, 7). —)Scaevolam quoque et L. Aelium[*](L. Aelium (van Heusde) S. lael- DFv. lel- r. Aelium P) et Ateium Capitonem in eadem sententia fuisse video, quoniam in Pseudolo[*](pseu- dulo F2) sit:
  1. Quod si opus[*](opus siet G(?):H Brot.) est, ut dulce promat indidem,
  2. [*](promat indidem C. -ant id est (idē dv) ll.v)
  3. ecquid[*](ecquid v(C). et quid dVerc. et qui DFG. et quę a. que E) habet[*](babet C. -beat Ead. -bitat DFG.-beant v) ? —Rogas[*](rogas C. roget a. roga rv)?
  4. Murrinam, passum[*](passitum DFG), defrutum[*](defritum FVarro ap. Non. 551,9), mella,
quibus apparent non inter vina modo murrinam, sed inter dulcia quoque nominatum.