Naturalis Historia

Pliny, the Elder

Pliny, the Elder, creator; Mayhoff, Karl Friedrich Theodor, 1841-1914, editor

Verum inter haec subit mentem, cum sint genera nobilia, quae proprie[*](proprie Ead2v. -Ię DF. -ia M.om.d1LXXXM) vini intellegi possint, LXXX fere in toto orbe, duas partes ex hoc numero Italiae esse, praeterea longe[*](praeterea longe MJ. longe propterea rH. -ge praet- v) ante cunctas terras. et hinc deinde altius cura serpit, non a primordio hanc gratiam fuisse, auctoritatem [*](auctoritaf ē Ea) post DC urbis annum coepisse.[*]((15) cfr. Fest. p. 262. Paul. Festi 263, 4.— (19) Varro ant. rer. hum. II fr. 17 Mirsch. —)

Romulum lacte, non vino, libasse indicio sunt sacra ab eo instituta, quae hodie[*](an hodieq.?) custodiunt morem. Numae regis Postumia[*](Postumia Be Catullo 27, 3. -mi E2av. -me E1. portumi DFd. (an proxumi?)) lex est: Vino rogum ne respargito[*](respergito va.S). quod sanxisse illum propter inopiam rei nemo dubitet. eadem lege ex inputata vite libari vina diis nefas statuit, ratione excogitata ut putare [*](pure F2a. pufe F1) cogerentur alias aratores et pigri circa pericula arbusti . M.[*](M.E(?)v. om. r) Varro auctor est Mezentium[*](medentium Fd) Etruriae regem auxilium Rutulis[*](rutilis F) contra Latinos tulisse vini mercede quod tum in Latino agro fuisset. [*](Varro de vita p. R. I ap. Non. 68, 26. Cic. r. publ. IV 6 ap. Non. 5, 10. 306, 3. Dion. Hal. II 25 p. med. Ael. VH II 38 extr. Serv. Aen. I 737. Isid. XX 3, 2. Val. M. II 1, 5. VI 3, 9. Gell. X 23, 1–3. — Fabius fr. 27 Pet. — Cato fr. inc. 14 (p. 86, 8) lord. Non. 5, 5. Isid. X 11. 271. Polyb. VI 2, 5. 7. 8 Hu. (ap. Athen. X 440e). Plut. qu. Rom. 6. Tertull. apol. 6.)

non licebat id feminis Romae

bibere. invenimus inter exempla Egnati Maetenni[*](maetenni DFdD. metentini Eav. Mecennii (B)C. -enii Dal.2) uxorem, quod vinum bibisset e dolio, interfectam fusti[*](fuste va.Brot.) a marito, eumque caedis a Romulo absolutum. Fabius Pictor in annalibus suis scripsit matronam, quod loculos in quibus erant claves cellae vinariae[*](uinariae cellae Eava.D) resignavisset, a suis inedia mori coactam, Cato ideo propinquos feminis osculum dare[*](dare E (?)v. dari ad. duris sed DF.an dedisse?), ut scirent an temetum olerent. hoc[*](hęc Ea) tum nomen vino erat, unde[*](nomen — unde d(?)v. nomenu inuerat unde DIF. nominee in uerecunda a. -dia E. roma monuerat unde D2) et temulentia[*](temulentia d(?)v. -ta Ea. tumulentia DF) appellata. Cn. Domitius iudex pronuntiavit mulierem videri plus vini[*](uini om. H Brot.) bibisse quam valitudinis causa, viro insciente, et dote multavit. diuque eius rei magna parsimonia fuit.[*](Liv. X 42, 7. — (14) Cato fr. or. III p. 38 Iord. Val. M. IV 3, 11. Plut. Cato Mai. 4 med. Frontin. strat. IV 3, 1. Fest. p. 169. — (16. 17) cfr. Martial. III 60. —) L. Papirius imperator adversus Samnites dimicaturus votum fecit, si vicisset, Iovi pocillum vini. denique inter dona sextarios datos lactis[*](lactis v (sed ante datos). om. ll) invenimus, nusquam vini. idem Cato cum in Hispaniam[*](spaniam F) navigasset[*](naui- gaffet ego. -aret ll. v) , unde cum triumpho rediit [*](redit Fa): Non aliud vinum, inquit[*](uinum inquit (-id DF) ll. inquit uinum v. uinum zS), bibi[*](bibi v. bibit ll.zS. (an vero cum .. nauigaret.. .inquit, bibo?)) quam remiges[*](remiges v. remeans ll. cfr. Frontin. remigantes coni. S), in tantum dissimilis istis qui etiam convivis[*](conuiuiis Fdva.C) alia quam sibimet ipsis ministrant aut procedente mensa subiciunt.

[*](Varro ap. Non. 551, 10. 17. Gell. X 23, 2. — Plaut. Persa 88.)[*]((4) Plaut. Achar. fr. 2 Leo. —) Lautissima apud priscos vina erant murrae[*](murrae S. myre DF. miro EaB. myrrhae v(G)) odore condita, ut apparet in Plauti fabulis, quamquam in ea[*](fabulis quam- quam in ea FSchöll ad Plauti Pers. 88. fabula ll.v) quae Persa inscribitur[*](in scribitur quamquam in ea ll.v) et calamum addi iubet. ideo quidam

aromatite[*](aromatice a. -cę E. -cis va.G) delectatos maxime credunt. sed Fabius Dossennus [*](dossennus D2Fd (Min ind.) H. -nnius a. dosce- E. dorsennus D1C. -enus G. dosennus Tv) his versibus decernit:
  1. Mittebam vinum pulchrum, murrinam[*](murrinam (-na Ea) ll.v(S). muri- C. murrhi- L),
et in Acharistione:
  1. Panem et polentam, vinum[*](uinum Eav. uisum DFd) murrinam[*](murrina a (item 10. 11)).
[*](Ael. Stilo dub. auct. fr. 9 van Heusde. — Plaut. Pseud. 740 sq. (Varro ap. Non. 551, 7). —)Scaevolam quoque et L. Aelium[*](L. Aelium (van Heusde) S. lael- DFv. lel- r. Aelium P) et Ateium Capitonem in eadem sententia fuisse video, quoniam in Pseudolo[*](pseu- dulo F2) sit:
  1. Quod si opus[*](opus siet G(?):H Brot.) est, ut dulce promat indidem,
  2. [*](promat indidem C. -ant id est (idē dv) ll.v)
  3. ecquid[*](ecquid v(C). et quid dVerc. et qui DFG. et quę a. que E) habet[*](babet C. -beat Ead. -bitat DFG.-beant v) ? —Rogas[*](rogas C. roget a. roga rv)?
  4. Murrinam, passum[*](passitum DFG), defrutum[*](defritum FVarro ap. Non. 551,9), mella,
quibus apparent non inter vina modo murrinam, sed inter dulcia quoque nominatum.